barlowmacrons


 

Barlow's Aesop: Macrons

 

You can also find these materials with a color-coded accent display at the Ictibus Felicibus blog.

 

Fable 1: DE LEAENA ET VULPE.

Leaena, cum ā Vulpe saepe exprobrārētur quod, quōlibet partū, ūnum dumtaxat catulum parturīret, respondit, “Ūnum sānē, at pol Leōnem!”

 

Fable 2: DE CANE ET BOVE.

In praesēpī faenī plēnō dēcumbēbat Canis. Venit Bōs ut comedat faenum, cum Canis, confestim sēsē ērigēns, tōta vōce ēlātrāvit. Cui Bōs: “Diī tē, cum istā tuā invidiā, perdant (inquit): nec enim faenō ipse vesceris, nec mē vescī sinēs.”

 

Fable 3: DE PARTU MONTIUM.

Rūmor erat parturīre Montēs. Hominēs undique accurrunt et circumstant, mōnstrī quidpiam nōn sine pavōre expectantēs. Montēs tandem parturiunt; exit rīdiculus Mūs.

 

Fable 4: DE MURE URBANO ET MURE RUSTICO.

Mūs Rūsticus, vidēns Urbānum Mūrem rūs deambulantem, invītat ad cēnam dēprōmitque omne penum, ut tantī hospitis expleat lautitiam. Urbānus Mūs rūris damnat inopiam urbisque cōpiam laudat, sēcumque in urbem dūcit Rūsticum. Quī, inter epulandum attonitus īnsolitīs clāmōribus, cum intellexerat perīculum quotīdiānum esse, dīxit Urbānō Mūrī, “Tuae dapēs plūs fellis quam mellis habent. Mālō sēcūrus esse cum meā inopiā quam dīves esse cum tuā anxietāte.”

 

Fable 5: DE CORNICE ET URNA.

Sitibunda Cornix reperit urnam aquā plēnam, sed erat urna profundior quam ut exhaurī ā Cornīce possit. Cōnātur igitur vānō mōlīmine aquam effundere, sed nōn valet. Lectōs igitur ex arēnā lapillulōs iniectat. Hōc modō aqua levātur et Cornix bibit.

 

Fable 6: DE ACCIPITRE ET LUSCINIA.

Comprehenderat Lusciniam Accipiter, quae miserē clāmabat ut sē captīvam dēmitteret. Cui Accipiter: “Frustrā clāmōsās ciēs querimōniās, nam licet omnes silvārum commōveris aviculās, nōn ab unguibus meīs līberābunt.”

 

Fable 7: DE PAVONE ET GRUE.

Pāvō et Grūs foedus inter sē ineunt ūnāque cēnant. Inter cēnandum, Pāvō nōbilitātem suam iactat, formōsam ostentat caudam, Gruemque hospitem contemnit. Grūs fatētur Pāvōnem formōsiōrem esse pennīs; sē tamen, cum vix tectīs supervolitat Pāvō, animōso volātū penetrāre nūbēs.

 

Fable 8: DE AVIBUS ET QUADRUPEDIBUS.

Avibus cum Bestiīs asperrima pūgna erat, utrimque spēs, utrimque ingēns metus, utrimque perīculum, cum Vespertiliō, relictīs sociīs, ad hostem dēfēcit. Ad postrēmum vincunt Avēs, duce et auspice Aquilā. Trānsfugam vērō Vespertiliōnem damnant, ut nunquam iterum inter Avēs numerētur, nec amplius in lūce videātur. Et haec causa est cūr Vespertiliō nunquam, nisi nocte, volat.

 

Fable 9: DE VULPE ET PARDO.

Vulpēs et Pardus dē pulchritūdine concertābant et, Pardō suam pellem versicolorem extollente, Vulpēs, cum suam praepōnere nōn possit, dīcēbat Pardō, “At quantō ego sum speciōsior, et quam longē formōsior, quae nōn corpus, sed animum versicolorem et variīs notīs īnsīgnem sortīta sum?”

 

Fable 10: DE RUSTICO ET SILVA.

Accēdēbat silvam Rūsticus et rogābat Arborēs ut sibi līgnum concēderent, ex quō ānsam secūris fabricāret. Concēdēbant līgnum illī Arborēs, quod ad domum dēportābat. Quō mox ad secūrim adaptātō, ad silvam redībat et omnēs Arborēs ad ūnum dētruncābat.

 

Fable 11: DE RUSTICO ET ARATRO SUO.

Rūsticī arātrum haeret in profundō lutō. Mox prōstrātus, Herculem implōrat, cum statim vox ā caelō audītur: “Inepte, flagellātō equōs et ipse tōtīs vīribus umerīsque annītere rotīs! Et deinde Herculem invocātō! Tunc enim tibi propitius Herculēs aderit.”

 

Fable 12: DE PASTORIS PUERO ET AGRICOLIS.

Puer ēditiōre prātō oves pascēbat atque, per iocum, lupum terque quaterque adesse clāmitāns, Agricolās undique exciēbat. Illī, saepius illūsī, dum auxilium implōrantī nōn subveniunt, fiunt ovēs praeda lupō.

 

Fable 13: DE LUPIS ET OVIBUS.

Foedus aliquandō fuit inter Lupōs et Ovēs, quibus nātūrā discordia est. Obsidēs utrimque trādebantur. Ovēs, in suam partem, vigilem canum custōdiam, Lupī suōs catulōs trādidērunt. Quiētīs Ovibus ac pascentibus, lupulī mātrum dēsīderiō ululātūs ēdunt. Tum Lupī irruentēs foedus fidemque solūtam clāmitant, Ovēsque, canum praesidiō dēstitūtās, laniant.

 

Fable 14: DE RANA ET BOVE.

