HOME | Clarke: Previous - Next
(fables 87-165 are from Abstemius; go to fable 166)
81. De Piscibus - Fable 81 (with English translation), reproduced in Farrand 81. de piscibus. SEE ALSO Avianus.
Fluvialis piscis
per vim fluminis correptus est in mare,
ubi efferens suam nobilitatem,
pendebat omne marinum genus vili.
Phoca non tulit hoc, sed ait
tunc fore indicium nobilitatis,
si captus portetur ad forum cum phoca:
se iri emptum a nobilibus,
illum autem a plebe.
82. De Pardo et Vulpecula - Fable 82 (with English translation), reproduced in Farrand 82. de pardo et vulpecula. SEE ALSO Avianus.
Pardus, cui est pictum tergum,
ceteris feris,
etiam leonibus despectis ab eo,
intumescebat.
Vulpecula accedit ad hunc,
suadet non superbire,
dicens
illi quidem esse speciosam pellem,
sibi vero esse speciosam mentem.
83. De Vulpe et Fele - Fable 83 (with English translation), reproduced in Farrand 83. de vulpe et fele.
Cum vulpes in colloquio,
quod illi erat cum fele,
iactaret
sibi esse varias technas,
adeo ut haberet vel peram refertam dolis.
Felis autem respondit
sibi esse dumtaxat unicam artem cui fideret,
si esset quid disciminis.
Inter confabulandum
repente tumultus canum accurrentium auditur.
Ibi felis subsilit in altissimam arborem;
interim vulpes, cincta canibus, capitur.
84. De Rege et Simiis - Fable 84 (with English translation), reproduced in Farrand 84. de rege et simiis.
Quidam Aegyptius rex instituit aliquot simias,
ut perdiscerent actionem saltandi,
nam, ut nullum animal accedit propius ad figuram hominis,
ita nec aliud imitatur humanos actus aut melius aut libentius.
Itaque protinus edoctae artem saltandi,
coeperunt saltare,
indutae purpureis vestimentis ac personatae;
et spectaculum iam placebat longo tempore in mirum modum;
donec quispiam e spectatoribus facetus abiecit nuces in medium,
quas habebat clanculum in loculis.
Ibi statim simiae,
simul atque vidissent nuces, oblitae choreae,
coeperunt esse id, quod fuerant antea,
ac repente a saltatricibus redierunt in simias;
et personis et vestibus dilaceratis,
pugnabant inter se pro nucibus,
non sine maximo risu spectatorum.
85. De Asino et Viatoribus - Fable 85 (with English translation), reproduced in Farrand 85. de asino et viatoribus.
Duo quidam
cum forte invenirent asinum in silva,
coeperunt contendere inter se
uter eorum abduceret eum domum, uti suum;
nam videbatur pariter obiectus utrique a fortuna.
Interim, illis altercantibus invicem,
asinus abduxit se,
ac neuter potitus est eo.
86. De Corvo et Lupis - Fable 86 (with English translation), reproduced in Farrand 86. de corvo et lupis.
Corvus comitatur lupos per ardua iuga montium;
postulat partem praedae sibi,
quia secutus esset, et non destituisset eos ullo tempore.
Deinde est repulsus a lupis,
quia non minus voraret exta luporum, si occiderentur,
quam exta ceterorum animalium.
87. De Mure nato in Cista - Fable 87 (with English translation), reproduced in Farrand 87. de mure nato in cista. SEE ALSO Abstemius.
88. De Rustico impetrante, ut Triticum nasceretur absque Aristis - Fable 88 (with English translation), reproduced in Farrand 88. de rustico et tritico. SEE ALSO Abstemius.
89. De Accipitre insequente Columbam - Fable 89 (with English translation), reproduced in Farrand 89. de accipitre insequente columbam. SEE ALSO Abstemius.
90. De Rustico transituro Amnem - Fable 90 (with English translation), reproduced in Farrand 90. de rustico transituro amnem. SEE ALSO Abstemius.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.