| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

irenaeus045

Page history last edited by Laura Gibbs 14 years, 11 months ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 125): Not in Perry - and I don't know of another source for this fable. Has anyone else seen it before? 

 

Fabula 45. De Pastore et Grege.

 

Quidam Pastor, videns greges suos in dies minui fierique luporum praedam, coepit apud se accuratius pensitare, si quo modo posset quotidianis rapinis eorum occurrere. Ergo coactis aliquando in unum, ipse in medio stans, sic ad eos concionem habuit. "Scitis (inquit), et mecum vos indolere non dubito, quantam stragem de vobis lupus faciat. Scio rem vobis esse cum hoste truci ac fero; sed plus in vobis est quo terreat, quam virium in eo, unde noceat. Dente ferox est, oculis minax, pedibus celer, impetu audax: sed unus venit; vos plures estis. Et nunquid et vos habetis dentes? aut impune cornua geritis? Iam, cum vos invadit, unam, non amplius, rapit. Quid ceterae, numero potiores, in raptorem non convolatis? quid non involvitis? quid non multitudine, dente, pedibus atteritis? Sed pavidae et imbelles fugitis, et fugientes rapit. De vobis actum est, nisi resistatis. Mactae igitur animo: Ego vobiscum adero et cum baculo meo, oculis, voce, lingua, et servi et canes mei, accurremus." Ubi dicendi finem fecit, omnes uno ore laudare Pastoris sollertiam, suam socordiam incusare, deinceps polliceri animum, iuramento sese obstringere, nunquam terga hosti versuras. Paulo post, pascentibus illis, venit lupus, occurrunt canes, adlatrant; Pastor, servi, accurrunt, hortantur, exclamant, vociferantur; sed frustra. Nam oves omnium oblitae, ut antea, fugiunt, diripiuntur. Tunc Pastor dicere: Frustra timidis et pavidis putes cor addere. Impossibile est Naturam mutare.

 

Quidam Pastor,

videns

greges suos

in dies minui

fierique luporum praedam,

coepit

apud se accuratius pensitare,

si quo modo posset

quotidianis rapinis eorum occurrere.

Ergo

coactis aliquando in unum,

ipse in medio stans,

sic ad eos concionem habuit.

"Scitis (inquit),

et mecum vos indolere non dubito,

quantam stragem

de vobis lupus faciat.

Scio

rem vobis esse

cum hoste truci ac fero;

sed plus in vobis est

quo terreat,

quam virium in eo,

unde noceat.

Dente ferox est, oculis minax,

pedibus celer, impetu audax:

sed unus venit;

vos plures estis.

Et nunquid et vos habetis dentes?

aut impune cornua geritis?

Iam,

cum vos invadit,

unam, non amplius, rapit.

Quid ceterae,

numero potiores,

in raptorem non convolatis?

quid non involvitis?

quid non multitudine,

dente, pedibus atteritis?

Sed pavidae et imbelles fugitis,

et fugientes rapit.

De vobis actum est,

nisi resistatis.

Mactae igitur animo:

Ego vobiscum adero

et cum baculo meo,

oculis, voce, lingua,

et servi et canes mei,

accurremus."

Ubi dicendi finem fecit,

omnes uno ore

laudare Pastoris sollertiam,

suam socordiam incusare,

deinceps polliceri animum,

iuramento sese obstringere,

nunquam terga hosti versuras.

Paulo post,

pascentibus illis,

venit lupus,

occurrunt canes, adlatrant;

Pastor, servi, accurrunt,

hortantur, exclamant, vociferantur;

sed frustra.

Nam oves omnium oblitae,

ut antea, fugiunt,

diripiuntur.

Tunc Pastor dicere:

Frustra timidis et pavidis

putes cor addere.

Impossibile est

Naturam mutare.

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.