| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

clarke008

Page history last edited by Laura Gibbs 14 years, 11 months ago

 

HOME | Clarke: Previous - Next.

 

71. De Pavone et Grue - Fable 71 (with English translation), reproduced in Farrand 71. de pavone et grue. SEE ALSO Avianus.

Pavo et grus cenant una:

Pavo iactat se,

ostentat caudam.

Grus fatetur

pavonem esse formosissimis pennis;

se tamen penetrare nubes animoso volatu,

dum pavo vix supervolat tecta.

 

 

 

72. De Quercu et Arundine - Fable 72 (with English translation), reproduced in Farrand 72. de querco et arundine. SEE ALSO Avianus.

Quercus, effracta validiore noto,

praecipitatur in flumen,

et, dum fluitat, forte haeret suis ramis in arundine;

miratur

arundinem stare incolumem in tanto turbine.

Haec respondet

se esse tutam sua flexibilitate;

se cedere Noto, Boreae, omni flatui;

nec esse mirum

quod quercus exciderit,

quae concupivit  non cedere, sed resistere.

 

 

 

73. De Leone et Venatore - Fable 73 (with English translation), reproduced in Farrand 73. de leone et venatore. SEE ALSO Avianus.

Leo litigat cum venatore;

praefert suam fortitudinem fortitudini hominis.

Post longa iurgia

venator ducit leonem ad mausoleum,

in quo leo erat sculptus,

deponens caput in gremium viri.

Fera negat id esse satis indicii;

nam (ait) homines sculpere  quod vellent;

quod si leones forent artifices,

virum iam iri sculptum  sub pedibus leonis.

 

 

 

74. De Puero et Fure - Fable 74 (with English translation), reproduced in Farrand 74. de puero et fure. SEE ALSO Avianus.

Puer sedebat, flens, apud puteum;

fur rogat  causam flendi;

puer dicit, fune rupto, urnam auri incidisse in aquas.

Homo exuit se, insilit in puteum, quaerit.

Vase non invento, conscendit,

atque ibi nec invenit puerum, nec suam tunicam -  

quippe puer, tunica sublata, fugerat.

 

 

 

75. De Rustico et Iuvenco - Fable 75 (with English translation), reproduced in Farrand 75. de rustico et iuvenco. SEE ALSO Avianus.

Rusticus habebat iuvencum impatientem omnis vinculi et iugi:

Homo astutulus resecat cornua bestiae,

nam petebat cornibus; 

tum iungit non currui, sed aratro,

ne pulsaret herum calcibus, ut solebat.

Ipse tenet stivam, gaudens effecisse industria,

ut iam foret tutus et a cornibus et ab ungulis.

Sed quid evenit?

Taurus subinde resistens

spargendo arenam opplet os et caput rustici ea.

 

 

 

76. De Satyro et Viatore - Fable 76 (with English translation), reproduced in Farrand 76. de satyro et viatore. SEE ALSO Avianus.

Satyrus, qui olim erat habitus Deus nemorum,

miseratus viatorem obrutum nive atque prope enectum algore,

ducit in suum antrum; fovet igne.

At, dum spirat  in manus, percontatur  causam;

qui respondens inquit, "Ut calefiant."

Postea, cum accumberent, viator  sufflat in pultem,

quod interrogatus cur faceret, inquit, "Ut frigescat."

Tum continuo satyrus, eiiciens viatorem, inquit,

"Nolo ut ille sit in meo antro,

cui sit tam diversum os."

 

 

 

77. De Tauro et Mure - Fable 77 (with English translation), reproduced in Farrand 77. de tauro et mure. SEE ALSO Avianus.

Mus momorderat pedem tauri,

fugiens in suum antrum.

Taurus vibrat cornua,  quaerit hostem, videt nusquam.

Mus irridet eum;

inquit,

"Quia es robustus ac vastus,

idcirco non contempseris quemvis;

nunc  eximius mus laesit te, et gratis quidem."

 

 

78. De Rustico et Hercule - Fable 78 (with English translation), reproduced in Farrand 78. de rustico et hercule. SEE ALSO Avianus.

Currus rustici haeret in profundo luto.

Mox supinus implorat Deum Herculem;

vox intonat e caelo,

"Inepte, flagella tuos equos

et ipse annitere rotis -

atque tum Hercules vocatus aderit."

 

 

 

79. De Cicada et Formica - Fable 79 (with English translation), reproduced in Farrand 79. de cicada et formica. SEE ALSO Avianus.

Cum cicada cantet per aestatem,

formica exercet suam messem,

trahens grana in antrum, quae reponit in hiemem.

Bruma saeviente,

famelica cicada venit ad formicam et mendicat victum.

Formica renuit,

dictitans

sese laboravisse, dum illa cantabat.

 

 

 

80. De Cane et Leone - Fable 80 (with English translation), reproduced in Farrand 80. de cane et leone. SEE ALSO Avianus.

Canis iocans occurrit leoni;

"Quid tu, exhaustus inedia, percurris silvas et devia?

Specta me pinguem et nitidum -

atque consequor haec non labore, sed otio."

Tum leo inquit,

"Tu quidem habes tuas epulas,

sed stolide: habes etiam vincula!

Esto tu servus,

qui potes servire;

ego quidem sum liber, nec volo servire."

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.