| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

clarke005

Page history last edited by Laura Gibbs 14 years, 11 months ago

 

HOME | Clarke: Previous - Next.

 

41. De Agricola et Canibus - Fable 41 (with English translation), reproduced in Farrand 41. de agricola et canibus.

Agricola, cum hiemasset in ruri multos dies,

coepit tandem laborare penuria necessariarum rerum;

interfecit oves, deinde et capellas,

postremo quoque mactat boves,

ut habeat quo sustentet corpusculum pene exhaustum inedia.

Canes videntes id, constituunt quaerere salutem fuga;

etenim sese non victuros diutius,

quando herus non pepercit bobus quidem,

quorum opera utebatur in faciendo rustico opere.

 

 

42. De Vulpe et Leone - Fable 42 (with English translation), reproduced in Farrand 42. de vulpe et leone.

Vulpecula, quae non solebat videre immanitatem leonis,

contemplata id animal semel atque iterum trepidabat et fugitabat.

Cum iam tertio leo obtulisset sese obviam,

vulpes non metuit quicquam, sed confidenter adit et salutat illum.

 

 

43. De Vulpe et Aquila - Fable 43 (with English translation), reproduced in Farrand 43. de vulpe et aquila.

Proles vulpeculae excurrebat foras;

comprehensa ab aquila, implorat fidem matris.

Illa accurrit, rogat aquilam, ut dimittat captivam prolem.

Aquila nacta praedam subvolat ad pullos.

Vulpes, face correpta,

quasi esset absumptura munitiones incendio,

cum iam ascendisset arborem, inquit,

"Nunc tuere te tuosque, si potes."

Aquila trepidans, dum metuit incendium, inquit,

"Parce mihi; reddam quicquid habeo tuum."

 

 

44. De Agricola et Ciconia - Fable 44 (with English translation), reproduced in Farrand 44. de agricola et ciconia.

Gruibus anseribusque depascentibus sata,

rusticus praetendit laqueum.

Grues  capiuntur, anseres capiuntur, et ciconia capitur.

Illa supplicat,

clamitans sese  innocentem

et esse nec gruem, nec anserem,

sed optimam omnium avium,

quippe quae semper consueverit

inservire parenti sedulo et alere eum confectum senio.

Agricola inquit,

"Probe scio omnia haec;

verum, postquam cepimus te cum nocentibus, morieris quoque cum eis."

 

 

45. De Opilione et Agricolis - Fable 45 (with English translation), reproduced in Farrand 45. de opilione et agricolis (boy who cried wolf). 

Puer pascebat oves editiore pratulo

atque clamitans terque quaterque per iocum

lupum adesse,

exciebat agricolas undique.

Illi illusi saepius,

dum non subveniunt imploranti auxilium,

oves fiunt praeda lupo.

 

 

46. De Aquila et Corvo - Fable 46 (with English translation), reproduced in Farrand 46. de aquila et corvo.

Aquila devolat editissima rupe in tergum agni.

Corvus videns id,

gestit, veluti simia, imitari aquilam;

dimittit se in vellus arietis;

dimissus impeditur; impeditus comprehenditur; comprehensus proiicitur pueris.

 

 

47. De invido Cane et Bove - Fable 47 (with English translation), reproduced in Farrand 47. de invido cane et bove.

Canis decumbebat praesepi pleno faeni.

Bos venit, ut comedat; ille surrigens sese prohibet.

Bos inquit,

"Dii perdant te cum isthac tua invidia,

qui nec vesceris faeno, nec sinis me vesci."

 

 

48. De Cornicula et Ove - Fable 48 (with English translation), reproduced in Farrand 48. de cornicula et ove.

Cornicula strepitat in dorso oviculae.

Ovis inquit,

"Si obstreperes sic cani,

ferres infortunium."

At cornicula inquit,

"Scio quibus insultem -

molesta placidis, amica saevis."

 

 

49. De Pavone et Luscinia - Fable 49 (with English translation), reproduced in Farrand 49. de pavone et luscinia.

Pavo queritur apud Iunonem, coniugem et sororem Iovis,

lusciniam cantillare suaviter;

se irrideri ab omnibus ob raucam ravim.

Cui Iuno inquit,

"Luscinia longe superat in cantu, tu plumis;

quisque habet suam dotem a Diis.

Decet unumquemque esse contentum sua sorte."

 

 

50. De senicula Mustela et Muribus - Fable 50 (with English translation), reproduced in Farrand 50. de senicula mustela et muribus.

Mustela, carens viribus prae senio,

non valebat insequi mures iam ita, ut solebat;

coepit meditari dolum.

Abscondit se in colliculo farinae,

sic sperans fore ut venetur citra laborem.

Mures accurrunt et,

dum cupiunt esitare farinam,

omnes devorantur ad unum a mustela.

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.