Rāna, cupida aequandī Bovem, sē distendēbat. Fīlius hortābātur Mātrem coeptō dēsistere; nihil enim esse Rānam ad Bovem. Illa autem, posthabito cōnsiliō, secundum intumuit. Clāmitat Nātus: “Crepēs licet, Māter, Bovem nunquam vincēs.” Tertium autem cum intumuisset, crepuit.

 

Fable 15: DE AUCUPE ET PALUMBE.

It forās Auceps; videt nīdulantem procul in altissimā arbore Palumbem. Adproperat et, dum īnsidias mōlītur, premit forte calcibus Anguem, quī ex imprōvīsō mordēbat. Auceps, subitō exanimātus malō: “Mē miserum! (inquit) Dum alterī īnsidior, ipse dispereō.”

 

Fable 16: DE CICADA ET FORMICA.

Dum per aestātem Cicāda cantat, Formīca suam exercet messem, trahendo in antra grāna et in hiemem repōnendo. Saeviente autem brūmā, famēlica Cicāda venit ad Formīcam et mendīcat victum; renuēbat autem Formīca, dictitāns sēsē labōrāsse, dum illa cantābat.

 

Fable 17: DE AGRICOLA ET CICONIA.

Laqueum praetendit Rūsticus gruibus ānseribusque, sata dēpascentibus. Capitur et Cicōnia. Supplicat illa et innocentem sēsē clāmitat, nec gruem nec ānserem esse, sed avium omnium optimam, quippe quae parentibus sēdulō īnservīre eundemque seniō confectum alere cōnsuēverat. Agricola: “ Hōrum (inquit) nihil mē fugit; vērum cum nocentibus postquam tē cēpī, cum nocentibus moriēris.”

 

Fable 18: DE ACCIPITRE COLUMBAM ĪNSEQUENTE.

Cum Accipiter Columbam praecipitī īnsequerētur volātū, vīllam quandam ingressus, ā Rūsticō captus est, quem blandē, ut sē dīmitteret, obsecrābat. “ Nōn etenim tē laesī,” dixit. Cui Rūsticus: “Nec haec tē laeserat.”

 

Fable 19: DE VULPECULA ET CICONIA.

Vulpēcula ad cēnam invītāvit Cicōniam, obsōniumque in mēnsam effundit et, cum liquidum esset, linguā lingēbat, quod Cicōnia frustrā rostrō tentāvit. Abit ēlūsa Avis, pudet pigetque iniūriae. Paucīs diēbus interlapsīs, invītat ad cēnam Vulpēculam. Vitreum vās situm erat, obsōniī plēnum. Quod cum esset artī gutturis, Vulpēculae licuit obsōnium vidēre, gustāre nōn licuit. Cicōnia enim rostrō facile exhausit.

 

Fable 20: DE LEONE AMATORIO.

Leo Silvāni cūiusdam Fīliam perditē amāvit et Patrem Virginis sollicitābat ut illī Virgō in mātrimōnium darētur. Respondēbat Silvānus Fīliam esse tenellam et dēlicātulam Virginem et nunquam hāmātos eius unguēs dentēsque passūram. Passus est igitur Leo dentēs et unguēs ēvellī ut Virgine fruerētur. Quod cum vīdisset Pater, fustibus illī involābat et longius imbellem abigēbat.

 

Fable 21: DE EQUO ET ASINO.

Equus phalerīs sellāque ornātus cum ingentī hinnītū per viam currēbat. Currentī onustus Asellus forte obstābat, cui Equus fremebundus: “Quid (inquit), īgnāve, obsistis Equo? Cēde, inquam, aut tē prōculābō pedibus!” Asellus, rudere nōn ausus, cēdit tacitus. Equō prōvolanti crepat inguen. Tum, cursuī inūtilis, ornāmentīs spoliātur. Posteā cum carrō venientem Asinus affātur, “Heus mī Amīce ! Quis ille ornātus est? Ubi aurea sella? Ubi splendidum frēnum? Sīc, Amīce, necesse fuit ēvenīre superbientī.”

 

Fable 22: DE VULPE ET LUPO.

Vulpēs, cum in puteum fortuītō incidīsset, Lupum in rīpā praetereuntem vīdit rogāvitque ut fūnem sibi comparāret opemque daret ad sē ipsam ā tantō perīculō extrahendam. Cui Lupus: “Miserrima Vulpēs, condoleō tuum infortūnium. Dīc, precor: quōmodo in hunc puteum incidistī?” Respondēbat Vulpēs, “Nōn opus est ambāgibus. Quīn tū fūnem comparātō, et deinde omnia tibi in ordine expediam.”

 

Fable 23: DE LUPO OVIS PELLE INDUTO.

Lupus, Ovis pelle indūtus, Ovium sē immiscuit gregī, quotīdiēque aliquam ex eīs occīdebat. Quod cum Pastor animadvertīsset, illum in altissimā arbore suspendit. Interrogantibus autem cēterīs Pastōribus cūr Ovem suspendīsset, respondēbat, “Pellis quidem est Ovis, opera autem erant Lupī.”

 

Fable 24: DE VITULA ET BOVE.

Mollis et lascīva Vitula, cum Bovem agricolae aculeō agitātum et arantem cerneret, contempsit. Sed, cum immolātiōnis diēs affuit, Bōs, ā iugō līberātus, per pascua vagābātur. Vitula vērō, ut immolārētur, retenta est. Quod cum Bōs cōnspicātur, subrīdēns ait, “Heus Vitula, ideō nōn labōrābās: ut immolārēris!”

 

Fable 25: DE AUCUPE ET PERDICE.

Auceps, rētibus extēnsīs, captābat Perdīcem. Volucris illa captāta supplicabundē illum rogābat ut sē dēmitteret, prōmittēns sē in rētia plūrimās Aves allectūram. Cui Auceps: “Nēquāquam hoc faciam, nam procul dubiō mē dēcipiēs, quae sodālēs tuōs prōditūra es.”

