HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 201): Abstemius
Fable 83: Agricola et eius Militia Mercaturaque
Quidam Agricola videns iuvenes sodales suos e militia redire divites, coepit de ineeunda militia cogitare, et taedere vitae prioris, tot laboribus exercitae, tam modicis compendiis; et venditis bobus, capris, ovibus, supellectile, emit equum et arma, et militiae nomen dedit. Non diu post, pugnatum est, sed infeliciter respectu novi militis, qui strenue licet decertans, cuncta quae habebat perdidit, et nil nisi vulnera multa recepit, militiae igitur renuntians, decrevit vacare mercaturae, ex qua maius lucrum, minus periculum speraret. Praediis igitur quae supererant venditiis, et inde comparatis mercibus, mari se commisit, fortunam retentaturus; sed infelicior, exorta tempestate, navi submersa, in undis periit, exemplum et spolium factus fallacis ac dolosae fortunae, ut satius sit, ipsi non credere et fidere, sed quemque sua sorte debere esse contentum.
Quidam Agricola
videns iuvenes sodales suos
e militia redire divites,
coepit
de ineeunda militia cogitare,
et taedere vitae prioris,
tot laboribus exercitae,
tam modicis compendiis;
et venditis
bobus, capris, ovibus, supellectile,
emit equum et arma,
et militiae nomen dedit.
Non diu post,
pugnatum est,
sed infeliciter
respectu novi militis,
qui strenue licet decertans,
cuncta quae habebat
perdidit,
et nil nisi vulnera multa recepit,
militiae igitur renuntians,
decrevit vacare mercaturae,
ex qua
maius lucrum,
minus periculum speraret.
Praediis igitur quae supererant
venditiis,
et inde comparatis mercibus,
mari se commisit,
fortunam retentaturus;
sed infelicior,
exorta tempestate,
navi submersa,
in undis periit,
exemplum et spolium factus
fallacis ac dolosae fortunae,
ut satius sit,
ipsi non credere et fidere,
sed
quemque
sua sorte
debere esse contentum.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.