| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

irenaeus073

Page history last edited by Laura Gibbs 14 years, 10 months ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 183): This is not a fable in the Perry index, and I am not familiar with it from any other source. If anyone has information about this fable, please let me know!

 

Fabula 73. De Avaro, Momento Divite et Paupere

 

Quidam sordidae et immanis avaritiae Vir,  venditis omnibus, quae habebat,  coepit mercaturam facere,  ut pecunias augeret.  Contigit autem  ut, maria traiiciens, brevi dives fieret,  quod  suae industriae, non fortunae, ascribebat,  et  cum habendi sitis habitis non minuatur, sed augescat,  is,  ampliores opes spe devorans,  iterum  se et sua  mari committit,  sed adversam expertus fortunam,  partim naufragiis,  partim latronciniis exhaustus,  ad extremam inopiam redactus est.  Quo in statu  roganti  qui  ex divite  tam inops cito  effectus esset,  malae fortunae,  non sibi imputandum  dixit,  quae, volubili rotae insidens,  nesciret consistere.  Sic inops  sapere didicit,  quod dives, florente fortuna, non potuit.

 

Quidam sordidae et immanis avaritiae Vir,

venditis omnibus, quae habebat,

coepit mercaturam facere,

ut pecunias augeret.

Contigit autem

ut, maria traiiciens, brevi dives fieret,

quod

suae industriae, non fortunae, ascribebat,

et

cum habendi sitis

habitis non minuatur, sed augescat,

is,

ampliores opes

spe devorans,

iterum

se et sua

mari committit,

sed adversam expertus fortunam,

partim naufragiis,

partim latronciniis exhaustus,

ad extremam inopiam redactus est.

Quo in statu

roganti

qui

ex divite

tam inops cito

effectus esset,

malae fortunae,

non sibi imputandum

dixit,

quae, volubili rotae insidens,

nesciret consistere.

Sic inops

sapere didicit,

quod dives, florente fortuna, non potuit.

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.