aesopus

 

irenaeus082

Page history last edited by Laura Gibbs 4 mos ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 200): Abstemius

 

Fable 82: Asinus et Labores Eius

 

Asinus domesticus durae hiemis pertaesus et itineris, nunc glacie concreti, nunc pluviis in limum resoluti, cupiebat blandam veris temperiem; advenit, sed non optatus finis, maioribus enim tunc oneribus ab hero premitur, argillae in aream, ex area ad fornacem, e fornace in diversa loca (figulo enim serviebat) exportandae. Coepit ergo aestatem expetere, in qua Zephiri blandiores aspera itinerum resolverent, Herum sata ad messem vocarent, avocarentque a labore laterum, cum interim ipse quiesceret. Venit Aestas cupita, non requies, imo duplicatur labor, noctes et dies operandum, etiam festivis ac Dominicis, quod non alias, diebus. Sic in dies peior, cogitat Autumnum tanquam, laboris et fracti corporis portum, in quo dies minuuntur, augentur noctes, sed et tunc etiam augetur labor, sic recursantibus, qualibet anni statione, curis ac poenis, quid amplius optet, non videt. Hominis conditionem longe miseriorem adumbrat, qui curis et laboribus indefinenter exesus, se sponte discruciat, ut quietis avidus, sic ex aequo impatiens, nunquam contentus.

 

Asinus domesticus

durae hiemis pertaesus

et itineris,

nunc

glacie concreti,

nunc

pluviis in limum resoluti,

cupiebat

blandam veris temperiem;

advenit,

sed non optatus finis,

maioribus enim tunc oneribus

ab hero premitur,

argillae in aream,

ex area ad fornacem,

e fornace in diversa loca

(figulo enim serviebat)

exportandae.

Coepit ergo aestatem expetere,

in qua

Zephiri blandiores

aspera itinerum resolverent,

Herum

sata ad messem vocarent,

avocarentque a labore laterum,

cum interim ipse quiesceret.

Venit Aestas cupita,

non requies,

imo duplicatur labor,

noctes et dies operandum,

etiam festivis ac Dominicis,

quod non alias, diebus.

Sic in dies peior,

cogitat

Autumnum tanquam,

laboris et fracti corporis portum,

in quo dies minuuntur,

augentur noctes,

sed et tunc etiam augetur labor,

sic recursantibus,

qualibet anni statione,

curis ac poenis,

quid amplius optet,

non videt.

Hominis conditionem

longe miseriorem adumbrat,

qui

curis et laboribus

indefinenter exesus,

se sponte discruciat,

ut quietis avidus,

sic ex aequo impatiens,

nunquam contentus.

 

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.