| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

camerarius3

Page history last edited by Laura Gibbs 14 years, 10 months ago

 

HOME | Camerarius: Previous - Next

 

Fable 21: Foeneratores

 

 

Fable 22: Robustus Bos.

Contemnebat prae se

reliquos boves, socios suos,

unus eximiis viribus praeditus.

Sed cum post arationem

illi

etiam iuga et alia onera

imposuisset agricola,

reversus in stabulum

post matutinam ferociam maximam, vesperi

placifissime demisso capite astitit.

 

 

Fable 23: Asini Umbra.

Conduxerat institor asinum ruri,

a quo suae merces deportarentur

in oppidum vicinum,

tempore quo

omnia solis aestu et ardore flagrabant.

Impositis igitur mercibus in asinum

pone

ipse cum locatore sequebatur.

Cum autem iter fieret

per loca campestria

et undique aperta et patentia,

gressu asini cohibito,

conductor iuxta illum se apposuit humi,

ut in umbra paululum acquisceret.

Hanc ei commoditatem

locator invidens,

surgere iussit

et agere asinum eum in locum,

ad quem conduxisset.

Ille enimvero,

se

conducto iumento pro arbitrio uti velle

et fieri licere

aiebat.

Negante locatore et affirmante

habere illum conductum asinum,

non umbra sini.

Ad contentionem et lites devenere.

Delataque controversia tandem ad iudices,

etiamnum disceptatur de asini umbra.

 

Fable 24: Hircus et Cribrum.

Videbat rusticam puellam villicus

sub hirco procubuisse,

et sedulo mulgere illum.

Accurrit igitur cum cribello

et hoc supponit

atque tenet quasi mulctram.

Irascente vero puella

et querente

ubinam lac cribris excipi solere vidisset.

"Illis," inquit villicus,

"omnibus in locis,

ubi hirci mulgentur."

 

Fable 25: Rusticus Athleta.

 

 

Fable 26: Pater et Filius.

 

 

Fable 27: Ictus ab Apibus.

Quem

apes spoliantem alvearia

confixerant aculeis suis,

querentem et gementem

alius audiens,

"Cum illo," inquit,

"hoc tibi habendum fuit."

"Immo vero," inquit iste,

hoc cum illo carendum potius.

 

Fable 28: Pater et filiae.

 

 

Fable 29: Nauta et Mercator.

 

 

Fable 30: Pater et Filius Rusticus.

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.