HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 11)
Fabula 4. De Arione et Delphino.
Arionem Corinthium, Cytharoedum in primis nobilem, ferunt, cum ex Italia in patriam remigraret, a nautis in mare proiectum (pecuniae, quam artis suae beneficio copiose conflarat, potiundae ergo) a Delphino dorso exceptum, gestatumque, ipsis obstupescentibus undis, ad portum usque Taenarinum, cythara, ut casus invenerat, modulantem (seu quod fera illa hominem naturaliter amore prosequatur; seu cantus et fidium dulcedine capiatur); eumque, eodem quo appulerat apparatus, recta ad Evandrum Regem Corinthi, sibi bene notum amicumque, perrexisse; casus, sceleris, miraculi, seriem, auctores, ordinem retulisse, qui, rei novitate stupefactus, nautas, omne aliud suspicantes, accerserit, et tum, praesentia Arionis, quem dudum fluctibus confectum crediderant, tum criminis conscientia perculsos convictosque, extremo supplicio vindicarit. Ex quo patet sub Deo Iudice omnia cernente, nullas sceleribus latebras perstrui posse, quas in lucem aliquando non eruat, revelet et vindicet.
Arionem Corinthium,
Cytharoedum in primis nobilem,
ferunt,
cum ex Italia in patriam remigraret,
a nautis in mare proiectum
(pecuniae,
quam
artis suae beneficio
copiose conflarat,
potiundae ergo)
a Delphino dorso exceptum,
gestatumque,
ipsis obstupescentibus undis,
ad portum usque Taenarinum,
cythara, ut casus invenerat, modulantem
(seu
quod fera illa
hominem naturaliter amore prosequatur;
seu
cantus et fidium dulcedine capiatur);
eumque,
eodem quo appulerat apparatus,
recta
ad Evandrum Regem Corinthi,
sibi bene notum amicumque,
perrexisse;
casus, sceleris, miraculi,
seriem, auctores, ordinem retulisse,
qui,
rei novitate stupefactus,
nautas, omne aliud suspicantes,
accerserit,
et tum, praesentia Arionis,
quem
dudum fluctibus confectum crediderant,
tum criminis conscientia
perculsos convictosque,
extremo supplicio vindicarit.
Ex quo patet
sub Deo Iudice omnia cernente,
nullas sceleribus latebras perstrui posse,
quas
in lucem aliquando
non eruat, revelet et vindicet.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.