aesopus

 

perry087

Page history last edited by Laura Gibbs 1 yr ago

 

HOME | Perry

 

Perry 87: Goose that laid the Golden Eggs

 

In Barlow's Aesop, you will find this fable with the title De anu et ansere.

 

Perry 087: all items

Perry 087: Latin texts

Perry 087: English translations

Perry 087: illustrations

 

Illustrations: Visit the album, or view a full-screen version of the slideshow. Here is a small version of the slideshow; to hide the captions, just click on the caption icon in the lower left-hand corner.

 

 

Here is the latest RSS FEED from del.icio.us for this fable:

 

 

Eton. Gallinam quidam habebat ova aurea parientem, et ratus intra ipsam massam auri esse, occisam reperit similem aliis Gallinis. Hic vero multum divitiarum sperans se inventurum, etiam exiguis privatus est illis.

 

De Furia. Gallinam quidam longe pulcherrimam habebat, quae aurea semper ova pariebat. Putans itaque aurum ei intus inesse, haud mora illam occidit, sed similem gallinis ceteris reperit. Ita divitem se fore arbitratus, parvum quoque lucrum amisit. Fabula significat, oportere quemquam eo quod habet esse contentum, atque cupidines insatiabiles evitare, ne, quae possidet, etiam deperdat.

 

LaFontaine. Avarus omnia cupiendo amittit omnia, ut ille cuius gallina aureum ovum cotidie ponebat. Quam, thesaurum inesse ratus, occisam aperuit. Quo facto nec novi quicquam invenit, et quod boni fuerat, sibi ademit. Ceteros avaros quam bene monet! Multos enim nunc divitiarum studio ad egestatem subito redactos videmus.

 

Madrid. Gallinam quis habens ova aurea parientem, ratus intra ipsam auri massam inesse, ocisam, aliis gallinis similem reperit. Hic multum sperans invenire divitiarum, et exiguis illis privatus est.

 

Desbillons.

Quod lucrum habetur in manibus, hoc saepius

Habendi plura cupiditate amittuntur.

Habebat aliquis ova parientem aurea

Gallinem: homo meus hanc auro plenam ratus

Caedit, aliisque Gallinis similem invenit.

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.