| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Finally, you can manage your Google Docs, uploads, and email attachments (plus Dropbox and Slack files) in one convenient place. Claim a free account, and in less than 2 minutes, Dokkio (from the makers of PBworks) can automatically organize your content for you.

View
 

barlowcontents

Page history last edited by Laura Gibbs 12 years, 9 months ago

 

2. DE CANE ET BOVE (Barlow 29 + IMAGE)

 

In praesepi faeni pleno decumbebat Canis. Venit Bos ut comedat faenum, cum Canis, confestim sese erigens, tota voce elatravit. Cui Bos: "Dii te, cum ista tua invidia, perdant (inquit) nec enim faeno ipse vesceris, nec me vesci sines."

 

 

5. Fable AG. DE CORNICE ET URNA (Barlow 39 + IMAGE)

 

Sitibunda Cornix reperit urnam aqua plenam, sed erat urna profundior quam ut exhauri a Cornice possit. Conatur igitur vano molimine aquam effundere, sed non valet. Lectos igitur ex arena lapillulos iniectat. Hoc modo aqua levatur et Cornix bibit.

 

 

 

8. Fable AH. DE AVIBUS ET QUADRUPEDIBUS (Barlow 30 + IMAGE)

 

Avibus cum Bestiis asperrima pugna erat, utrimque spes, utrimque ingens metus, utrimque periculum, cum Vespertilio, relictis sociis, ad hostem defecit. Ad postremum vincunt Aves, duce et auspice Aquila. Transfugam vero Vespertilionem damnant, ut nunquam iterum inter Aves numeretur, nec amplius in luce videatur. Et haec causa est cur Vespertilio nunquam, nisi nocte, volat.

 

 

 

11. Fable BB. DE RUSTICO ET ARATRO SUO (Barlow 53 + IMAGE)

 

Rustici aratrum haeret in profundo luto. Mox prostratus, Herculem implorat, cum statim vox a caelo auditur: "Inepte, flagellato equos et ipse totis viribus umerisque annitere rotis! Et deinde Herculem invocato! Tunc enim tibi propitius Hercules aderit."

 

 

 

12. Fable BC. DE PASTORIS PUERO ET AGRICOLIS (Barlow 59 + IMAGE)

 

 

Puer editiore prato Oves pascebat atque, per iocum, Lupum terque quaterque adesse clamitans, Agricolas undique exciebat. Illi, saepius illusi, dum auxilium imploranti non subveniunt, fiunt Oves praeda Lupo.

 

 

 

15. Fable BE. DE AUCUPE ET PALUMBE (Barlow 12 + IMAGE)

 

It foras Auceps; videt nidulantem procul in altissima arbore Palumbem. Adproperat et, dum insidias molitur, premit forte calcibus Anguem, qui ex improviso mordebat. Auceps, subito exanimatus malo: "Me miserum! (inquit) Dum alteri insidior, ipse dispereo."

 

 

 

16. Fable BF. DE CICADA ET FORMICA (Barlow 49 + IMAGE)

 

Dum per aestatem Cicada cantat, Formica suam exercet messem, trahendo in antra grana et in hiemem reponendo. Saeviente autem bruma, famelica Cicada venit ad Formicam et mendicat victum; renuebat autem Formica, dictitans sese laborasse, dum illa cantabat.

 

 

 

17. Fable BH. DE AGRICOLA ET CICONIA (Barlow 56 + IMAGE)

Laqueum praetendit Rusticus gruibus anseribusque, sata depascentibus. Capitur et Ciconia. Supplicat illa et innocentem sese clamitat, nec Gruem nec Anserem esse, sed avium omnium optimam, quippe quae parentibus sedulo inservire eundemque senio confectum alere consueverat. Agricola: "Horum (inquit) nihil me fugit; verum cum nocentibus postquam te cepi, cum nocentibus morieris."

 

 

 

18. Fable BI. DE ACCIPITRE COLUMBAM INSEQUENTE (Barlow 68 + IMAGE)

Cum Accipiter columbam praecipiti insequeretur volatu, villam quandam ingressus, a Rustico captus est, quem blande, ut se dimitteret, obsecrabat. "Non etenim te laesi," dixit. Cui Rusticus: "Nec haec te laeserat."

 

 

 

19. Fable BJ. DE VULPECULA ET CICONIA (Barlow 85 + IMAGE)

 

Vulpecula ad cenam invitavit Ciconiam, obsoniumque in mensam effundit et, cum liquidum esset, lingua lingebat, quod Ciconia frustra rostro tentavit. Abit elusa Avis, pudet pigetque iniuriae. Paucis diebus interlapsis, invitat ad cenam Vulpeculam. Vitreum vas situm erat, obsonii plenum. Quod cum esset arti gutturis, Vulpeculae licuit obsonium videre, gustare non licuit. Ciconia enim rostro facile exhausit.

