HOME | Camerarius: Previous - Next
Fable 31: Canis Venaticus et Molossi Domestici
Ceperat venaticus canis leporem;
eum,
quamvis esuriens,
gloriabundus
et iactitans verbis celeritatem suam
detulit domum
ad molossos, custodes gregis et aedium;
illi enimvero
leporem eripuere ostentatori
et inter se discerpsere.
Fable 32: Tempestas in Mari.
Fable 33: Malum Maiori Malo Correctum.
Anus rustica animadverterat
a muribus arrodi caseolos suos;
illa enimvero damno dolens suo
felem
illum in locum
ad caseariam custodiam immisit
atque ea
mures quidem praehensos devoravit
sed ne a caseis quidem abstinuit.
Fable 34: De Fure et Sicario.
Consociata opera
rem communiter gerebant
facinorosi duo,
unus fur, alter sicarius;
quadam nocte
venere in aedes agricolae,
ut putabatur, non pauperis,
cuius cum non solum aedes compilandas,
sed etiam abigenda animalia
fur censeret.
"Recte," inquit sicarius,
"illo interfecto,
omnia exequi poterimus."
"Prius tamen," inquit fur,
"bovem unam aut alteram educamus,
ut si forte tumultus oriatur
et fugiendum sit,
aliquid abstulerimus."
"Non placet hoc mihi," inquit sicarius,
"ne paterfamilis strepitu excitatus
eripiatur manibus meis.
"At hoc," fur, "melius est," inquit.
"Immo illud," inquit sicarius.
Ita inter rixas,
iratus fur,
patremfamlias inclamat
et vigilare iubet, ne vitam amittat.
Qui excitatus
etiam res suas servavit.
Fable 35: Lupus et Vulpes.
Videbat lupus
ad supplicium capitis
vulpem quandam rapi
eximia forma et magnitudine;
itaque misertus illius,
statuit leonem regem,
apud quem
se sciret singulari in gratia esse,
deprecari pro vita illius;
sciscitari igitur causam
propter quam vulpes damnata esset.
Cui responderunt, qui illam ductabant, quod freta viribus suis,
non contenta rapinis avium de corte,
sed etiam pinguissimum anserem,
de numero eorum,
qui regi
in delicatiores cibos asservarentur,
fuisset ausa aggredi.
Tum lupus,
mutata vulpis liberandae voluntate,
discessit,
et fracta cervice illa periit.
Fable 36: Rusticus et Muscae.
Impatiens quidam in aestate muscarum,
a quibus perpetuo infestaretur,
arripit iratus
accensa stramenta
et in casula ubique circumfert flammam, cuius vi muscae
vel necarentur vel repellerentur,
sed incautus dum ignem tractat,
tugurioli arida materia incenditur
et domuncula tota conflagrat.
Fable 37: De Opulento et Paupere.
Fable 38: De Vulpe et Gallo.
Famelica vulpes,
ut fraude
gallinaceum, quem conspexerat,
allicere ad se atque capere posset,
humi se prosternit
et alterum oculum comprimit
cum miserabili querimonia
et imploratione auxilii a gallinaceo,
sibi qui eximeret spinam de oculo,
cui illa paulo ante
vadenti per sentes
infixa esset.
Gallinaceus, intellecto dolo,
"Non enim ego medicus sum (inquit),
et si incautius ad oculos
forte unguiculos admoverim,
periculum fuerit,
ne calcaribus meis
etiam sanus oculus laedatur.
Sed paululum expectare si vis,
ego domum nostram advolabo,
et inde
qui tibi medeatur accersam."
Vulpe et ipsa
sentiebat dolose agere gallinaceum,
se igitur pati velle
ait
quod necesse sit,
nam saepe audivisse
multis medicis utendum non esse.
Fable 39: Lupi et Canes.
Cum animadverterent lupi
se non virtute canum, sed multitudine superari,
hoc inisse consilium perhibentur.
Mittunt ad canes,
qui
ab iis, quorum color
non dissimilis luporum esset,
quaererent,
cur non potius secum coniungerentur,
quibus natura ipsos consiliasset,
id quod coloris indicaret similitudo.
Quique illis dicerent,
si luporum auxilio
adversus alios canes discrepantes colore
uti vellent,
postea sublatis illis
et ipsos solos rerum potituros
et in perpetua amicitia luporum
futuros esse.
Cum res stultis canibus probata
et alii canes
circumventi atque iugulati fuissent,
tum sine negotio et periculo
istos etiam concolores sibi
interfecerunt lupi.
Fable 40: Canis Lectulus.
Fetae cani
iusserat lectulum sterni paterfamilias,
hoc cum factum non fuisse cerneret,
indignabundus quaerit de ancilla,
cui hoc mandarat,
cur non audiens dicto fuisset.
Illa enimvero, inquit,
"Here,
conanti aliquoties
hoc non successit,
cum non possem constituere
post incertas conversiones,
quemnam in locum canis caput,
aut in quem caudam
repositurus esse videretur."
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.