Fable 1. Membra et venter
Membra corporis
aliquando
contra ventrem coniuraverant;
itaque ei dixerunt:
Nos
semper labore nostro
te nutrimus,
tu otio frueris, tu nihil laboras;
non amplius tibi serviemus
neque cibum praebebimus.
Cum autem ventri
cibum non praebeant,
totum corpus debilitatur.
Tum demum membra
stultitiam suam intellegunt.
Fable 2. Leo, asinus, et vulpes
Leo et vulpes et asinus
aliquando una venabantur.
Magna fuit praeda eorum,
et leo asino imperavit,
ut eam divideret.
Asinus
praedam ita divisit,
ut partes aequales essent.
Leo,
cum partes aequales conspicatus esset,
ita indignatus est,
ut asinum laceraret.
Tum leo
vulpi negotium mandavit,
ut praedam in duas partes divideret.
Haec autem
leoni tantam partem constituit,
ut sibi ipsi vix quidquam superesset.
Tum partem constituit,
ut sibi ipsi
vix quidquam superesset.
Tum leo
prudentiam eius laudans
interrogavit
cur sibi
maiorem praedae partem tribuisset.
Vulpes callida dixit:
Calamitas asini me admonuit
quid minores potentioribus debeant.
Fable 3. Lupus et pastores
Aliquando pastores,
postquam ovem
ad cenam sibi paraverunt,
convivium celebrabant.
Lupus,
cum eos conspicatus esset,
dixit:
Quantus tumultus esset,
si ego agnum sumerem.
At isti
impune ovem necaverunt
et convivio delectantur.
Tum unus ex pastoribus dixit:
Quantum discrimen est
inter nos et te.
Nos nostra ove delectamur,
non aliena.
Fable 4. Agricola et filii
Inter filios agricolae cuiusdam
magna discordia erat.
Pater,
cum filios frustra hortatus esset,
ut pacem et concordiam
inter se conciliarent,
hoc modo iis demonstravit,
quanta esset vis concordiae.
"Virgulas mihi apoortate (inquit)
quinquaginta.
Tum pater
omnes virgulas
in unum fasciculum colligavit
et filiis praebuit, hortans,
ut eum frangerent.
Illi autem,
quamquam omnem vim adhibebant,
frustra laborabant.
Cum diu frustra laboravissent,
pater fasciculum solvit
et iis singulas virgulas praebuit,
quas nullo negotio frangebant.
Tum agricola
filios ita allocutus est:
"Ex hac re, filii,
exemplum vobis sumite.
Nam tuti eritis
ab iniuriis inimicorum,
quamdiu inter vos amabitis
et concordia coniuncti eritis;
at,
cum discordiam inter vos concitaveritis,
inimici vos invadent
et nullo negotio superabunt."
Fable 5. Leo senex et vulpes.
Leo senex
morbum simulabat.
Tum ad aegrotum regem
multae bestiae adventaverunt,
quas ille statim devoravit.
Etiam vulpes adventavit
et regem salutans
ante specum versabatur.
Leo eam interrogavit
cur non intraret.
Vulpes callida dixit:
"Ita melius est;
nam multa vestigia in specum,
nulla ex specu ducunt."
Fable 6. Asinus
Asinus, pelle leonis indutus,
et homines et bestias terrebat,
tamquam leo esset.
Sed forte aures eius eminebant.
Homines,
cum asini aures conspicati essent,
non amplius specie eius terrebantur,
sed eum in pistrinum abduxerunt,
ex quo evaserat.
Ibi graves poenas fugae solvit.
Fable 7. Asinus et vulpes.
Asinus et vulpes,
societate coniuncti,
una venabantur.
Cum autem leonem conspicati essent,
vulpes non cursu evadere,
sed calliditate periculum evitare
conatur.
Ad leonem igitur appropinquans
vitam sibi paciscitur
pro asini proditione.
Et leo quidem
initio hanc condictionem probavit;
cum autem conspicatus esset asinum,
qui
a vulpe in laqueum ita inductus erat,
ut ei non liceret fuga evadere,
prius vulpem necavit,
tum maximo otio asinum devoravit.
Fable 8. Corvus
Corvus,
qui caseum forte repererat,
gaudium alta voce significavit.
Quo sono allecti,
plures corvi famelici
advolaverunt
opimamque ei dapem eripuerunt.
Fable 9. Pavo.
Pavo
graviter conquerebatur
apud Iunonem, dominam suam,
quod vocis suavitas
sibi negata esset,
dum luscinia,
avis tam parum decora,
cantu excellat.
Cui Iuno respondit:
"Iniuste quereris;
non enim omnia bona
uni sunt tribuenda."
Fable 10. Boves.
In eodem prato
pascebantur tres boves
in maxima concordia,
et sic ab omni ferarum incursione
tuti erant.
Postquam autem discidium
inter illos ortum est,
singuli a feris petiti et laniati sunt.
Fable 11. Vulpes et uva
Vulpes,
cum uvam in vite conspexisset,
ad illam subsiluit
omnium virium suarum contentione.
Tandem defatigata inani labore,
discedens dixit:
"At nunc etiam acerbae sunt."
Fable 12. Anseres et grues.
In eodem quondam prato
pascebantur anseres et grues.
Fortuito dominus prati appropinquavit.
Quem cum conspexissent grues,
facile avolaverunt;
sed anseres,
impediti corporis gravitate
deprehensi et mactati sunt.
Fable 13. Agricola et anguis
Agricola
anguem reperit
frigore paene exstinctum.