 

 

 

 

20. Fable CA. DE LEONE AMATORIO (Barlow 109 + IMAGE)

Leo Silvani cuiusdam Filiam perdite amavit et Patrem Virginis sollicitabat ut illi Virgo in matrimonium daretur. Respondebat Rusticus Filiam esse tenellam et delicatulam Virginem et nunquam hamatos eius ungues dentesque passuram. Passus est igitur Leo dentes et ungues evelli ut Virgine frueretur. Quod cum vidisset Pater, fustibus illi involabat et longius imbellem abigebat.

 

 

 

 

23. Fable CD. DE LUPO OVIS PELLE INDUTO (Barlow 11 + IMAGE)

  

 

Lupus, Ovis pelle indutus, Ovium se immiscuit gregi, quotidieque aliquam ex eis occidebat. Quod cum Pastor animadvertisset, illum in altissima arbore suspendit. Interrogantibus autem ceteris Pastoribus cur Ovem suspendisset, respondebat, "Pellis quidem est Ovis, opera autem erant Lupi."

 

 

 

 

24. Fable CE. DE VITULA ET BOVE (Barlow 52 + IMAGE)

 

 

 

Mollis et lasciva Vitula, cum Bovem agricolae aculeo agitatum et arantem cerneret, contempsit. Sed, cum immolationis dies affuit, Bos, a iugo liberatus, per pascua vagabatur. Vitula vero, ut immolaretur, retenta est. Quod cum Bos conspicatur, subridens ait, "Heus Vitula, ideo non laborabas: ut immolareris!"

 

 

 

 

27. Fable CH. DE MILVO AEGROTO (Barlow 75 + IMAGE)

  

 

Aegrotus lecto decumbebat Milvus, iam ferme moriens. Matrem orat precatum ire deos, multa promittens, si redire ad salutem liceret. Mater autem respondebat nil opis sperandum a diis, quorum sacra et aras rapinis toties violasset.

 

 

 

 

28. Fable CI. DE CANE MORDACI (Barlow 25 + IMAGE)

 

Cani, saepius homines mordenti, illigavit Dominus nolam, scilicet ut sibi quisque caveret. Canis, ratus virtuti suae tributum hoc decus esse, populares omnes despicit. Accedit tandem ad hunc Canem aliquis, iam aetate et auctoritate gravis, monens eum ne erret. "Nam ista nola (inquit) data est tibi in dedecus, non in decus."

 

 

 

 

29. Fable CJ. DE VULPE ET UVA (Barlow 93 + IMAGE)

 

 

Racemum dependentem frustra conata est Vulpecula iteratis saltibus attingere. Sed tandem conatibus cassis omnino defatigata, indignabunda recessit, inquiens, "Apage acerbas et immaturas istas uvas, quae sane tam sordidae sunt ut ne quidem humi iacentes attollerem, si mihi gratis offerrentur."

 

 

 

 

30. Fable DA. DE LUPO ET GRUE (Barlow 82 + IMAGE)

 

 

Lupus, osse in gutture retento, cum multum cruciaretur, Grui pretium obtulit, si illud e gutture extraheret. Grus autem, cum os e gutture Lupi extraxerat, pretium sibi promissum postulat. Cui Lupus, subridens simulque dentes acuens, dixit, "Satis pretii tibi esse debet quod ex meo ore caput sine capitis iactura eduxeris."

 

 

 

 

33. Fable DC. DE SENE ET MORTE (Barlow 101 + IMAGE)

 

 

Fasce praegravatus Senex, et misellae suae pertaesus sortis, Mortem invocabat, ut finem aerumnosae vitae tandem defigeret. Invocata advenit Mors, percontata Senex quid secum velit; ad cuius adventum territus, nil respondit sed "Ut auxilio mihi sis, et fascem collapsum rursus umeris imponas!"

 

 

 

 

36. Fable DF. DE EQUO ET ASELLO ONUSTO (Barlow 100 + IMAGE)

 

 

Agitabat Coriarius quidam una Equum et Asinum onustum. Sed in via fatiscens, Asinus rogabat Equum ut sibi succurreret et velit portiunculam oneris tanti tolerare. Recusabat Equus et mox Asinus oneri totus succubuit et halitum clausit supremum. Herus accedens mortuo Asino sarcinam detraxit et, pelle superaddita excoriata, omnia Equo imposuit. Quod cum sensisset Equus, ingemuit, inquiens, "Quam misellus ego, qui, cum portiunculam oneris socii ferre recusaverim, iam totam sarcinam cogar tolerare."

