| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

8

Page history last edited by Laura Gibbs 15 years ago

 

HOME | Tar Heel Libelli: Previous Page - Next Page

 

Libellus 8: Cornix et Urna

 

TarHeel Reader

 

Cornix et Urna (Latin)

Cornix et Urna: The Crow and The Pot (Latin and English) 

Cornix et Urna: Repetite! 

 

Resources

 

Vocabula: Latin-English

Perry 390: Other Latin versions, English versions, and illustrations

 


Find more videos like this on LATIN VIA FABLES: AESOPUS

 

Fabula

 

Cornix et Urna

Ecce cornix!

Cornix sitibúnda est et bíbere vult.

Ecce urna!

Cornix urnam ínvenit.

In urnae fundo est aqua.

Sed urna alta est, et aqua brevis.

Quod urna alta est, et aqua brevis, Cornix bíbere non potest.

Cornix cógitat: "Víribus meis, urnam evértam!"

Cornix alis vérberat et fórtiter ad urnam ádvolat.

Sed urna fírmiter stat et non movétur.

Cornix íterum cógitat:

"In urna est aqua, et bíbere volo."

"Sed urna fírmiter stat, et evértere non possum."

"Quid ergo fáciam?"

Cornix diu cógitat, deinde clamat:

"Euréka! Consílium hábeo!"

"Prope urnam cálculi sunt."

"Cálculos legam et in urnam mittam!"

"Sic aquam levabo et bibere potero!"

Ergo: Cornix rostro cálculos legit.

Cálculos in urnam mittit et sic aquam levat.

Hoc modo ingenióso Cornix felíciter bibit.

Fábula docet:

Ingénium plus valet quam vires.

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.