| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions. Connect your Gmail, DriveDropbox, and Slack accounts and in less than 2 minutes, Dokkio will automatically organize all your file attachments. Learn more and claim your free account.

View
 

barlow001simple

Page history last edited by Laura Gibbs 12 years, 2 months ago

 

HOME | Barlow's Aesop: De Gallo Gallinaceo

 

Unpacking the Latin. Here are some simple restatements of the main elements of the story.

 

Ecce gallus!

Ecce pedes galli!

Quot pedes habet gallus? Duo pedes habet.

Quot pedes habes tu? Duo pedes quoque!

Gallus habet pedes armatos.

Habesne tu pedes armatos? Nequaquam!

 

Ecce sterquilinium!

Gallus sterquilinium dissipat.

Quid gallus dissipat? Sterquilinium dissipat.

Gallus sterquilinium dissipat et disiicit.

Gallus sterquilinium dissipando disiicit.

Gallus armato pede sterquilinium dissipando disiicit.

 

Ecce gemma!

Gemma in sterquilinio est.

Ubi est gemma? In sterquilinio est!

Gallus gemmam invenit.

Ubi gallus gemmam invenit? In sterquilinio invenit.

Gallus gemmam reperit in sterquilinio.

 

Gemma micat.

Gemma res fulgurans est.

Gallus gemmam, rem fulgurantem, reperit.

Quis gemmam reperit? Gallus reperit.

Gallus rem fulgurantem invenit in sterquilinio.

 

Gemma micat, et sol quoque micat.

Gemma micat plus quam sol.

Gemma micat ad opprobrium solis!

Gemma micat ad invidiam diei!

 

Gemmarius gemmarum pretium scit.

Quis gemmarum pretium scit? Gemmarius scit.

Num gallus gemmarum pretium scit? Gallus nescit!

Gemmarius gemmam magni aestimat.

Gallus gemmarius non est.

Gallus gemmam non magni aestimat.

 

Gemma usui est gemmario.

Gemma magno usui est gemmario.

Quare gemma usui est gemmario? Quod res fulgurans est, et micat.

Gemma nulli usui est gallo.

Cui gemma usui est? Usui est gemmario.

 

Hordei granum usui est gallo.

Hordei granum magno usui est gallo.

Hordei granum non micat, sed magno usui est gallo.

Gallus hordei granum magni aestimat.

Quare gallus hordei granum magni aestimat? Quod ei magno usui est.

 

Gemmario gemma pretiosa est.

Gemmario gemma pretiosior est hordei grano.

Gallo hordei granum pretiosum est.

Gallo hordei granum prestiosius est gemma.

Gallo unum hordei granum pretiosius est omnibus gemmis.

Quare hordei granum pretiosum est gallo? Quod ei usui est.

Cui gemma est prestiosior? Gemmario!

Cui hordei granum est pretiosius? Gallo!

 

Gallus gemmam invenit, sed laetabundus non est.

Gallus gemmam reperit, sed non exultat.

Quare gallus laetabundus non est? Quod gemma nulli usui est.

Quare gallus non exultat? Quod gemma non magni aestimat.

 

Gallus gemmam invenit, non gemmarius.

Si gemmarius gemmam invenisset, laetabundus esset.

Si gemmarius gemmam invenisset, exultaret.

 

Gallus gemmarius non est!

Gallus gemmam invenit, non hordei granum.

Gallus, gemma inventa, non exultat.

Gallus, gemma inventa, laetabundus non est.

Si gallus hordei granum invenisset, laetabundus esset.

Si gallus hordei granum invenisset, exultaret.

Quis exultaret si gemmam invenisset? Gemmarius!

Quis exultaret si hordei granum invenisset? Gallus!

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.