| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions. Connect your Gmail, DriveDropbox, and Slack accounts and in less than 2 minutes, Dokkio will automatically organize all your file attachments. Learn more and claim your free account.

View
 

clarke001

Page history last edited by Laura Gibbs 11 years, 5 months ago

 

HOME | Clarke: Previous - Next

 

1. De Gallo - (with English translation) reproduced in Farrand 1. de gallo

Gallus, dum vertit stercorarium, offendit gemmam, inquiens;

"Quid reperio rem tam nitidam?

Si gemmarius reperisset te, nihil esset laetius eo, ut qui sciret pretium.

Est quidem nulli usui mihi, nec aestimo magni;

imo equidem mallem granum hordei omnibus gemmis."

 

2. De Cane et Umbra - (with English translation), reproduced in Farrand 2. de cane et umbra.

Carnis tranans fluvium, vehebat carnem rictu;

sole splendente, umbra carnis lucebat in aquis;

quam ille videns, et avide captans, perdidit quod erat in faucibus.

Itaque perculsus iactura et rei et spei, primum stupuit;

deinde recipiens animum sic elatravit:

"Miser! Modus deerat tuae cupiditati!

Erat satis superque, ni desipuisses.

Iam, per tuam stultitiam, est minus nihilo tibi."

 

3. De Lupo et Grue - (with English translation), reproduced in Farrand 3. de lupo et grue.

Dum lupus vorat ovem, forte ossa haesere in gula;

ambit, orat opem, nemo opitulatur;

omnes dictitant

eum tulisse praemium suae voracitatis.

Tandem, multis blanditiis pluribusque promissis,

inducit gruem ut, longissimo collo inserto in gulam, eximeret os infixum.

Verum illusit ei petenti praemium, inquiens,

"Inepta, abi! 

Non habes sat, quod vivis?

Debes tuam vitam mihi;

si vellem, poteram praemordere tuum collum."

 

4. De Rustico et Colubro - (with English translation), reproduced in Farrand 4. de rustico et colubro.

Rusticus tulit domum colubrum

repertum in nive, prope enectum frigore;

adiicit ad focum.

Coluer recipiens vim virusque,

deinde non ferens flammam,

infecit omne tugurium sibilando.

Rusticus, corripiens sudem, accurrit

et expostulat iniuriam cum eo verbis verberibusque:

Num referret has gratias?

Num eriperet vitam illi, qui dederat vitam?

 

5. De Apro et Asino - (with English translation), reproduced in Farrand 5. de apro et asino.

Dum iners asinus irridebat aprum,

ille indignans frendebat.

"Ignavissime, fueras quidem meritus malum;

sed etiamsi fueris dignus poena,

indignus tamen ego sum, qui puniam te.

Ride tutus, nam es tutus ob inertiam."

 

6. De Aquila et Cornicula - (with English translation), reproduced in Farrand 6. de aquila et cornicula.

Aquila, nacta cochleam, non quivit eruere piscem vi aut arte.

Cornicula accedens, dat consilium;

suadet subvolare et e sublimi praecipitare cochleam in saxa;

nam sic fore ut cochlea frangatur.

Cornicula manet humi, ut praestoletur casum.

Aquila praecipitat; testa frangitur;

piscis subripiter a cornicula; elusa aquila dolet.

 

7. De Corvo et Vulpecula - (with English translation), reproduced in Farrand 7. de corvo et vulpecula.

Corvus, nactus praedam, strepitat in ramis:

vulpecula videt eum gestientem, accurrit:

"Vulpes (inquit) impertit corvum plurima salute.

Saepenumero audiveram famam esse mendacem -

iam experior re ipsa:

Nam, ut forte praetereo hac,

suspiciens te in arbore, advolo,

culpans famam:

fama est autem te esse nigriorem pice

et video te candidiorem nive.

Sane in meo iudicio vincis cygnos

et es formosior alba hedera.

Quod si ut excellas in plumis ita et voce,

equidem dicerem te reginam omnium avium."

Corvus, illectus hac assentiuncula, apparat ad canendum.

Vero caseus excidit e rostro;

quo correpto a vulpecula, tollit cachinnum.

Tum demum corvus, pudore iuncto iacturae rei, dolet.

 

8. De Cane et Asino - (with English translation), reproduced in Farrand 8. de cane et asino.

Dum canis blandiretur hero et familiae,

herus et familia demulcent canem.

Asellus, videns id, gemit altissime,

nam coepit pigere sortis,

putat inique comparatum:

canem esse gratum cunctis

pascique herili mensa et consequi hoc otio ludoque;

sese contra portare clitellas, caedi flagello,

esse nunquam otiosum, et  odiosum tamen cunctis.

Si haec fiant blanditiis,

statuit sectari eam artem quae sit tam utilis.

Quodam tempore igitur tentaturus rem,

procurrit obviam hero redeunti domum, subsilit, pulsat ungulis.

Hero exclamante, servi accurrere,

et ineptus asellus, qui credidit se urbanum, vapulat.

 

9. De Leone et quibusdam aliis - (with English translation), reproduced in Farrand 9. de leone et quibusdam aliis.

Leo pepigerat cum ove quibusdamque aliis

venationem fore communem.

Venantur, cervus capitur;

singulis incipientibus tollere singulas partes, ut convenerat.

Leo irrugiit, inquiens:

"Una pars est mea, quia sum dignissimus;

altera item est mea, quia praestantissimus viribus;

porro vendico tertiam, quia sudaverim plus in capiendo cervo;

denique, nisi conesseritis quartam, est actum de amicitia."

Socii, audientes hoc, discedunt vacui et taciti,

non ausi mutire contra leonem.

 

10. De Leone et Mure - (with English translation) reproduced in Farrand 10. de leone et mure.

Leo, defessus aestu cursuque,

quiescebat sub umbra, super viridi gramine;

grege murium percurrente eius tergum,

experrectus, comprehendit unum ex illis.

Captivus supplicat,

clamitat se esse indignum, cui leo irascatur.

Ille, reputans fore nihil laudis in nece tantillae bestiae, dimittit captivum.

Non diu postea, leo, dum currit per saltum, incidit in plagas:

rugit,

sed non potest exire.

Mus audit leonem miserabiliter rugientem,

agnoscit vocem, repit in cuniculos,

quaerit nodos, quos invenit, corroditque;

leo evadit e plagis.

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.