 

 

 

 

37. Fable DH. DE LEONE ET MURE (Barlow 24 + IMAGE)

 

 

Leo, laqueo captus, cum ita se irretitum videret ut nullis viribus sese explicare posset, Murem rogavit, ut, abroso laqueo, eum liberaret, promittens tanti beneficii se non futurum immemorem. Quod cum Mus prompte fecisset, Leonem rogavit ut filiam eius sibi traderet in uxorem. Nec abnuit Leo ut benefactori suo rem gratam faceret. Nova autem nupta, ad virum veniens, cum eum non videret, casu illum pede pressit et contrivit.

 

 

 

 

40. Fable EA. DE ASINO LEONIS PELLE INDUTO (Barlow 72 + IMAGE)

 

 

 

Asinus, in silvam veniens, exuvias Leonis offendit. Quibus indutus, in pascua redit, greges et armenta territans fugansque. Herus autem, qui vagum fallacemque Asinum perdiderat, occurrit. Asinus, viso Hero, cum rugitu obviam fecit. At Herus, prehensis quae extabant auriculis, "Alios licet (inquit) fallas; ego te probe novi."

 

 

 

 

41. Fable EB. DE URSO ET ALVEARI (Barlow 86 + IMAGE)

 

 

Ab Apiculis irritatus et leviter ictus, Ursus indignabundus in totum alveare totis viribus irruebat. Ad quam violentam concussionem, Apes omnes, velut agmine facto, in faciem Ursi involabant. Quarum acriter cruciatus aculeis Ursus: "Quanto (inquit) satius mihi fuisset unius Apiculae tulisse patienter aculeum, quam tam temere totum examen irritasse!"

 

 

 

 

42. Fable EC. DE IUVENE ET HIRUNDINE (Barlow 95 + IMAGE)

 

 

Temulentus et dissolutus quidem Iuvenis, qui patrimonium integrum decoxerat, ipsa etiam vestimenta solebat pro pecuniis venum dare. Ad hoc, ex augurio circumvolantis Hirundinis coniciens iam aestatem appropinquasse, illico vestitus exuit et seminudus in popinas delituit. Sed, cum brumae reliquiae redeuntes maiori frigore saeviebant et Hirundinem enecassent, Iuvenis tandem circumvagabatur et Aviculam mortuam offendens inquit, "O infelicem augurem et tui et mei infortunii!"

 

 

 

 

43. Fable ED. DE FORMICA ET COLUMBA (Barlow 108 + IMAGE)

 

 

Formica, ut sitim sedaret, fonticulum accessit, sed in fonticulum elapsa et paene lymphis absorpta est. Columba, arborem insidens fonticulo contiguam, ramusculum ore direptum in fonticulum deiecit, cuius adminiculo servata Formica evasit. Sed interea affuit Auceps, Columbae insidias tensurus. Formica tibiale gravissime mordebat. Cui cum fricandi gratiam admonebat, percepit id Columba et impune avolavit.

 

 

 

 

44. Fable EE. DE MURE ET RANA (Barlow 35 + IMAGE)

 

 

Post longe exercita odia, Mus et Rana in bellum ruebant. Causa certaminis erat de paludis imperio. Anceps pugna fuit. Mus insidias sub herbis struebat et improviso Marte Ranam adoritur. Rana, viribus melior et pectore, insultuque valens, hostem aggreditur. Hasta utrique erat iuncea et paribus formosa nodis. Sed, certamine procul viso, Milvus adproperat, dumque prae pugnae studio neuter sibi cavebat, bellatores ambos egregie pugnantes Milvus secum attollit laniatque.

 

 

 

 

45. Fable EF. DE LEONE SENE (Barlow 99 + IMAGE)

 

 

Leo, longaevae senectutis laborans vitio et viribus deprivatus, odio et contemptui fuit omnium Ferarum. In quarum numero Asinus (omnium animantium vilissimus) apparebat, et Leoni imbelli calce minitatus est. Quod cum vidisset Leo, suspirans inquit iustum fuisse ut tandem iniurias suas Ferae ulciscerentur, et ut iam odio haberetur, qui olim omnibus metum intulisset.

