| 
View
 

6

Page history last edited by Laura Gibbs 15 years, 8 months ago

 

HOME | Tar Heel Libelli: Previous Page - Next Page

 

Libellus 6: Lupus et Grus

 

TarHeel Reader

 

Lupus et Grus (Latin)

Lupus et Grus: The Wolf and The Crane (Latin and English)

Lupus et Grus: Repetite! (Latin)

 

Resources

 

Vocabula: Latin-English

Perry 156: Other Latin versions, English versions, and illustrations

 


Find more videos like this on LATIN VIA FABLES: AESOPUS

 

Fabula

 

Lupus et Grus

Ecce lupus!

Lupus ánimal saevum est, et vorax.

Dum Lupus ávide cenat,

os gluttit.

Os in gútture Lupi haeret et eum fere strángulat.

Lupus gráviter dolet, et clamat: "Ádiuva me!"

Sed animália ómnia Lupum ódio habent et iuváre nolunt.

Deinde Lupus Gruem animadvértit.

Grus longum collum habet...

... et longum rostrum.

Dolóre gemens, Lupus Grui dicit:

"O Grus, praémium tibi promítto, si me ádiuvas!"

Crédula Grus

caput suum

in guttur Lupi

immíttit.

Collum suum exténdit

et rostro suo

e Lupi gútture

os éxtrahit.

Grus ergo praémium póstulat...

... sed Lupus nihil ei dat.

Lupus subrídet, dentes revélans, et dicit Grui:

"Quam stulta es tu, et ridícula!"

"Caput tuum in ore meo fuit...

... et tibi vívere permísi."

"Hoc, O stulta, satis praémii est tibi."

Fábula docet:

Cave lupum! Periculósum est malos adiuváre.

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.