HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 18): Perry 384 (more)
Fabula 5. De Mure et Rana.
Mus, contracta amicitia cum Rama, eam invitavit ad cenam, in aedibus hominis praedivitis, ubi, cum non solum ciborum copia sed et delectus suppeteret, dixit Ranae, "Epulare, bibe, comede, amica mea." Post aliquot dies Rana, ut vicem gratitudinis redderet, Murem invitavit apud se; morabatur autem in arboris trunco, media in palude. Quo cum Mus, non nisi natando, accedere posset, "Sine (inquit Rana) ut filo pedem tuum meo alligem." Quo facto, saltant ambo in aquam. Rana, amicitiae et hospitalitatis oblita, in profundum prosiluit, pereunte in aquis Mure. Qui moriens dixisse fertur: "O perfida et ingrata bestia! Quando tu mihi causa mortis es, scito me non inultum fore, sed a potentiori brevi vindicatum iri." Quod cito probavit eventus: nam praetervolans Aquila, Murem conspicatus super aquas fluitantem, ungue praehendit, simulque Ranam, filo adhaerentem, asportavit, et utrumque devoravit, Diis sanguinem innoxium noxio vindicantibus.
Mus,
contracta amicitia cum Rama,
eam invitavit ad cenam,
in aedibus hominis praedivitis,
ubi,
cum non solum ciborum copia
sed et delectus suppeteret,
dixit Ranae,
"Epulare, bibe, comede, amica mea."
Post aliquot dies
Rana,
ut vicem gratitudinis redderet,
Murem invitavit apud se;
morabatur autem
in arboris trunco,
media in palude.
Quo cum Mus,
non nisi natando,
accedere posset,
"Sine (inquit Rana)
ut filo pedem tuum meo alligem."
Quo facto,
saltant ambo in aquam.
Rana, amicitiae et hospitalitatis oblita,
in profundum prosiluit,
pereunte in aquis Mure.
Qui moriens dixisse fertur:
"O perfida et ingrata bestia!
Quando tu mihi causa mortis es,
scito
me non inultum fore,
sed a potentiori
brevi vindicatum iri."
Quod cito probavit eventus:
nam praetervolans Aquila,
Murem conspicatus
super aquas fluitantem,
ungue praehendit,
simulque Ranam, filo adhaerentem,
asportavit,
et utrumque devoravit,
Diis
sanguinem innoxium
noxio vindicantibus.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.