Misericordia motus,
eum fovit sinu
et subter alas recondidit.
Mox anguis recreatus
vires recepit
et agricolae
pro beneficio
letale vulnus inflixit.
Fable 14. Ranae et Jupiter.
Ranae aliquando
regem sibi a Iove petiverunt.
Deus,
ut earum precibus satisfaceret,
trabem ingentem
in paludem deiecit.
Ranae, sonitu perterritae,
primum refugerunt;
deinde vero,
cum trabem
in aqua natantem vidissent,
magno cum contemptu
in ea consederunt
aliumque sibi regem
novis clamoribus expetiverunt.
Tum Iupiter,
ut earum stultitiam puniret,
hydrum illis misit,
a quo plurimae et devoratae sunt.
Fable 15. Mus et rusticus
Mus,
a rustico
in caricarum acervo deprehensus,
tam acri morsu eius digitos vulneravit,
ut ille eum extemplo dimitteret,
exclamans:
Nihil merhercule!
Tam pusillum est,
quod de salute desperare debeat,
dummodo fortiter se defendat.
Fable 16. Luscinia et acanthis
Luscinia et acanthis
ante fenestram
in caveas inclusae pendebant.
Luscinia
incipit cantum suum iucundissimum.
Pater
rogat filiolum,
utra avium tam suaviter canat,
et ostendit uramque.
Filius autem statim respondet:
"Sane haec acanthis est,
quae sonos illos suavissimos edit;
pennas enim habet pulcherrimas."
Fable 17. Mures
Mures
aliquando habuerunt concilium,
quomodo a fele caverent.
Tandem omnibus placuit,
ut ei tintinnabulum annecteretur,
cuius sonitu admoniti
fugere possent.
Sed
cum iam inter mures quaereretur
qui feli tintinnabulum annecteret,
nemo repertus est.
Fable 18. Capra et lupus
Lupus
cum capram
in alta rupe stantem videret,
blandis eam verbis allocutus est:
Cur non relinquis
nuda ista et sterilia loca?
Cur non huc descendis
in herbidos campos,
qui tibi
pabulum laetissimum praebebunt?
Cui respondit capra:
Mihi non est in animo
dulcia tutis praeponere.
Fable 19. Equus et asinus
Agitavit quidam
equum et asinum,
onustos sarcinis.
Asinus defatigatus
equum rogavit,
ut,
si se vivum servare cuperet,
aliqua parte oneris se levaret.
Sed equus
asini preces repudiavit.
Paulo post
asinus, labore consumptus,
in via corruit
et animam efflavit.
Tum agitator
omnes sarcinas,
quas asinus portaverat
atque insuper
etiam pellem asino detractam
in equum imposuit.
Fable 20. Cervus ad fontem
Cervus,
imaginem suam
in aqua fontis conspiciens,
laudat cornuum magnitudinem,
crura autem
ut nimis gracilia virtuperat.
Ecce leonem!
Quem cum cervus vidisset,
celerrime aufugit
et leoni longe praecurrit,
ita ut, quamdiu in plaitie esset,
nullum ei
ab hoste immineret periculum.
Cum vero ad nemus venisset,
inter dumeta cornibus adhaerescens
a leone captus et laniatus est.
Fable 21. Mulier et ancillae
Mulier vidua,
quae
texendo vitam sustentabat,
solebat
ancillas suas
de nocte excitare ad opus,
cum primum galli cantum audivisset.
At illae,
diuturno labore fatigatae,
gallum interficere constituerunt.
Quod cum fecisset,
deteriore condicione
quam prius fuerunt.
Nam domina,
de hora noctis incerta,
nunc famulas
saepe iam prima nocte excitabat.
Fable 22. Accipiter et columbae
Columbae,
milvum metuentes,
accipitrem rogaverunt,
ut se defenderet.
Ille annuit.
At in columbare receptus,
uno die
maiorem stragem edidit,
quam milvus l
ongo tempore
potuisset edere.
Fable 23. Mulier et gallina.
Mulier vidua
gallinam habebat,
singulis diebus
ovum unum parientem.
Cupiebat autem mulier
bina aut terna cotidie
ova ex gallina accipere,
ideoque eam
largius cibabat et saginabat.
Tum vero gallina,
pinguis facta,
ova parere prorsus desivit.
Fable 24. Puer mendax.
Puer,
oves pascens,
crebro per lusum
magnis clamoribus
auxilium rusticorum implorabat,
tamquam si lupi
gregem suum essent adorti.
Postquam autem
saepe eos,
qui opitulaturi advenerant,
frustratus est,
tandem lupus irruit revera.
Tum ille
multis cum lacrimis
vicinos oravit,
ut sibi et gregi subvenirent.
At rustici
nunc preces eius et lacrimas
neglexerunt,
ita ut lupus
libere in oves grassaretur
plurimasque earum dilaniaret.
Fable 25. Pica et columba
Pica et columba
pavonem convenerant,
ut eum salutarent.
Dum revertuntur,
maledica pica
"Quantopere (inquit)
mihi displicet pavo!
Quam insuaves edit sonos!
Cur non silet?
Cur non occultat pedes deformes?"
Cui respondit innocens columba:
"Vitia eius non observavi,
verum
formositatem corporis
caudaeque nitorem adeo mirata sum,
ut non possim eum satis praedicare."
Fable 30. Vulpes orator pacis.
Blando vultu
accessit vulpes.
et laetum, quem vobis afffero, accipite nuntium.
pax est facta.
"Accurrit canis?" subiicit vulpes.
ut pax canibus nondum nuntiata sit.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.