 

 

 

 

48. Fable EH. DE LEONE ET URSO (Barlow 38 + IMAGE)

 

 

Leo et Ursus, simul magnum adepti hinnulum, de eo concertabant. Graviter autem a se ipsis affecti, ut ex multa pugna etiam vertigine corriperentur, defatigati iacebant. Vulpes interea, circumcirca eundo ubi prostratos eos vidit et hinnulum in medio iacentem, hunc, per utrosque percurrendo, rapuit fugiensque abivit. At illi videbant quidem furacem Vulpem sed, quia non potuerunt surgere, "Eheu nos miseros," dicebant, "quia Vulpi laboravimus."

 

 

 

 

51. Fable EI. DE VULPE SINE CAUDA (Barlow 66 + IMAGE)

 

 

In foveam incidit Vulpecula inde, cauda detruncata, occurrit multis Vulpeculis. Quas cum indignabunde conspexerat, inquit, "Fraterculi, quo vaditis?" "Ad Leonis basilicam eundum est nobis," respondebant. "Ad Leonis basilicam?" inquit Vulpes. "Profecto ego ab ea nuperrime redii et mos iamiam novellus est, ut omnes ferae detruncent caudas." Quibus auditis, illico detruncabant illae suas caudas. Quas cum vidit Vulpes, irrisit et se consolabat se socios, si non periculi, saltem pudoris, creavisse.

 

 

 

 

54. Fable FE. DE EQUO ET LEONE (Barlow 55 + IMAGE)

 

 

Venit ad Equum comedendum Leo. Carens autem prae senecta viribus, meditari coepit artem, medicumque se esse profitetur verborumque ambagibus Equum moratur. Equus dolo dolum, artem opponit arti; fingit se dudum in loco spinoso pupugisse pedem oratque ut inspiciens sentem medicus educat. Paret Leo, at Equus multa vi calcem Leoni impingit, et se continuo conicit in pedes. Leo, vix tandem ad se rediens, ictu enim prope exanimatus fuerat: "Pretium (inquit) fero ob stultitiam, et is iure effugit. Dolum enim dolo ultus est."

 

 

 

 

57. Fable FF. DE LEPORE ET TESTUDINE (Barlow 70 + IMAGE)

 

 

Testudo, cum pedes eius Lepus deridebat, subridens dixit, "Si periculum in cursu feceris, quis sit velocior liquido cognosces." Elegerunt igitur Vulpem, quae ambobus et locum et terminum cursus constitueret. Testudo, omni segnitie remota, iter arripiens, haud quievit donec ad terminum pervenerat. Lepus vero, pedibus fidens, postquam paululum quievit, somno excitatus, quantum pedes valuerunt ad terminum cucurrit ubi, cum Testudinem quiescentem reperit, se fatetur a Testudine superatum.

 

 

 

 

60. Fable FJ. DE LEONE, ASINO ET GALLO (Barlow 46 + IMAGE)

 

 

Gallus aliquando cum Asino pascebatur, Leone autem aggresso Asinum, Gallus exclamavit, et Leo, qui Galli vocem timet, fugere incipit. Asinus, ratus propter se fugere, aggressus est Leonem; ut vero procul a gallicinio persecutus est, conversus Leo Asinum devoravit, qui moriens clamabat, "Iusta passus sum; ex pugnacibus enim non natus parentibus, quamobrem in aciem irrui?"

 

 

 

 

61. Fable GA. DE CANE VETULO ET MAGISTRO (Barlow 64 + IMAGE)

 

 

Canis venaticus, qui quondam velocitate ceteris praecelluit et magno erat olim usui et emolumento Hero, iam longaevus et imbellis, fortuito cervum persequebatur et apprehensum (dentibus privatus) mox demisit. Quem iratus Herus verbis et verberibus increpabat. Cui Canis: "O dure et severe mihi Magister, qui multifaria mea merita tam male pensitaveris!"

 

 

 

 

62. Fable GB. DE DELPHINO ET SMARIDE (Barlow 103 + IMAGE)

 

Persequebatur Pisciculum Delphinus. Hunc ut vitaret, Pisciculus ad rupem confugit. Quem ut captaret, Delphinus tam violento sequebatur impetu, ut arenis illideret et haerens morti succumberet. Quod cum vidisset Pisciculus, sibi paululum consolatus est, moribundulus inquiens, "Dulcior mihi profecto mea mors futura est quod prius auctorem meae mortis defunctum prae oculis viderim."

 

 

 

 

65. Fable GE. DE URSO ET DUOBUS VIATORIBUS (Barlow 87 + IMAGE)

 

 

Amici duo, facto foedere, iter inceptantes, Urso obviam dabant. Alter ex Amicis trepidus arborem conscendit. Alter autem, constratus humi, se mortuum simulabat et spiritum totum compressit. Accedens Ursus, ad faciem os admovens et mortuum credens, abibat, intactum relinquens. Tandem descendebat ex arbore Amicus et, Socium accedens, percontatus est quid illi susurraverat Ursus. Cui ille respondit, "Monebat me Ursus, ut de falsis et perfidis Amicis in posterum caverem."

