aesopus

 

irenaeus032

Page history last edited by Laura Gibbs 6 mos ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 100): Perry 51

 

Fabula 32. De Serpente et Agricola

 

Non longe a domo Agricolae Serpens habebat foveam suam, accidit autem ut filium Agricolae pungeret et interficeret. Pater, ira fremens, securi armatus, Serpenti insidiatur, et inventum, cum medium secare putat, aut caput transverberare, caudam amputat, qua relicta, in cavum saucius se recipit; successu temporis, medicatum est vulnus Serpentis et dolor Agricolae, seu sensus iniuriae remissus. Et ut homo facile obliviscitur iniurias, rusticus voluit cum Serpente inire concordiam, acceptisque farina, sale, aqua et melle, ut moris erat, cum eo reconciliari; sed frustra; is enim fugere et sibilare, nequicquam expectare. Facto intervallo, occurrunt; rursus agricola Serpentem alloquitur, ad pacem invitat, ille ad eum, "Frustra (inquit) laboras: inter nos amicitia vera nusquam esse potest; nam tu dum ademptum filium, ego meam caudam, meminerimus, iniuriae recrudescent. Ita enim est, ubi graves iniuriae et inimicitiae intercesserunt, reconciliatio vera nulla est. Et hosti reconciliato ne fidas.

 

Non longe a domo Agricolae

Serpens habebat foveam suam,

accidit autem

ut filium Agricolae

pungeret et interficeret.

Pater, ira fremens,

securi armatus,

Serpenti insidiatur,

et inventum,

cum medium secare putat,

aut caput transverberare,

caudam amputat,

qua relicta,

in cavum

saucius se recipit;

successu temporis,

medicatum est

vulnus Serpentis

et dolor Agricolae,

seu sensus iniuriae remissus.

Et ut homo

facile obliviscitur iniurias,

rusticus voluit

cum Serpente inire concordiam,

acceptisque

farina, sale, aqua et melle,

ut moris erat,

cum eo reconciliari;

sed frustra;

is enim

fugere et sibilare,

nequicquam expectare.

Facto intervallo,

occurrunt;

rursus agricola

Serpentem alloquitur,

ad pacem invitat,

ille ad eum,

"Frustra (inquit) laboras:

inter nos

amicitia vera

nusquam esse potest;

nam tu

dum ademptum filium,

ego

meam caudam,

meminerimus,

iniuriae recrudescent.

Ita enim est,

ubi graves iniuriae et inimicitiae

intercesserunt,

reconciliatio vera

nulla est.

Et hosti reconciliato

ne fidas.

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.