| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

irenaeus046

Page history last edited by Laura Gibbs 14 years, 11 months ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 125): Perry 351.

 

Fabula 46. Hinnulus.

 

Dicebat aliquando Hinnulus Cervo patri suo: Miror, pater, quid causae fit, quod cum tu canibus longe praestes, cursu ac celeritate pedum, insuper corporis proceritate, et caput tuum nobile ramorum pondus exornet armetque; tu tamen ita eos timeas, ut contra ipsos solius fugae praesidium sumas. Tunc Cervus: Verum dicis, O fili, et ipse aliam huius rei causam nescio, praeter Naturam, quae me adeo pavidum fecit, ut, ad odorem aut latratum canum, protinus in fugam vertar. Sic pusillanimes timidosque nulla ratio firmat.

 

Dicebat aliquando Hinnulus

Cervo patri suo:

Miror, pater, quid causae fit,

quod cum tu canibus longe praestes,

cursu ac celeritate pedum,

insuper corporis proceritate,

et caput tuum

nobile ramorum pondus

exornet armetque;

 tu tamen ita eos timeas,

ut contra ipsos

solius fugae praesidium sumas.

Tunc Cervus:

Verum dicis, O fili,

et ipse

aliam huius rei causam nescio,

praeter Naturam,

quae

me adeo pavidum fecit,

ut, ad odorem aut latratum canum,

protinus in fugam vertar.

Sic pusillanimes timidosque

nulla ratio firmat.

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.