HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 209): Perry 91
Fable 85: Asinus et Catellus
Lusitantem cum Patrefamilias Catellum, modo pedes iocose morsicantem, modo vestes, modo ad collum et ora subsilientem, mensa etiam assidentem, cibos de manu heri recipientem, mille modis blandientem, et blanditiis vicissim affectum, contemplabatur Asinus domesticus de area et invidia rumpebatur; sortem suam memorans, ut qui quotidie clitellas et onera deportaret, nusquam otiaretur, male tonsus et pransus, insuper semper mala verba, saepius verbera exciperet. Coepit autem aliquando pensiculantius ruminare, quaenam huius rei causa esset, et apud se dicere: Forsitan, ob rusticitatem meam, quod hero non abblandior, non alludo, non assuavior; addiscamus (inquit) amare, ut contingat amari. Excutiendus pudor est. Igitur expectavit cum rediret domum Herus suus, cui intranti occurrit arrectis auribus et voce altissima rudens et ridens, in humeros subsilit, pulsat pedibus, ungulis, capite, arridet. Exclamare Herus, voce, manibus, baculo excipere, accurrunt servi, et infelix Asellus egregie vapulat et foris truditur. Tunc ad se rediens: Digne (inquit) vapulo, et meae temeritatis poenas luo, quod Asinum non decet, factitare volens.
Lusitantem cum Patrefamilias
Catellum,
modo pedes
iocose morsicantem,
modo vestes,
modo ad collum et ora
subsilientem,
mensa etiam assidentem,
cibos
de manu heri recipientem,
mille modis blandientem,
et blanditiis vicissim affectum,
contemplabatur
Asinus domesticus
de area
et invidia rumpebatur;
sortem suam memorans,
ut qui
quotidie
clitellas et onera deportaret,
nusquam otiaretur,
male tonsus et pransus,
insuper
semper mala verba,
saepius verbera exciperet.
Coepit autem aliquando
pensiculantius ruminare,
quaenam huius rei causa esset,
et apud se dicere:
Forsitan,
ob rusticitatem meam,
quod hero non abblandior,
non alludo, non assuavior;
addiscamus (inquit) amare,
ut contingat amari.
Excutiendus pudor est.
Igitur expectavit
cum rediret domum
Herus suus,
cui intranti
occurrit arrectis auribus
et voce altissima rudens
et ridens,
in humeros subsilit,
pulsat
pedibus, ungulis, capite,
arridet.
Exclamare Herus,
voce, manibus, baculo excipere,
accurrunt servi,
et infelix Asellus
egregie vapulat
et foris truditur.
Tunc ad se rediens:
Digne (inquit) vapulo,
et meae temeritatis poenas luo,
quod Asinum non decet,
factitare volens.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.