 

Fable 26: DE LUPO ET SUE.

Parturiēbat Sūs; pollicētur Lupus sē custōdem fore fētus. Respondet Puerpera Lupī obsequiō sē nōn egēre, ōratque, sī velit pius habērī, longius abeat; Lupī enim benevolentia cōnstābat nōn praesentiā, sed absentiā.

 

Fable 27: DE MILVO AEGROTO.

Aegrōtus lectō dēcumbebat Mīlvus, iam fermē moriēns. Mātrem ōrat precātum īre deōs, multa prōmittēns, sī redīre ad salūtem licēret. Māter autem respondēbat nil opis spērandum ā diīs, quōrum sacra et āras rapīnīs tōties violāsset.

 

Fable 28: DE CANE MORDACI.

Canī, saepius hominēs mordentī, illigāvit Dominus nolam, scīlicet ut sibi quisque cavēret. Canis, ratus virtūtī suae tribūtum hoc decus esse, populārēs omnēs dēspicit. Accēdit tandem ad hunc Canem aliquis, iam aetāte et auctōritāte gravis, monēns eum nē erret. “Nam ista nola (inquit) data est tibi in dēdecus, nōn in decus.”

 

Fable 29: DE VULPE ET UVA.

Racēmum dēpendentem frustrā cōnāta est Vulpēcula iteratīs saltibus attingere. Sed tandem cōnātibus cassīs omnīnō dēfatīgāta, īndīgnābunda recessit, inquiēns, “Apage acerbās et immātūrās istās ūvās, quae sānē tam sordidae sunt ut nē quidem humī iacentēs attollerem, sī mihi grātīs offerrentur.”

 

Fable 30: DE LUPO ET GRUE.

Lupus, osse in gutture retentō, cum multum cruciārētur, Grui pretium obtulit, sī illūd ē gutture extraheret. Grūs autem, cum ōs ē gutture Lupī extraxerat, pretium sibi promissum postulat. Cui Lupus, subrīdēns simulque dentēs acuēns, dīxit, “Satis pretiī tibi esse dēbet quod ex meō ōre caput sine capitis iactūrā ēdūxeris.”

 

Fable 31: DE VULPE ET AQUILA.

Dum Vulpis prōles forīs excurrēbant, ab Aquilā comprehēnsae Mātris fidem implōrābant. Accurrit Vulpēs Aquilamque rogat ut captīvam prōlem dīmittat. Aquila, nacta praedam, ad pullōs subvolat. Vulpēs, correptā face, quasi nīdum incendiō absūmptūra esset, īnsequitur. Trepidāns Aquila: “Parce (inquit) mihi parvīsque līberīs, et tuum quidquid habeō reddiderō.”

 

Fable 32: DE COLUMBIS ET ACCIPITRE.

Columbae ōlim cum Mīlvō haud incruentum gerēbant bellum et, ut Mīlvum penitus expūgnārent, dēlegērunt sibi rēgem Accipitrem. Quī rex factus, hostem agit, nōn rēgem. Nam, nōn sēgnius ac Mīlvus, Columbās rapit laniatque. Paenitēbat igitur Columbās inceptī, satius fuisse putantēs bella patī Mīlvī quam Accipitris subīre tyrannidem.

 

Fable 33: DE SENE ET MORTE.

Fasce praegravātus Senex, et misellae suae pertaesus sortis, Mortem invocābat, ut fīnem aerumnōsae vītae tandem dēfīgeret. Invocāta advēnit Mors, percontāta Senex quid sēcum velit; ad cūius adventum territus, nil respondit sed “Ut auxiliō mihi sīs, et fascem collapsum rursus umerīs impōnās!”

 

Fable 34: DE CERVO IN BOVIUM STABULO.

Persecūtus ā canibus, Cervus ad stabulum bovium confugiēbat et ibi tōtum corpus, praeterquam cornua, abscondēbat. Adībat stabulum Servus et ille, oscitanter et negligenter hūc et illūc oculōs circumferēns, mox dēcessit. Fortūnae suae nimis applausit laetābundus Cervus et sēsē tūtissimum autumābat. Sed statim, ipsō Herō ingrediente locum, et rēbus cūriōsius perlustrātīs, cornua Cervī dētexit et fustibus cum vīcīnīs adoriēbātur.

 

Fable 35: DE RUSTICO ET COLUBRO.

Rūsticus repertum in altiōrī nive Colubrum, frīgore prope ēnectum, domum tulit et ad focum adiēcit. Coluber ab īgnī vīres vīrusque recipiēns et nōn amplius flammam ferēns, tōtum tugurium sībilando infēcit. Accurrit Rūsticus et, correptā sude, verbīs verberibusque cum eō iniūriam expostulat: “Num haec est quam retulit grātia, ēripiendō vītam illī cui vītam dēbuit?”

 

Fable 36: DE EQUO ET ASELLO ONUSTO.

Agitābat Coriārius quīdam ūnā Equum et Asinum onustum. Sed in viā fatiscēns, Asinus rogābat Equum ut sibi succurreret et velit portiunculam oneris tantī tolerāre. Recūsābat Equus et mox Asinus onerī tōtus succubuit et hālitum clausit suprēmum. Herus accēdēns mortuō Asinō sarcinam dētraxit et, pelle superadditā excoriātā, omnia Equō imposuit. Quod cum sēnsisset Equus, ingemuit, inquiēns, “Quam misellus ego, quī, cum portiunculam oneris sociī ferre recūsāverim, iam tōtam sarcinam cōgar tolerāre.”

 

Fable 37: DE LEONE ET MURE.

