aesopus

 

camerarius5

Page history last edited by Laura Gibbs 6 mos ago

 

HOME | Camerarius: Previous - Next

 

Fable 41: Vicini Duo

Quidam videbat

aberrasse de armento bovem vicini,

et non procul abesse,

quin deveniret in loca infesta lupis.

Venit paulo post,

cum adhuc succurri potuisset bovi,

ad vicinum suum,

et nunquid novi audire gestiat, quaerit.

"Bonine," inquit ille,

"aliquid affers?"

Negante hoc,

"Ne audire quidem igitur libet," ille inquit.

"Abeo igitur," inquit alter.

Postridie amissam bovem,

cognoverat enim a lupis laceratam esse,

deplorans ille,

qui nihil triste audire voluerat,

audiente etiam vicino,

qui nuntiaturus damnum

imprudens fuerat,

"Ego quidem," inquit hic,

"vidi illam

ante silvam oberrantem solam,

et cogitavi futurum esse id,

quod narras accidisse."

Cur ergo non indicasset

expostulanti gravissime,

"Quia," inquit,

"tu

refutasti neque admittere nuntium voluisti."

 

Fable 42: Viatores.

 

 

Fable 43: Aquila et Aves.

Quodam in coetu alitum

pleraeque illorum

de se et virtutibus suis

magnifice loquebantur,

celeritatem accipitres,

cantum luscinia,

oscines gloriam augurii,

formam pavo,

calliditatem perdices,

audaciam trochilos,

remigandi peritiam anates,

praesensionem tempestatis ardea iactabat.

Tum aquila

"Nugae (inquit) istae sunt.

Nam quod est optimi

et plurimi fit in vita,

eo facile omnes vos antecello,

ut acutissimo visu oculorum utar.

Quod si quis minus credit

verum esse,

age insidito super cervice mea

et illi ostendam

de tanto spatio sublimitatis,

unde ipse vix terram conspicere possit,

me

certa omnia et infallibili luminis acie

contueri."

Mussitantibus aliis,

regulus in aquilam incubans

iubet subolvare,

ut experiatur

utrum vera gloria illa sit.

Cum sub nubes penetrasset aquila,

"Quid (inquit) cernis infra, regule?"

Vix illo terram sibi apparete dicente,

"At ego

istic (inquit) clare ovem conspicor,

et quidem albam, mutilata cauda,

in quam,

ut quod dixi tibi certius probem,

mox etiam involabo."

Sed illam ovem

grandibus volucribus escam

proposuerat auceps,

qui, laqueis positis,

intra frondes prope latitabat

atque illatam impetu aquilam

cepit et strangulavit.

Hoc regulus videns,

"Falso (inquit)

gloriata fuisti de perspicatia oculorum,

quae caudam mutilatam

diceres te cernere,

et laqueos atque insidiatorem aucupem

non aspexeris."

 

Fable 44: Adolescens in Luctu.

 

 

Fable 45: Vulpes Damnata Capitis.

Rapiebatur ad supplicium vulpes

propter ingentes praedas gallinaceorum

et aliarum avium altilium,

quas sine metu omni et pudore

multis annis fecerat.

Illa hoc unum orabat,

ne usitata via ad furcam duceretur,

sed

"Per istud me (inquit) optimi viri diverticulum

abstrahite."

Insidiose hoc primum petere videbatur,

ideoque interrogant,

qua de causa

tantopere a consueto itinere deflecti oret.

"Quia enim (inquit)

in illa altera via

scio plurimas aves versari,

quarum saltem garritu et aspectu

hoc extremo die vitae meae

velim exhilarari.

 

Fable 46: De Leone et Homine.

Senex Leo

cum alia docere solebat filium suum,

tum illi praecipere,

ne unquam

cum homine congrederetur ac depugnaret,

"Animal enim illud est (inquit)

mirificum et invictum."

Leunculus illa quidem audiebat,

sed non tangebant dicta animum.

Cum adolevisset

et sentiret vires suas consumatas esse,

progreditur quodam die

eo animo

cum homine ut proelium committere vellet.

Videtque in agro coniugatos boves;

accedit igitur et rogat num homines sint;

illi se quidem homines esse negant,

sed

ab homine impositum iugum portare

dicunt.

Digressus ab his,

equum conspicatur,

cum strato et frenis

alligatum ad arborem,

ibi ille huic,

"Tun homo (inquit) es?"

"Minime;

ego quidem (inquit) equus,

sed homini servio et obtempero."

Paulo post cernit quendam in silva,

qui ligna finderet.

Ad quem accurrens,

"Homo (inquit) videris esse."

