| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

camerarius1

Page history last edited by Laura Gibbs 14 years, 11 months ago

 

HOME | Camerarius: Previous - Next

 

Fable 1: Vasculum Mellis

 

Fable 2: De Imperito.

 

Fable 3: Manticae..

 

Fable 4: Vulpes et Aviculae..

Diu perpessa famem vulpecula,

cum nihil successisset omnium artium,

quas

ad victum parandum exercuerat

multiplices,

tum sese illa

prae maerore animi abiicere humi

et secum miseriam suam tacite deplorare. Aves

mortuam ratae

advolare propius.

Illa, ubi hoc videt,

immobilis manet

et animam continet,

ne aves

spiritu vitam adesse

intelligerent.

Securae igitur accedunt

et in vulpen insiliunt.

At illa,

postuqam censuit tempus esse,

exilit

et comprehendit proximam

ac devorat.

Postridie experitur eandem fraudem,

ibi una, cornix ut opinor,

"Non (inquit) si tuam pellem

in ista saepe expassam conspicer,

in illam involavero."

 

Fable 5: Anserinus Incessus.

Non placebat matri

anserculi sui gressus.

Docere igitur ac praecipere illi primum,

ne in latus utrunque nutando,

quasi claudicaret,

ita ingrederetur.

Pullus,

cum hoc tentaret,

neque succederet res,

ramusculos alligat ad cruscula,

quibus sustentatus

ingrederetur aequabilius,

sed illi

procumbere in lacunulas

et natitare volentem

impediebant.

Tum mater,

"Caput saltem (inquit) teneto."

Ille, erecto collo,

caput sursum imobile tenens,

ad obvia quaeque offendebat,

cum oculi non prospicerent,

sed suspicerent.

Tum mater,

"At tu (inquit)

et pedibus et capite sic utere,

ut maiores omnes tui usi fuere."

 

Fable 6: Ab Apibus Ictus.

Quidam,

conspecto alveari

intra quod apes acquiescerent,

accessit et aperit illud,

avidus mellis;

tum in illum

apes, facto impetu, involant

et, quaecumque partes in corpore patebant,

eas configunt aculeis suis.

Hic vero pessime acceptus,

vix fuga se eripuit

et periculum evasit.

Quem conspicatus alius,

quod esset ore tumido et ulceroso,

causam mali sciscitatur.

Hic vero,

quid sibi accidisset, narrat;

tum ille,

"At tu (inquit) post hac

apes prius repellito et abigito,

ita denique

mel tuto carpere

et frui illo secure poteris."

 

Fable 7: Mala Mutata Peioribus.

Maturescentibus frugibus

custodem quidam apposuerat,

qui prohiberet ab illorum transitu

tam homines quam iumenta.

Huic cum permulti elaberentur

neque iumenta cursu assequi posset, praeposuit custodiae arvorum ille equitem.

Hic vero,

dum iumenta,

si qua forte in fruges invasissent,

dumque transeuntes viatores insequitur,

maiorem stragem prope modum ipse, quam qui fugabantur,

dedit.

 

Fable 8: Mala Mutata Peioribus.

Mulier, a viro iussa,

ad sacra quaedam

 liba et placentas torruerat.

Hunc cibum mures adepti,

noctu arrosere.

Illa in idem conclave felem inmisit,

quae mures caperet

 et suos labores protegeret.

At haec

et integra et reliquias musculorum

devoravit.

 

Fable 9: Asinus Iudex.

Contendentes de cantus bonitate

cuculus et luscinia

iudicem cepere asinum.

Asinus iubet canere lusciniam.

Illa, ut potest,

suavissimum carmen

et omni varietate distinctum

modulatur.

Mox iudex

cuculum et ipsum promere,

quod meditari videretur, iubet.

Ille

suos cantus notos aequabiles

et unius modi profert.

Cum finem fecisset,

"Hunc (inquit asinus) victorem pronuntio:

te, luscinia,

quae intricata et varia canis,

victam esse statuo.

Haec mea sententia est."

 

Fable 10: Ranae et puer.

Lasciviens puer

ad stagnum

conspicatus ranas

exercentes capitula de aquis,

per lusum saxis illas appetebat,

deque illis iugulabat multas,

tum una,

"Iste quidem puer (inquit),

ut videtis,

ludit;

nostra autem sorores moriuntur."

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.