aesopus

 

irenaeus075

Page history last edited by Laura Gibbs 4 mos ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 192): The fable does not appear in Perry; is anybody familiar with this story from another source?

 

Fable 75: Psittacus et Turtur

Psittacus, captus in partibus Orientis, et in occidentem delatus, videns se cum tanta accuratione deportari, ali, servari, et tanto pretio venire, mirabatur quid esset, quod extra patriam tam curiose aleretur et tanti fieret, qui in natali solo tam pauci esset. Stabat de vicino in alia cavea Turtur, quae Psittaco, talia garrienti, respondit, Non est (inquit) cur tantopere mireris, o frater, ita enim usu venit, inter homines, ut quivis extra patriam quam intra, experiatur magis propitiam fortunam. Alienigenae melius habentur, quam indigenae.

 

Psittacus,

captus in partibus Orientis,

et in occidentem delatus,

videns

se

cum tanta accuratione

deportari, ali, servari,

et tanto pretio venire,

mirabatur quid esset,

quod extra patriam

tam curiose aleretur

et tanti fieret,

qui in natali solo

tam pauci esset.

Stabat de vicino

in alia cavea

Turtur, quae

Psittaco, talia garrienti,

respondit,

Non est (inquit)

cur tantopere mireris,

o frater,

ita enim usu venit,

inter homines,

ut quivis extra patriam

quam intra,

experiatur

magis propitiam fortunam.

Alienigenae melius habentur,

quam indigenae.

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.