aesopus

 

clarke019

Page history last edited by Laura Gibbs 6 mos ago

 

HOME | Clarke: Previous - Next.

 

181. De Aquila et Homine. - Fable 181 (with English translation)

Cum quidam homo cepisset aquilam,

pennis alarum avulsis ei,

dimisit eam morari inter gallinas.

Deinde quidam, mercatus, munit alas pennis;

tum aquila volans capit leporem

et fert illum suo benefactori.

Quam rem vulpes conspiciens,

ait homini,

"Noli habere hanc aquilam hospitio,

ne venetur te, aeque ac leporem."

Tum homo item evulsit pennas aquilae.

 

 

 

182. De Agricola. - Fable 182 (with English translation)

Quidam homo, existens agricola,

cum cognosceret adesse finem vitae sibi

et cuperet filos fieri peritos in cultu agrorum,

vocavit eos atque inquit,

"Filii, ego decedo e vita;

omnia mea bona sunt consita in vinea."

Illi, post obitum patris,

putantes reperire hunc thesaurum in vinea,

ligonibus, marris, ac bidentibus sumptis,

funditus effodiunt vineam

et non inveniunt thesaurum;

vero, cum vinea fuit probe effossa,

produxit longe plures fructus solito

atque fecit illos divites.

 

 

183. De quodam Piscatore. - Fable 183 (with English translation)

Quidam piscator, inexpertus piscandi,

reti ac tibiis assumptis,

accedit iuxta litus maris

atque superexistens quodam saxo,

coepit imprimis tubicinare,

putans se capturum esse pisces facile cantu;

verum cum consequeretur nullum effectum cantu,

tibiis depositis, dimisit rete in mare

ac cepit perplures pisces.

Sed cum extraheret pisces e reti

atque perspiceret eos saltantes,

ait non insalse,

"O improba animalia,

cum tubicinarem, noluistis saltare;

nunc quia cesso tubicinare, saltatis continuo."

 

 

184. De quibusdam Piscatoribus. - Fable 184 (with English translation)

Piscatores, profecti piscatum et defessi piscando diu,

praeterea oppressi fame et maerore quod cepissent nihil,

tum decernant abire -

ecce, quidam piscis, fugiens aliam insequentem se,

saltat in naviculam.

Piscatores, admodum laeti,

comprehendunt illum ac vendunt in urbe grandi pretio.

 

 

185. De Inope et Infirmo. - Fable 185 (with English translation)

Quidam pauper,

cum aegrotaret, vovit diis

quod, si liberaretur ab eo morbo,

immolaret centum boves.

Quod dii volentes experiri,

facile reddunt sanitatem illi.

Igitur, liber a morbo,

cum non haberet boves (quia erat pauper),

collegit  ossa centum boum

et, deponens super altare, inquit,

"Ecce nunc persolvo votum,

quod vovi vobis."

Dii, audientes hoc,

assistunt ei in somniis

atque inquiunt:

"Pergito ad litus;

etenim ibi reperies centum talenta auri semoto loco."

Ille, expergefactus, memor somnii,

dum pergit ad litus,

incidit in latrones,

qui spoliant et verberant eum.

 

 

186. De Piscatoribus. - Fable 186 (with English translation)

Quidam piscatores trahebant rete mari;

quod cum sentirent esse grave,

laetabantur magnopere,

putantes fuisse multos pisces;

sed, ut traxissent rete in terram,

cum perspiciunt paucos pisces quidem,

vero ingens saxum inesse reti,

fiunt tristes.

Quidam ex illis, iam grandis aetate,

inquit prudenter sociis,

"Estote quietis animis;

quippe maestitia est soror laetitiae;

etenim oportet nos

prospicere futuros casus

et, ut quis ferat illos levius,

persuadere sibi esse eventuros.

 

 

187. De Cata mutata in Feminam. - Fable 187 (with English translation)

Quaedam catta,

capta amore cuiusdam speciosi adolescentis,

oravit Venerem

ut mutaret se in feminam.

Venus, miserta illius,

mutavit eam in formam feminae;

quam cum esset valde formosa,

amator adduxit domum.

Sed cum sederent simul in cubiculo,

Venus, volens experiri

si, facie mutata, mutasset et mores,

constituit murem in medium;

quam cum illa prospexit,

oblita formae et amoris,

persecuta est murem ut caperet;

super qua re Venus indignata,

denuo mutavit eam in priorem formam cattae.

 

 

188. De duobus Inimicis. - Fable 188 (with English translation)

Duo quidam, habentes inimicitias inter se,

navigabant una in navi.

Et cum alter non pateretur alterum stare in eodem loco,

unus sedit in puppi, alter in prora.

Tempestate autem orta,

cum navis esset in periculo,

qui sedebat in prora rogat gubernatorem navis

quae pars navis foret submersa prius,

et, cum gubernator dixisset puppim,

ille ait,

"Mors nunc non est adeo molesta mihi,

si perspicio meum inimicum mori prius."

 

 

189. De Cane et Fabro. - Fable 189 (with English translation)

Quidam faber habebat canem

qui, dum ipse cudebat ferrum,

dormiebat continuo;

vero, cum manducabat,

canis statim assurgebat

et sine mora corrodebat

quae erant deiecta sub mensa (ceu ossa et alia huiusmodi).

Quam rem faber animadvertens

ait ad canem,

"Heus, miser, nescio quid faciam;

qui, dum cudo ferrum,

dormis continuo et teneris segnitie;

rursus cum moveo dentes,

statim surgis et applaudis mihi cauda."

 

 

190. De quadam Mula. - Fable 190 (with English translation)

Quadam mula,

effecta pinguis nimio hordeo,

lasciviebat nimia pinguedine,

inquiens secum,

"Equus fuit meus pater,

qui erat celerrimus cursu,

et ego sum similis ei per omnia."

Parum post contigit

quod oportuit mulam

currere quantum potuit,

sed, cum cessavit cursu, inquit,

"Heu! Miseram me,

quae putabam me esse sobolem equi!

At nunc memini:

patrem fuisse asinum."

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.