| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

irenaeus062

Page history last edited by Laura Gibbs 14 years, 8 months ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 165): Not in Perry.

 

Fabula 62. De Bobus Somniantibus.

 

Bubulcus  mane ingressus stabulum et solvens Boves, ut adaquatum duceret,  invenit eos solito hilariores.  Interrogavit quid esset  et quae causa  ipsis laetitiae?  Illi, non sine causa, inquiunt,  "Exultanmus;  scimus enim nos hodie vacaturos."  "Vacaturos? (ait)  Sed unde hoc scitis?"  Respondent,  "Quia sic fore  hac nocte somniavimus.  Nec tantum feriaturos,  sed et in optimis pascuis diem acturos."  "Si somniastis (inquit),  male somniastis;  aut ego aliter etiam somniavi;  scilicet hanc diem integram  vos araturos. Et experimento  probabitis vana esse  vestra, et plerumque aliorum, somnia." Moxque coepit eos subiugum mittere et vomerem aratro aptare.  Quo illi tristes effecti,  "Heu (dicebant),  quam subito  spes nostrae, mendacio fultae,  vanuerunt;  quis credat deinceps in somniis?" 

 

Bubulcus

mane ingressus stabulum

et solvens Boves,

ut adaquatum duceret,

invenit eos solito hilariores.

Interrogavit

quid esset

et quae causa

ipsis laetitiae?

Illi, non sine causa, inquiunt,

"Exultanmus;

scimus enim nos hodie vacaturos."

"Vacaturos? (ait)

Sed unde hoc scitis?"

Respondent,

"Quia sic fore

hac nocte somniavimus.

Nec tantum feriaturos,

sed et in optimis pascuis diem acturos."

"Si somniastis (inquit),

male somniastis;

aut ego aliter etiam somniavi;

scilicet hanc diem integram

vos araturos.

Et experimento

probabitis

vana esse

vestra, et plerumque aliorum, somnia."

Moxque coepit eos subiugum mittere

et vomerem aratro aptare.

Quo illi tristes effecti,

"Heu (dicebant),

quam subito

spes nostrae, mendacio fultae,

vanuerunt;

quis credat deinceps in somniis?"

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.