Leō, laqueō captus, cum ita sē irrētītum vidēret ut nullīs vīribus sēsē explicāre posset, Mūrem rogāvit, ut, abrōsō laqueō, eum līberāret, prōmittēns tantī beneficiī sē nōn futūrum immemorem. Quod cum Mūs prōmptē fēcisset, Leōnem rogāvit ut fīliam eius sibi trāderet in uxōrem. Nec abnuit Leō ut benefactōrī suō rem grātam faceret. Nova autem nupta, ad virum veniēns, cum eum nōn vidēret, cāsu illum pede pressit et contrīvit.

 

Fable 38: DE GALLO GALLINACEO.

Gallus gallināceus, dum armātō pede sterquilīnium dissipandō disiicit, invenit gemmam: “Quid (inquiēns) rem tam fulgurantem reperiō? Sī gemmārius invēnisset, laetābundus exultāret, quippe quī scīvit pretium. Mihi quidem nulli est ūsui, nec māgni aestimo. Ūnum etenim hordeī grānum est mihi longē pretiōsius quam omnes gemmae, quamvis ad invidiam micent diēī opprobriumque sōlis.”

 

Fable 39: DE AQUILA ET TESTUDINE.

Certāmen inīre voluit Testūdō reptilis cum Aquilā vēlōcissimā. Locus dēsīgnātus est et, quī spatio trium diērum ad prōpositum locum prius vēnerat, victor salūtārētur. Aquila tardigradam contempsit Testūdinem, autumāns sē ālārum impetū posse brevissimē ad locum āvolāre. Negligēns igitur sēcessit, aliīs intenta, sed Testūdō indēfatīgābilī labōre et sollertiā infrā tempus et ante Aquilam arrēpsit ad locum et omnium calculīs victor ēvāsit.

 

Fable 40: DE ASINO LEONIS PELLE INDUTO.

Asinus, in silvam veniēns, exuviās leōnis offendit. Quibus indūtus, in pascua redit, gregēs et armenta territāns fugānsque. Herus autem, quī vagum fallācemque Asinum perdiderat, occurrit. Asinus, vīsō Herō, cum rūgītū obviam fēcit. At Herus, prehēnsis quae extābant auriculīs, “Aliōs licet (inquit) fallās; ego tē probē nōvī.”

 

Fable 41: DE URSO ET ALVEARI.

Ab Apiculīs irrītātus et leviter ictus, Ursus indīgnābundus in tōtum alveāre tōtis vīribus irruēbat. Ad quam violentam concussiōnem, Apēs omnēs, velut agmine factō, in faciem Ursī involābant. Quārum ācriter cruciātus aculeīs Ursus: “Quantō (inquit) satius mihi fuisset ūnīus Apiculae tulisse patienter aculeum, quam tam temere tōtum exāmen irrītāsse!”

 

Fable 42: DE IUVENE ET HIRUNDINE.

Tēmulentus et dissolūtus quidem Iuvenis, quī patrimōnium integrum dēcoxerat, ipsa etiam vestīmenta solēbat prō pecūniis vēnum dare. Ad hoc, ex auguriō circumvolantis Hirundinis cōniciēns iam aestātem appropinquāsse, illicō vestītūs exuit et sēminūdus in popīnās dēlituit. Sed, cum brūmae relīquiae redeuntēs māiōri frīgore saeviēbant et Hirundinem ēnecāssent, Iuvenis tandem circumvagābātur et Aviculam mortuam offendēns inquit, “Ō infēlicem augurem et tuī et meī infortūniī!”

 

Fable 43: DE FORMICA ET COLUMBA.

Formīca, ut sitim sēdāret, fonticulum accessit, sed in fonticulum ēlapsa et paene lymphīs absorpta est. Columba, arborem īnsidēns fonticulō contiguam, rāmusculum ōre direptum in fonticulum dēiēcit, cūius adminiculō servāta Formīca ēvāsit. Sed intereā affuit Auceps, Columbae īnsidiās tēnsūrus. Formīca tībiāle gravissimē mordēbat. Cui cum fricandī grātiam admonēbat, percēpit id Columba et impūnē avolāvit.

 

Fable 44: DE MURE ET RANA.

Post longē exercita odia, Mūs et Rāna in bellum ruēbant. Causa certāminis erat Dē palūdis imperiō. Anceps pūgna fuit. Mūs īnsidiās sub herbīs struēbat et imprōvīsō Marte Rānam adoritur. Rāna, vīribus melior et pectore, īnsultūque valēns, hostem aggreditur. Hasta utrīque erat iuncea et paribus formōsa nōdīs. Sed, certāmine procul vīsō, Mīlvus adproperat, dumque prae pūgnae studiō neuter sibi cavēbat, bellātōrēs ambōs ēgregiē pūgnantēs Mīlvus sēcum attollit laniatque.

 

Fable 45: DE LEONE SENE.

Leō, longaevae senectūtis labōrāns vitiō et vīribus dēprīvātus, odiō et contemptuī fuit omnium ferārum. In quārum numerō Asinus (omnium animantium vīlissimus) appārēbat, et Leōnī imbellī calce minitātus est. Quod cum vīdisset Leō, suspīrāns inquit iustum fuisse ut tandem iniūriās suās ferae ulciscerentur, et ut iam odiō habērētur, quī ōlim omnibus metum intulisset.

 

Fable 46: DE LEONE ET VULPE.

Leōnem aegrōtantem vīsēbant animālia. Vulpēs sōlummodo distulit officium. Ad hanc Leō lēgātum mittit, indicāns grātissimam rem aegrōtō fore eius ūnīus praesentiam. Respondet Vulpēs optāre sē ut Leō convalescat ; cēterum sē minimē vīsūram, terrēri enim vestīgiīs quae indicābant multum quidem animālium introisse, sed exiisse nullum.

 

Fable 47: DE VULPE, CANE ET GALLO.

