HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 18): Perry 163
Fabula 6. De Ape et Iove.
Apes, cerae artifex, Diis sacra faciens, favum mellis Iovi obtulit. Quod in tantum ei placuit, ut Api Concederet quod, quidquid peteret, obtineret. Illa igitur petiit, ut quisquis hominum ad alveare pro melle furando accederet, stimulo punitus interiret. Displicuit Iovi tam inhumana postulatio, ut cui homo fit, propriae impressione imaginis, illustrior longe et carior. Cum etiam quia ipse caedis humanae vindex est, imo aculeum Api ea lege permisit, ut, si quem pungens aculeum in vulnere linqueret, illico ipsa periret. Ex quo patet quantum a sanguine humano abhorreat Deus, ut illico vindicatum velit.
Apes, cerae artifex,
Diis sacra faciens,
favum mellis
Iovi obtulit.
Quod in tantum ei placuit,
ut Api Concederet
quod, quidquid peteret,
obtineret.
Illa igitur petiit,
ut quisquis hominum
ad alveare
pro melle furando
accederet,
stimulo punitus
interiret.
Displicuit Iovi
tam inhumana postulatio,
ut cui homo fit,
propriae impressione imaginis,
illustrior longe et carior.
Cum etiam quia
ipse
caedis humanae vindex est,
imo
aculeum Api ea lege permisit,
ut,
si quem pungens
aculeum in vulnere linqueret,
illico ipsa periret.
Ex quo patet
quantum
a sanguine humano
abhorreat Deus,
ut illico vindicatum velit.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.