"Ita est," inquit ille.

"Pugnabis igitur mecum," inquit.

"Maxime," inquit ille,

"sed quaeso te,

distrahe prius hanc arborem

cui vides ferrum istud impactum."

Incutit mox leo ungulas

fissurae arboris,

et dimovit quidem eatenus

ut cuneus excideret,

sed vis tanta non erat

ut arborem distraherent,

ita ut fit,

fissurae partibus utrinque redeuntibus

comprehensis pedibus,

illic haerebat captus leo.

At lignator clamores tollere

et de agro undique vicinos advocare

contra leonem.

Hic vero,

cum quo in discrimine esset,

animadverteret,

omnibus viribus adhibitis

pedes de ligno retraxit

atque ita quidem

ungulas, plerasque intra fissuram,

ut relinqueret

ac reversus ad suum patrem

cum cruentis pedibus.

"Mi pater (inquit),

si paruissem monitis tuis,

ungulas non amissem."

 

Fable 47: Malum Auctum Irritatione.

 

 

Fable 48: Duo Bellatores.

 

 

Fable 49: Leporis Eruditio .

Diu abfuerat domo et a suis

lepus

bonarum artium discendarum gratia,

ac reversus aliquando

cum illa in regione

nemine cognosceret sese doctiorem,

institit apud suos,

ut a leone rege impetrarent

sibi ut largiretur redituum aliquid,

quibus in studio

otiosam vitam sustentare posset.

Hoc cum illi fecissent,

"Non esse sibi contrarium," aiebat leo,

"sed prius

eruditionis leporinae periculum

se facturum esse."

Adducitur igitur ad regem lepusculus;

hunc sequi ille se iubet.

Ventum erat in silvam,

ubi venator,

conspicatus vulpem et ursum,

arcum contendereat,

ut horum alterum feriret.

Sed vulpes

discurrendo atque subsiliendo

non patiebatur in se dirigi telum.

Ursus autem, viso homine,

suo robore fretus

in illum sese recta inferre et contra consistere,

ita emissa in pectus sagitta

ursus configitur et interit.

Ibi leo, "Quid tibi videtur de hoc casu?" inquit.

"Id (inquit lepus)

quod audivi in scolis memorari

de dictis poetarum veterum:

plus valere consilia sapientiae

quam manuum robur,

et imperitiae robur

saepe causam esse mali."

Tum leo, "Mihi placent istae sententiae,

sed didicistine versus facere?"

Annuente lepore,

"Ergo, quae memorasti,

versibus complectere."

Tum lepus ita illa pronuntiavit:

Sapientiae est, non virium, victoria, et /

Robur parit stultis malum crebro suum.

"Videntur posse ferri isti versus," inquit Leo.

Progressi extra silvam,

vident a longinquo

villicum in agro cum servis altercantem,

quorum unus taceret ad illius iurgia,

alter responsando iram augeret villici

et verbera auferret.

Quid de his sentiret interroganti leoni,

"Quid aliud (inquit lepus)

quam quod fertur

quidam ex veteribus sapientibus dixisse,

paenituisse se locutionis saepe,

silentii nunquam."

Hanc sententiam

cum iussisset versibus includere illum leo,

tum lepus distichon subscriptum protulit:

Saepe loqui prodest, sed semper posse tacere/

Saepe locutori verbera verba ferunt.

"Videntur et hi mediocres," inquit leo,

"certe sententia bona est."

Pergentes inde

vident producere agricolam

subiugatos duos boves,

impositis in capita illorum

manipulis singulis faeni,

ut in meridie

mox acquiscentes pabulum haberent.

Horum autem unus,

quod nimis parvus videretur manipulus,

reiicere illum et obterere pedibus

atque illi

in arvo mox pabulo carendum fuit

et defesso opere et fame

redeundum noctu domum.

De quo et ipso iubet aliquid leo dicere leporem

et rem eloqui oratione soluta

et de suo iudicio.

Tum lepus,

"Qui modicum (inquit) respuunt,

saepe frustrantur expectatione copiae.

Multo autem melius est

potiri quantulocumque bono praesente,

quam maxima et plurima absentia requirere.

Etiam illi cui nihil boni satis est,

nihil videri mali nimium debet.

Tum fastidia non esse paenitentiam secuta

vix umquam compertum est."

His dictis

leo statuit dignum esse leporem,

cui

de rebus necessariis

ad vitam degendam prospiceretur,

ut in otio et quiete colere posset

studia bonarum artium et doctrinae,

idque ut fieret curavit.

 

Fable 50: Viatores Duo.

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.