Canis et Gallus rūs obambulābant. Nocte appropinquante, Gallus altam ascendēbat arborem, Canis autem ad pedem arboris sēcūrus dormiēbat. Intempesta nocte, Gallus canōram vōcem ēdidit. Vulpēs praeteriēns audit accurritque et inter salūtandum prōmīsit quod optimam docēret novamque ōdēn, sī ab arbore dēscenderet. “Dēscendam subitō,” respondēbat Gallus. “Saltem ā tē petō ut Comitem expergiscāris meum, quī infrā in utramque aurem dormit.” Vulpēs, novae praedae avida, Canem expergiscitur. Canis subitō in eam irruēns apprehendit laniatque.

 

Fable 48: DE LEONE ET URSO.

Leō et Ursus, simul māgnum adeptī hinnulum, dē eō concertābant. Graviter autem ā sē ipsīs affectī, ut ex multā pūgnā etiam vertīgine corriperentur, dēfatīgatī iacēbant. Vulpēs intereā, circumcircā eundō ubi prōstrātōs eōs vīdit et hinnulum in mediō iacentem, hunc, per utrōsque percurrendō, rapuit fugiēnsque abīvit. At illī vidēbant quidem fūrācem Vulpem sed, quia nōn potuērunt surgere, “Ēheu nōs miserōs,” dīcēbant, “quia Vulpī labōrāvimus.”

 

Fable 49: DE ALAUDA ET PULLIS EIUS.

Alauda positōs in segete Pullōs monet ut, dum ipsa abest, dīligenter attendant praetereuntium sermōnēs Dē messe. Redit ā pastū Māter. Pullī anxiī narrant Dominum agrī operam illam mandāsse vīcīnīs. Respondet nihil esse perīculī. Item, aliō diē, trepidī aiunt rogātōs ad metendum esse amīcōs. Iubet iterum illa ut sint sēcūrī. Tertiō, ut audīvit ipsum Dominum cum fīliō statuisse postrēmo māne cum falce messem intrāre, “Iam (inquit) est tempus ut fugiāmus. Dominum enim agrī timeō, quia probē sciō quod illī rēs cordī est.”

 

Fable 50: DE PISCATORE ET PISCICULO.

Smaridem Pisciculum captābat Piscātor, quem, ut sē tunc dēmitteret dōnec grandesceret unde luculentius et lautius hospitum faucēs explēret, importūnīs precibus fatīgāvit. Cui Piscātor; “Mē sānē īnsulsum crēderes, sī tam fūtilibus et lūbricīs prōmissīs fidem adhibērem et certum commodum prō spē incertā commūtārem.”

 

Fable 51: DE VULPE SINE CAUDA.

In foveam incidit Vulpēcula inde, caudā dētruncātā, occurrit multīs Vulpēculīs. Quās cum indīgnābundē cōnspexerat, inquit, “Frāterculī, quō vāditis?” “Ad leōnis basilicam eundum est nōbīs ,” respondēbant. “Ad leōnis basilicam?” inquit Vulpēs. “Profectō ego ab eā nuperrimē rediī et mōs iamiam novellus est, ut omnēs ferae dētruncent caudās.” Quibus audītīs, illicō dētruncabānt illae suās caudās. Quās cum vīdit Vulpēs, irrīsit et cōnsōlābātur sē sociōs, sī nōn perīculī, saltem pudōris, creāvisse.

 

Fable 52: DE TUBICINE CAPTIVO.

Tubicen quīdam in bellō captīvus dētinēbātur. Quī Hostēs supplicābundus ōrābat ut nōn sē interficerent, quandoquidem tōtum inermis esset et nullum eōrum vulnerāsset. Cui sīc Hostēs; “Quia tū sīs inermis et pūgnandī excors, ideō moriēre, quī tubae cantū inimīcōs nostrōs ad pūgnam concitāveris.”

 

Fable 53: DE LUPO ET AGNO.

Sitibundus Lupus, dum ad caput fontis accēdit ut sitim levāret, videt innocentem Āgnum, procul flūminis ūmōrem haurientem. Accurrit igitur ; Āgnum increpat quod vitreum turbāvit fontem. Trepidus ad haec supplicāvit Āgnus in innocentem nē saevīret ; sē quidem, cum tam longē infrā biberet, pōtum Lupī nē potuisse quidem turbāre, nēdum voluisse. Lupus contrā fremebundus intonat, “Quid vānas sacrilegē innectis morās? Pater, Māter, et omne tuum invīsum genus sēdulō mihi et semper adversantur. Tū autem hodiē mihi poenās dabis!”

 

Fable 54: DE EQUO ET LEONE.

Vēnit ad Equum comedendum Leō. Carēns autem prae senectā vīribus, meditārī coepit artem, medicumque sē esse profitētur verborumque ambāgibus Equum morātur. Equus dolō dolum, artem oppōnit artī ; fingit sē dūdum in locō spīnōsō pupugisse pedem ōratque ut īnspiciēns sentem medicus ēdūcat. Pāret Leō, at Equus multā vī calcem Leōnī impingit, et sē continuō cōnicit in pedēs. Leō, vix tandem ad sē rediēns, ictū enim prope exanimātus fuerat; “Pretium (inquit) ferō ob stultitiam, et is iūre effugit. Dolum enim dolō ultus est.”

 

Fable 55: DE CANE ET UMBRA.

Canis quīdam, trānāns fluvium, vorābundā fauce vehēbat carnem, splendente sōle, et (ut plērumque fit) umbra carnis lūcēbat in aquīs. Quam avidē captāns, quod in rictū ōris erat perdiderat. Quō infortūniō perculsus, hūc illūc vagōs circumtulit ocellōs et, tandem animum recipiēns, sīc ēlātrāvit; “Miserae dēerat cupiditātī modus! Satis superque esset nī dēsipuissem. Iam tōta spēs et rēs in fundō periērunt.”

 

Fable 56: DE ANU ET ĀNSERE.

