| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

irenaeus016

Page history last edited by Laura Gibbs 14 years, 11 months ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 58): I haven't see this fable elsewhere; does anyone know of an earlier source for it...?

 

Fabula 16. De Bove cornua petente.

 

Ferunt initio Bovem creatum sine cornibus, adeo ut sui iuris et iugi expers vagaretur per campos erecta cervice. Sed ubi vires suas sensit, nulli paene animalium mole corporis, aut viribus cedens, exarmatum se esse indoluit. Ergo supplex a Iove petiit sibi dari cornua. Annuit Iupiter votis eius cornuaque hinc et inde capiti inseruit. Sed novae felicitatis gaudio et usu non diu potitus est. Nam cum antea non haberet unde capi et ligari posset, natis cornibus comprehensus et ligatus, iugo addictus est et arandae terrae mancipatus. Quo sub onere deinceps ingemiscit deperditam libertatem; optimum esse sentiens, si creatura se Dei arbitrio committat, et nil ab eo petat quam quod eius beneplacitum est voluntati.

 

Ferunt

initio Bovem creatum sine cornibus,

adeo

ut

sui iuris et iugi expers

vagaretur per campos

erecta cervice.

Sed ubi vires suas sensit,

nulli paene animalium mole corporis,

aut viribus cedens,

exarmatum se esse

indoluit.

Ergo supplex a Iove petiit

sibi dari cornua.

Annuit Iupiter votis eius

cornuaque

hinc et inde

capiti inseruit.

Sed novae felicitatis gaudio et usu

non diu potitus est.

Nam

cum antea non haberet

unde capi et ligari posset,

natis cornibus

comprehensus et ligatus,

iugo addictus est

et arandae terrae mancipatus.

Quo sub onere

deinceps ingemiscit

deperditam libertatem;

optimum esse sentiens,

si creatura

se Dei arbitrio committat,

et nil ab eo petat

quam

quod eius beneplacitum est voluntati.

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.