aesopus

 

clarke002

Page history last edited by Laura Gibbs 5 mos ago

 

HOME | Clarke: Previous - Next

 

11. De aegroto Milvo - Fable 11 (with English translation), reproduced in Farrand 11. de aegroto milvo.

Milvus decumbebat lecto iam ferme moriens,

orat matrem ire precatum Deos.

Mater respondet

nihil opis sperandum illi a Diis,

quorum sacra toties violavisset suis rapinis. 

 

12. De Ranis et earum Rege - Fable 12 (with English translation), reproduced in Farrand 12. de ranis et earum rege.

Gens ranarum, cum esset libera,

supplicabat Iovem regem dari sibi.

Iupiter ridebat vota ranarum.

Illae tamen instabant iterum atque iterum

donec perpellerent ipsum.

Ille deiecit trabem;

ea moles quassat fluvium ingenti fragore.

Ranae territae silent; venerantur regem;

accedunt propius pedetentim;

tandem, metu abiecto, insultant et desultant;

iners rex est lusui et contemptui.

Rursum lacessunt Iovem;

orant regem dari sibi, qui sit strenuus;

quibus Iupiter dat ciconiam.

Is, perstrenue perambulans paludem,

vorat quicquid ranarum fit obviam.

Ranae igitur  questae fuerunt de saevitia huius, frustra.

Iupiter non audit, nam queruntur et hodie.

Etenim vesperi ciconia eunte cubitum,

egressae ex antris murmurant rauco ululatu,

sed canunt surdo.

Nam Iupiter vult

ut quae deprecatae sunt clementem regem,

iam ferant inclementem.

 

 

13. De Columbis et Milvo - Fable 13 (with English translation), reproduced in Farrand 13. de columbis et milvo.

Columbae olim gessere bellum cum milvo,

quem ut expugnarent, delegerunt sibi accipitrem regem.

Ille factus rex, agit hostem, non regem;

rapit ac laniat non segnius ac milvus.

Paenitet columbas incoepti,

putantes fuisse satius pati bellum milvi,

quam tyrannidem accipitris.

 

 

14. De Fure et Cane - Fable 14 (with English translation), reproduced in Farrand 14. de fure et cane.

Canis respondit furi, porrigenti panem ut sileat,

"Novi tuas insidias:

das panem, quo desinam latrare,

sed odi tuum munus.

Quippe si ego tulero panem,

tu exportabis cuncta ex his tectis."

 

 

15. De Lupo et Sucula - Fable 15 (with English translation), reproduced in Farrand 15. de lupo et sucula.

Sucula parturiebat;

lupus pollicetur se fore custodem foetus.

Sucula respondit se non egere obsequio lupi;

si ille velit haberit pius,

si cupiat facere id quod est gratum,

abeat longius.

Etenim officium lupi constare non praesentia, sed absentia.

 

 

16. De Partu Montium - Fable 16 (with English translation), reproduced in Farrand 16. de partu montium.

Olim erat rumor

quod montes parturirent.

Homines accurrunt, circumsistunt,

expectantes quippiam monstri, non sine pavore.

Tandem montes parturiunt; mus exit;

tum omnes ridebant.

 

 

17. De Leporibus et Ranis - Fable 17 (with English translation), reproduced in Farrand 17. de leporibus et ranis.

Silva mugiente insolito turbine,

trepidi lepores occipiunt rapide fugere.

Cum palus obsisteret fugientibus,

stetere anxii, comprehensi periculis utrinque;

quodque esset incitamentum maioris timoris,

vident ranas mergi in palude.

Tunc unus ex leporibus, prudentior ac disertior ceteris, inquit,

"Quid inaniter timemus?

Est opus animo quidem!

Est nobis agilitas corporis, sed animus deest.

Hoc periculum turbinis non est fugiendum, sed contemnendum."

 

 

18. De Haedo et Lupo - Fable 18 (with English translation), reproduced in Farrand 18. de haedo et lupo.

Capra, cum esset itura pastum,

concludit haedum domi,

monens aperire nemini, dum ipsa redeat.

Lupus, qui audiverat id procul,

post discessum matris, pulsat fores,

caprissat voce, iubens recludi.

Haedus, praesentiens dolum, inquit,

"Non aperio;

nam etsi vox caprissat,

tamen equidem video lupum per rimas."

 

 

19. De Rustico et Angue - Fable 19 (with English translation), reproduced in Farrand 19. de rustico et angue.

Quidam rusticus nutriverat anguem;

aliquando iratus petit bestiam securi.

Ille evadit, non sine vulnere.

Postea rusticus, deveniens in paupertatem,

ratus est  id  infortunii  accidere sibi propter iniuriam anguis.

Supplicat igitur ut redeat.

Ille ait se ignoscere, sed nolle redire;

neque fore securum cum rustico, cum sit tanta securis  domi;

dolorem vulneris desiisse,  memoriam tamen superesse.

 

 

20. De Vulpecula et Ciconia - Fable 20 (with English translation), reproduced in Farrand 20. de vulpecula et ciconia.

Vulpecula vocavit ciconiam ad cenam.

Effundit opsonium in mensam,

quod, cum esset liquidum,

ciconia tentante rostro frustra, vulpecula lingit.

Elusa avis abit, pudetque, pigetque iniuriae.

Post plusculum dierum redit, invitat vulpeculam.

Vitreum vas erat situm plenum opsonii;

quod vas, cum esset arcti gutturis,

licuit vulpeculae videre, et esurire, non gustare.

Ciconia facile exhausit rostro.

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.