Anus quaedam Ānserem alēbat, quī illī quotīdiē ōvum aureum exclūdēbat. Anus avārissima, existimāns Ānserem habuisse in visceribus fodīnam auream, cupiditāte commōta, Ānserem confestim interfēcit et, cum viscera perscrūtābātur et ūnicum tantum ōvum dēprehenderat, spē sublactātā inānī, exclāmābat, “Ō mē infēlīcem, tantae crūdēlitātis cōnsciam, quae, nōn modicō contenta lucrō, iam omnia perdiderim.”

 

Fable 57: DE LEPORE ET TESTUDINE.

Testūdō, cum pedēs eius Lepus dērīdēbat, subrīdēns dīxit, “Sī perīculum in cursū fēceris, quis sit vēlōcior liquidō cōgnoscēs.”Ēlēgērunt igitur Vulpem, quae ambōbus et locum et terminum cursūs cōnstitueret. Testūdō, omnī sēgnitiē remōtā, iter arripiēns, haud quiēvit dōnec ad terminum pervēnerat. Lepus vērō, pedibus fīdēns, postquam paululum quiēvit, somnō excitātus, quantum pedēs valuērunt ad terminum cucurrit ubi, cum Testūdinem quiescentem reperit, sē fatētur ā Testūdine superātum.

 

Fable 58: DE QUERCU ET ARUNDINE.

Validiōre ventō effracta Quercus hūc illūc in amnem praecipitāta fluitat et, rāmīs suīs in Arundine forte fīxīs, haeret mīrāturque Arundinem in tantō turbine stāre incolumem. Arundō respondet cēdendō et dēclīnandō sē esse tūtam; inclīnāre sē etenim ad Boream, ad Notum, ad Eurum, dēnique ad omnem flātum; nec mīrum esse sī Quercus exciderit, quae nōn cēdere, sed resistere mōlīta est.

 

Fable 59: DE HIRUNDINE ET ALIIS AVICULIS.

Hirundō, cum līnum coeptum esset serī, suādēbat aliīs Aviculīs impedīre sēmentem, dictitāns omnibus fierī īnsidiās. Irrīdēbant illae garrulamque vocābant. Surgente līnō, rursum monēbat ēvellere sata; irrīdēbant iterum. Mātūrescente līnō, hortābātur populārī segetem et, cum nē tunc quidem cōnsulentem audīrent, Hirundō cum homine foedus init cohabitatque cum eō. Cēterīs Avibus ē līno rētia fiunt et laqueī.

 

Fable 60: DE LEONE, ASINO ET GALLO.

Gallus aliquandō cum Asinō pascēbātur, Leōne autem aggressō Asinum, Gallus exclāmāvit, et Leō, quī Gallī vōcem timet, fugere incipit. Asinus, ratus propter sē fugere, aggressus est Leōnem; ut vērō procul ā galliciniō persecūtus est, conversus Leō Asinum dēvorāvit, quī moriēns clāmābat, “Iusta passus sum; ex pūgnācibus enim nōn nātus parentibus, quamobrem in aciem irruī?”

 

Fable 61: DE CANE VETULO ET MAGISTRO.

Canis vēnāticus, quī quondam vēlōcitāte cēterīs praecelluit et māgnō erat ōlim ūsuī et ēmolumentō Herō, iam longaevus et imbellis, fortuītō cervum persequēbātur et apprehēnsum (dentibus prīvātus) mox dēmīsit. Quem īrātus Herus verbīs et verberibus increpābat. Cui Canis: “Ō dūre et sevēre mihi Magister, quī multifāria mea merita tam male pēnsitāveris!”

 

Fable 62: DE DELPHINO ET SMARIDE.

Persequēbātur Pisciculum Delphīnus. Hunc ut vītāret, Pisciculus ad rūpem confūgit. Quem ut captāret, Delphīnus tam violentō sequēbātur impetū, ut arēnīs illīderet et haerēns mortī succumberet. Quod cum vīdisset Pisciculus, sibi paululum cōnsōlātus est, moribundulus inquiēns, “Dulcior mihi profectō mea mors futūra est quod prius auctōrem meae mortis dēfunctum prae oculīs vīderim.”

 

Fable 63: DE VULPE IN PUTEO.

Vulpēs et Caper sitibundī in quendam puteum dēscendēbant. In quō cum perbibissent, Vulpēs dīxit circumspicientī reditum Caprō, “Bonō animō estō, Caper! Excōgitāvī etenim quō pactō uterque reducēs sīmus.” Obtemperāvit cōnsiliō Caper, et Vulpēs, ex puteō prōsiliēns, prae gaudiō in margine cursitābat. Cēterum, cum ab Hircō ut foedifraga incūsārētur, respondit, “Enimvērō, Hirce, sī tantum tibi sēnsūs esset in mente, quantum est saetārum in mentō, nōn prius in puteum dēscendissēs, quam dē reditū explōrāvissēs.”

 

Fable 64: DE SATYRO ET VIATORE.

Satyrus Viātōrem, nive obrutum atque algōre ēnectum, misertus dūcit in antrum suum. Refocillantem manūs anhēlitū ōris percontātur causam; “Ut calefiant,” inquit. Posteā, cum accumberent, sufflat Viātor in polentam. Quod cūr ita faceret interrogātus “Ut frīgescat,” inquit. Tunc continuō Satyrus Viātōrem ēiiciēns: “Nōlō (inquit) in meō ut sīs antrō, cui tam dīversum est ōs.”

 

Fable 65: DE URSO ET DUOBUS VIATORIBUS.

