aesopus

 

irenaeus018

Page history last edited by Laura Gibbs 7 mos ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 64): Perry 28

 

Fabula 18. De Inopi aegro vovente

 

Quidam rei familiaris angustia, insuper aegritudine, laborans, in lectum decidit, qui desperata a Medicis salute Deos rogabat ut sanitatem restituerent: cuius impetrandae ergo vovit centum boves se Diis immolaturum, si eam praestarent. Ad quem Uxor et amici, "Si convalueris, (inquiunt) quomodo te apud Deos liberaturus es, cum sis pauper?" "Tunc," inquit ille, "videbimus: Modo vita fruar, hoc solum interest." Recepit sanitatem. Quid ille? Ossa boum centum colligit, et Diis offert, dicens: "Ecce quod vovi, exsolvo," et domum laetus rediit. Sequenti nocte Dii mendacem sacrilegum mendacio ulturi, ipsi in somnis apparent; monent ut ad litus maris pergat, talenta auri centum reperturus esse effossa. Quo cum credulus pergit, in fures incidit; a quibus captus, spoliatus et male tractatus, didicit Numen haud impune irrideri.

 

Quidam

rei familiaris angustia,

insuper aegritudine, laborans,

in lectum decidit,

qui

desperata a Medicis salute

Deos rogabat

ut sanitatem restituerent:

cuius impetrandae ergo

vovit centum boves

se Diis immolaturum,

si eam praestarent.

Ad quem

Uxor et amici,

"Si convalueris, (inquiunt)

quomodo te

apud Deos liberaturus es,

cum sis pauper?"

"Tunc," inquit ille,

"videbimus:

Modo vita fruar,

hoc solum interest."

Recepit sanitatem.

Quid ille?

Ossa boum centum colligit,

et Diis offert, dicens:

"Ecce quod vovi,

exsolvo,"

et domum laetus rediit.

Sequenti nocte

Dii

mendacem sacrilegum

mendacio ulturi,

ipsi

in somnis apparent;

monent

ut ad litus maris pergat,

talenta auri centum

reperturus esse effossa.

Quo cum credulus pergit,

in fures incidit;

a quibus captus,

spoliatus et male tractatus,

didicit

Numen

haud impune irrideri.

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.