aesopus

 

irenaeus071

Page history last edited by Laura Gibbs 5 mos ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 175): Abstemius 33

 

Fabula 71. De Anu Daemonem Frustra Incusante

 

Quia solent homines  in Fortunam, modo in Daemonem,  quidquid mali  agunt et peccant,  refundere,  quandam vetulam  volentem arborem ascendere soleatam,  Daemon, praevidens casuram,  astantibus dixit: "Testes vos, quotquot estis, advoco,  me,  si vetula ista cadat,  innocentiae meae.  Neque enim consilio sui  ut ascendat." Illico ascendit anus,  cecidit,  et,  cum prae dolore plangeret,  interrogantibus quid ascendisset,  "Daemon (inquit) causa fuit!"  Qui, astans,  probavit coram testibus  non alio daemone, nisi se,  ascendisse et cecidisse. 

 

Quia solent homines

in Fortunam, modo in Daemonem,

quidquid mali

agunt et peccant,

refundere,

quandam vetulam

volentem arborem ascendere soleatam,

Daemon, praevidens casuram,

astantibus dixit:

"Testes vos,

quotquot estis,

advoco,

me,

si vetula ista cadat,

innocentiae meae.

Neque enim consilio sui

ut ascendat."

Illico ascendit anus,

cecidit,

et,

cum prae dolore plangeret,

interrogantibus quid ascendisset,

"Daemon (inquit) causa fuit!"

Qui, astans,

probavit coram testibus

non alio daemone, nisi se,

ascendisse et cecidisse.

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.