Amīcī duo, factō foedere, iter inceptantēs, Ursō obviam dabant. Alter ex Amīcīs trepidus arborem cōnscendit. Alter autem, cōnstrātus humī, sē mortuum simulābat et spīritum tōtum compressit. Accēdēns Ursus, ad faciem ōs admovēns et mortuum crēdēns, abībat, intactum relinquēns. Tandem dēscendēbat ex arbore Amīcus et, Socium accēdēns, percontātus est quid illī susurrāverat Ursus. Cui ille respondit, “Monēbat mē Ursus, ut dē falsīs et perfidīs Amīcīs in posterum cavērem.”

 

Fable 66: DE LEONE ET QUATTUOR TAURIS.

Quattuor fuēre Taurī quī, inter sē invicem societāte initā, foedus faciēbant commūnem ipsōrum esse salūtem et commūne perīculum. Hoc observāvit ēsuriēns et indīgnābundus Leō, quī quamvis grandī premerētur fame, coniunctōs tamen aggredī nōn ausus est. Hoc ergō cōnsilium cēpit: prīmum verbīs fallācibus ūnum ab alterō sēgregāvit, deinde sēgregātōs facile laniāvit.

 

Fable 67: DE LEONE ET MURE.

Leō, aestū cursūque dēfessus, in umbrā quiescēbat. Mūrium autem grege tergum eius percurrente, expergēfactus ūnum ē multīs comprehendit. Supplicat misellus, clāmitāns indīgnum sē esse cui īrascatur. Leō, reputāns nihil laudis esse in nece tantillae bestiolae, captīvum dīmittit. Nōn multō post, Leō, dum per segetēs currit, incidit in plagās; rūgīre licet, exīre nōn licet. Rūgientem Leōnem Mūs audit, vōcem āgnoscit, rēpit in cunīculōs, et quaesītōs laqueōrum nōdōs invenit corrōditque. Quō factō, Leō ē plagīs ēvādit.

 

Fable 68: DE CERVO IN AQUAS ĪNSPICIENTE.

Cervus, sēdandī sitim grātia, ad fontem dēscendit et, ibī tōtum corpus dēspectāns, cornua māgnopere praestantia laudavit, sed tībiālium tenuitātem maximē dēprecātus est. Sed mox canum circumlātrantium ingruēbat horror et ille per tībiālium vēlōcitātem confūgit ad silvās et ibī miserrimē ā cornibus dētinēbātur. Quī tum moribundulus sīc ultimum efflāvit hālitum: “Mē miserum, quī tībiālium damnāvī tenuitātem, quae mihi salūtem, et cornuum laudāvī praestantiam, quae mihi ruīnam peperērunt.”

 

Fable 69: DE CATTO ET MURIBUS.

Cattus, cum pistōris domum ingressus est, quam plūrimōs invēnit Mūrēs et, nunc ūnum nunc alterum dēvorandō, tam cautē patrīfamiliās prōvidēbat ut paucōs relinqueret. Mūrēs interim, cum ante oculōs habuissent diūturnam illōrum caedem, cōnsilium cēpērunt quō pactō Cattum vorābundum ēvītārent. Post variās disceptātionēs conclūdēbant tandem ut in locīs occultīs altissimīsque remanērent, nē dēscendendō in praedam Cattō venīrent. Cattus, hōc cōnsiliō intellectō, sē mortuum fingēbat, cum ūnus ex Mūrium seniōribus ab altō exclāmāvit, “Euge, amīce! Nōn Cattō crēdendum est, nē mortuō quidem.”

 

Fable 70: DE NUTRICE ET LUPO.

Nūtrix minātur Puerum plōrantem: nī taceat, sē Lupō illum trāditūram. Lupus praeteriēns id forte audit et spē praedae manet ad forēs. Puer tandem, obrēpente somnō, silescit. Regreditur Lupus in silvās, iēiūnus et inānis. Lupa obviam illī habēns sciscitātur ubi sit praeda. Cui gemebundus Lupus: “Verba (inquit) mihi data sunt. Puerum plōrantem abiicere Nūtrix minābātur, sed fefellit.”

 

Fable 71: DE AGRICOLA ET FILIIS.

Agricola, Fīliōs suōs vidēns quotīdiē lītigantēs, iussit fasciculum virgārum sibi afferrī. Quae cum allātae essent, colligāvit omnēs in ūnum fasciculum, iussitque singulōs Fīliōrum fasciculum capere et confringere. Illīs vērō confringere nōn valentibus, solvēns posteā fasciculum, trādidit singulās singulīs eīs frangendās, atque, illīs statim facileque frangentibus, dīxit, “Ita et vōs, Fīlii meī, sī ūnanimēs perstiteritis, invictōs vōs hostibus praebēbitis. Sīn minus, ipsa vestra aemulātiō opportūnam vōs praedam inimīcīs praestabit.”

 

Fable 72: DE CATTO ET VULPE.

Contrahēbant inter sē amīcitiās Cattus et Vulpēs. Cui Vulpēs astūtiārum suārum grandem recēnsēbat numerum. Cattus replicuit, “Ast ego ūnō tantum cōnsiliō et, quod nātūra ad meipsum praeservandum suggessit, contentus sum.” Inter haec, odōram canum vim appropinquantium audiunt. Cattus confestim altissimōs arboris scandēbat rāmōs et sēcūre dēspectāns sedēbat. Vulpēs autem et hīc et illīc trepidē currēbat et, nullā aufugiendī spē relictā, nullā uspiam latebrā inventā, ā canibus apprehēnsa lacerātur.

 

Fable 73: DE LEONE ET QUIBUSDAM ALIIS QUADRUPEDIBUS.

Convēnēre Leō et Ovis et aliī Quadrupedēs, pepigerantque inter sē vēnātiōnem fore commūnem. Ītur vēnātum; prōcumbit cervus; spolia dīvidunt, singulās singulīs partēs tollere incipientibus. Irrūgiēns surgit Leō: “Ūna (inquit) pars mea est, quia sum dīgnissimus. Altera item mea est, quia vīribus sum praestantissimus. Porrō, quia in capiendō cervō plūs sūdāverim, tertiam mihi partem vendicō. Quartam dēnique partem, nisi concesseritis, actum est dē amīcitiā; īlicet periistis!” Relīquī, hōc audītō, discēdunt, vacuī et tacitī, nōn ausī muttīre contrā Leōnem.