 

 

 

 

68. Fable GH. DE CERVO IN AQUAS INSPICIENTE (Barlow 106 + IMAGE)

  

Cervus, sedandi sitim gratia, ad fontem descendit et, ibi totum corpus despectans, cornua magnopere praestantia laudavit, sed tibialium tenuitatem maxime deprecatus est. Sed mox Canum circumlatrantium ingruebat horror et ille per tibialium velocitatem confugit ad silvas et ibi miserrime a cornibus detinebatur. Qui tum moribundulus sic ultimum efflavit halitum: "Me miserum, qui tibialium damnavi tenuitatem, quae mihi salutem, et cornuum laudavi praestantiam, quae mihi ruinam pepererunt."

 

 

 

 

 

71. Fable HF. DE AGRICOLA ET FILIIS (Barlow 62 + IMAGE)

 

 

Agricola, Filios suos videns quotidie litigantes, iussit fasciculum virgarum sibi afferri. Quae cum allatae essent, colligavit omnes in unum fasciculum, iussitque singulos Filiorum fasciculum capere et confringere. Illis vero confringere non valentibus, solvens postea fasciculum, tradidit singulas singulis eis frangendas, atque, illis statim facileque frangentibus, dixit, "Ita et vos, Filii mei, si unanimes perstiteritis, invictos vos hostibus praebebitis. Sin minus, ipsa vestra aemulatio opportunam vos praedam inimicis praestabit."

 

 

 

 

74. Fable HE. DE ANU ET ANCILLIS (Barlow 37 + IMAGE)

 

 

Anus quaedam domi habebat complures Ancillas, quas quotidie, antequam lucesceret, ad Galli gallinacei, quem domi alebat, cantum excitabat ad opus. Ancillae tandem, quotidiani negotii commotae taedio, Gallum obtruncant, sperantes iam, necato illo, sese in medios dormituras dies. Sed haec spes miseras frustrata est. Hera enim, ut interemptum Gallum rescivit, Ancillas intempesta nocte surgere deinceps iubet.

 

 

 

 

75. Fable HG. DE CATTA IN FEMINAM MUTATA (Barlow 71 + IMAGE)

 

Catta quaedam delicium erat formosi cuiusdam Adolescentis Veneremque oravit ut in feminam mutaret. Dea, miserta cupiditatis Adolescentuli, convertit Cattam in puellam. Quam, cum longe speciosa esset, Amator domum abduxit. Venus, experiri cupiens si, mutata facie, mutasset et mores, in medium constituit Murem. Quem cum illa aspexit, oblita formae, Murem ut caperet persecuta est. Qua super re indignata, Venus denuo eam in priorem Cattae formam mutavit.

 

 

 

 

78. Fable HI. DE RANA ET VULPE (Barlow 4 + IMAGE)

 

 

Rana, paludibus valedicens, novo vivendi genere acquisito, in silvam gloriabunda sese tulit et, bestiarum coronis circumstipata, medicinae artem publice profitebatur, et in herbis, quae ad corpora curanda pertinent, nobiliorem se vel Galeno vel Hippocrate esse clamitabat. Credula Bestiarum gens fidem facile adhibebat, Vulpe solummodo excepta, quae sic glorianti irridebat: "Insulsum vagumque animal! Quid tam vana blatteras? Quid artem nobilem prae te fers, quam minime calles? Livida pallidaque illa tua labra respice! Quin domi abi et teipsum cura, medice! Deinde ad nos redeas, meliora forsan de te speraturos." Nihil respondente Rana sed tacitis secum gemente suspiriis, tota Bestiarum cachinnis resonabat silva.

 

 

 

79. Fable HJ. DE SOLE ET VENTO (Barlow 34 + IMAGE)

 

 

Sol et Aquilo certabant uter sit fortior. Conventum est experiri vires in Viatorem, ut palmam ferat qui excusserit Viatoris manticam. Boreas horrisono turbine Viatorem aggreditur. At ille non desistit, amictum gradiendo duplicans. Assumit vires Sol qui, nimbo paulatim evicto, totos emolitur radios. Incipit Viator aestuare, sudare, anhelare. Tandem progredi nequiens, sub frondoso nemore, obiecta mantica, resedit et ita Soli victoria contingebat.

 

 

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.