HOME | Camerarius: Previous - Next
Fable 11: De Asino et Navicula
Pistoris asinus cum sitiret,
ad proximum accedit flumen,
cuius sive altitudinem metuebat
seu alia nescio qua asinina cogitatione,
per lintrem
resti alligatum ad ripam fluminis
vadit ad aquationem,
atque, sedata iam siti,
dum redit demerso rostro,
ut pleraque faciunt bruta,
omnia olfactans,
ad restim
de recentibus frondibus salignis implicitam
devenit.
Quam illo arrodente,
solvitur linter
et una cum asino
secundo flumine
qua undae sine gubernatore ferebant,
defluit,
ita sive intercepta seu summersa
una cum infelici nauta periit.
Viderant aliqui in lintre asinum avehi.
Ita res innotescit utriusque domino.
Uterque igitur
suum damnum moleste ferebat
et alterum ut auctorem illius accusabat.
Post multa iurgia
causa in iudicium deducitur.
Coram quibus illa disceptabatur,
non ausi pronunciare controversia singulari,
ut vi debatur,
cum clamaret unus
lintrem alienam suum animal avexisse,
alter
alienum asinum suam lintrem solvisse,
consulunt legum et iuris publici peritos
atque iis res magna et difficilis visa.
Itaque omnes libros excutere,
in scolis et coetibus suis illam disserere,
atque quaerere,
utrum ne damnum dedisse linter,
an asinus pauperiem fecisse videatur.
Neque putatur
ad hodiernum usque diem
res statui decidique potuisse.
Fable 12: De Fatuo Lignatore.
Fable 13: Milvius Affectator.
Milvus,
audito equi hinnitus sono terribili,
cogitavit,
si ipse simili uteretur,
formidini sese reliquis avibus fore.
Imitari igitur velle
et ad similem vocem exprimendam
guttur et rostrum intendere.
At ille
neque clamores et fremitus equinos
assequi potuit,
et suum lipientem, ut vocant, tinnitum
corrupit
et magis in ridiculum
quam metuendum alitem
evasit.
Fable 14: Adolescens Improbus.
Fable 15: Dominus Asper Servis.
Fable 16: Fur et Carnifex
Fable 17: De Rustico et Ministro illius.
Ministrum suum miserat rusticus
ad pervestigandam bovem,
quae illo die de armento aberrasset.
Hic cum haberet
ante nemus quoddam
bovem in conspectu,
visis tribus aviculis,
quasi illa iam recuperata,
persequi aviculas coepit.
Quo opinione
diutius foris commorante,
dominus et ipse progreditur,
ut quid de bove fieret
cognoscere posset.
Ac reperto mniistro,
"Quid agitur?" inquit.
Recte inquit minister, "Reperi."
Dominus,
quod nusquam bos appareret,
"Quid igitur reperisti?" inquit.
"Tres." inquit minister laetus, "aviculas."
"Ubi sunt illae?" inquit cominus.
"Unam," inquit minister,
"paulo ante bovem conspicatus,
cernebam;
alterius vocem audiebam;
tertiam nunc etiam insequor."
"Ergo," inquit dominus,
"bos, quantum intelligo, amissa est."
Fable 18: Leporinum Caput.
Cocus,
iussus in cenam parare leporem,
detracta reliqui corporis pelle,
cum in capite denudando
plusculum illi negotii exhiberetur,
"Carnificem (inquit)
ad hanc partem advocari oportuit."
Fable 19: De Rana et Sirpiculis.
In paludis sirpiculis
familia quaedam ranunculorum
annos multos habitaverat
et diligenter illos,
ut larem et tecta sua conservarant,
et integros praestiterant.
Horum posteritas
quodam tempore
petulantior et inventa lasciviens
tenellos sirpos arrodere
et penates suos vastare coepit.
Hanc iniuriam ferebant aegre sirpiculi
et precari primum incolas suos,
ne a maioribus ipsorum
se defensos et custoditos
perderent atque everterent.
Deinde cum precibus parum proficerent,
cumque illos ranunculi irriderent
et dicerent
maiores suos,
genus antiquum et imperitum,
bonis suis uti nescivisse,
divina et humana testati sirpi
sceleratam vim alumnorum suorum
confirmatis animis pertulerunt.
Sed non longe abfuit
vindicta et scelerata vis
in capita ingrata sobolis
celeriter convertit.
Nam erosis sirpiculis
et loco conspicuo patenteque reddito,
mox ranae visae,
absque negotio
a volucribus et hydris arreptae
et distractae fuerunt.
Fable 20: Rustica anus et puella
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.