 

Fable 74: DE ANU ET ANCILLIS.

Anus quaedam domī habēbat complūrēs Ancillās, quās quotīdiē, antequam lūcesceret, ad Gallī gallināceī, quem domī alēbat, cantum excitābat ad opus. Ancillae tandem, quotīdiānī negōtiī commōtae taediō, Gallum obtruncant, spērantēs iam, necātō illō, sēsē in mediōs dormītūrās diēs. Sed haec spēs miserās frustrāta est. Hera enim, ut interemptum Gallum rescīvit, Ancillās intempestā nocte surgere deinceps iubet.

 

Fable 75: DE CATTA IN FEMINAM MUTATA.

Catta quaedam dēlicium erat formōsī cūiusdam Adolescentis Veneremque ōrāvit ut in fēminam mūtāret. Dea, miserta cupiditātis Adolescentulī, convertit Cattam in puellam. Quam, cum longē speciōsa esset, Amātor domum abduxit. Venus, experīrī cupiēns sī, mūtātā faciē, mūtāsset et mōrēs, in medium cōnstituit mūrem. Quem cum illa aspexit, oblīta formae, mūrem ut caperet persecūta est. Quā super rē indīgnāta, Venus dēnuō eam in priōrem Cattae formam mūtāvit.

 

Fable 76: DE HERINACEIS VIPERAS HOSPITES EIICIENTIBUS.

Herināceī, hiemem adventāre praesentientēs, blandē Vīperās rogāvērunt ut in propriā illārum cavernā adversus vim frīgoris locum sibi concēderent. Quod cum illae fēcissent, Herināceī, hūc atque illūc sē prōvolventēs, spīnārum acūmine Vīperās pungēbant et vehementī dolōre torquēbant. Illae, male sēcum actum videntēs, blandīs verbīs ōrābant Herināceōs ut exīrent, quandoquidem tam multīs locus esset angustus nimis. Cui Herināceī: “Exeant (inquiunt) quī hīc manēre nōn possunt.” Quārē Vīperae, sentientēs ibī locum nōn esse, cessērunt hospitiō.

 

Fable 77: DE RANIS ET EARUM REGE.

Gēns Rānārum supplicābat sibi rēgem darī. Iūpiter dēiēcit trabem, cūius mōlēs cum ingentī fragōre quassābat fluvium. Territae, silēbant Rānae. Mox rēgem venerantur et tandem accēdunt propius; omnī metū abiectō, iners rex lūsuī et contemptuī est. Lacessunt igitur Iovem rursus, ōrantēs rēgem sibi darī quī strēnuus sit. Iūpiter dat Cicōniam, quae, perambulāns palūdem, quidquid Rānārum obviam fit, vorābat. Dē cūius tyrannide questae sunt, sed frustrā. Nam Iūpiter nōn audit; dēcrēvit enim ut, quae rēgem clēmentem sunt dēprecatae, iam ferant inclēmentem.

 

Fable 78: DE RANA ET VULPE.

Rāna, palūdibus valedīcēns, novō vīvendī genere acquisītō, in silvam glōriābunda sēsē tulit et, bestiārum corōnīs circumstīpāta, medicīnae artem pūblicē profitēbātur, et in herbīs, quae ad corpora cūranda pertinent, nōbiliōrem sē vel Galēnō vel Hippocrāte esse clāmitābat. Crēdula bestiārum gēns fidem facile adhibēbat, Vulpe sōlummodo exceptā, quae sīc glōriantī irrīdēbat: “Īnsulsum vagumque animal! Quid tam vāna blatterās? Quid artem nōbilem prae tē fers, quam minimē callēs? Līvida pallidaque illa tua lābra respice! Quīn domī abī et teipsum cūra, medice! Deinde ad nōs redeās, meliōra forsan dē tē spēratūrōs.” Nihil respondente Rānā sed tacitīs sēcum gemente suspīriīs, tōta bestiārum cachinnīs resonābat silva.

 

Fable 79: DE SOLE ET VENTO.

Sōl et Aquilō certābant uter sit fortior. Conventum est experīrī vīrēs in Viātōrem, ut palmam ferat quī excusserit Viātōris manticam. Boreās horrisonō turbine Viātōrem aggreditur. At ille nōn dēsistit, amictum gradiendō duplicāns. Assūmit vīrēs Sōl quī, nimbō paulātim ēvictō, tōtōs ēmōlītur radiōs. Incipit Viātor aestuāre, sūdāre, anhēlāre. Tandem prōgredī nequiēns, sub frondōsō nemore, obiectā manticā, resēdit et ita Sōlī victōria contingēbat.

 

Fable 80: DE CANE ET LUPO.

Saginātō Canī occurrit Lupus macilentus, mīrātus quōmodo ille, quī intrā parietēs prīvātōs clauderētur, tam pinguis ēvāderet, et ipse tam macilentus foret, quī tot nemora, collēs, et pascua dē iūre suō possideret, ex quibus victum sibi comparāret. Respondit Canis sē indulgentissimum habuisse herum, quī cibōs illī quotīdiē dē mēnsa sua porrigēbat. Attonitus stetit paulisper Lupus sed, propius cicātrīcēs et collum saucium perspiciēns, percontātus est unde haec crūditās acciderit. Respondit Canis haec tantummodo esse catēnae indicia, quā interdum perstringēbātur. Cui Lupus: “Nē! Tuae nōn invideō fortūnae, nec meae paeniteō. Mālim enim, iēiūnus et impastus, praesentī fruī lībertāte, quam satur catēnīs perstringī et fustibus contundī.”