| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

irenaeus064

Page history last edited by Laura Gibbs 14 years, 8 months ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 165): Perry 89

 

Fabula 64. Mercurius et Tiresias.

 

Tiresiae vatis,  augurandi scientia  nulli secundi,  Mercurius,  artem probaturus,  formam hominis induit et, abactis eius bobus,  qui  prope moenia urbis  in agro pascebant,  venit ad eum,  quasi aliquid ab eo sciscitaturus.  Illis confabulantibus venit nuncius,  qui  Tiresiae  boves suos amissos  dixit.  Tunc ille, assumpto Mercurio,  prodit foras,  in locum editum  de avium volatu  augurium capturus.  Et quia caecus esset,  petit a Mercurio,  num avem aliquam cernat. "Video Aquilam (inquit)  a laeva ad dextram volantem." "Nihil illa ad nos,"  infit Tiresias; "Observemus aliam." Tum secundo.  "Video (ait Mercurius) Cornicem,  quae  modo rostrum in caelum,  modo in terram versus, tendit."  Tunc Tiresias,  "Haec Cornix sine dubio  contestatur caelum et terram,  si tu velis  meos me boves recepturum." Haec, ut praecedentes,  artis divinatoriae vanitatem ostendunt.  

 

Tiresiae vatis,

augurandi scientia

nulli secundi,

Mercurius,

artem probaturus,

formam hominis induit

et, abactis eius bobus,

qui

prope moenia urbis

in agro pascebant,

venit ad eum,

quasi aliquid ab eo sciscitaturus.

Illis confabulantibus

venit nuncius,

qui

Tiresiae

boves suos amissos

dixit.

Tunc ille,

assumpto Mercurio,

prodit foras,

in locum editum

de avium volatu

augurium capturus.

Et quia caecus esset,

petit a Mercurio,

num avem aliquam cernat.

"Video Aquilam (inquit)

a laeva ad dextram volantem."

"Nihil illa ad nos,"

infit Tiresias;

"Observemus aliam."

Tum secundo.

"Video (ait Mercurius) Cornicem,

quae

modo rostrum in caelum,

modo in terram versus, tendit."

Tunc Tiresias,

"Haec Cornix sine dubio

contestatur caelum et terram,

si tu velis

meos me boves recepturum."

Haec, ut praecedentes,

artis divinatoriae vanitatem ostendunt.

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.