| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

clarke004

Page history last edited by Laura Gibbs 14 years, 10 months ago

 

HOME | Clarke: Previous - Next.

 

31. De Membris et Ventre - Fable 31 (with English translation), reproduced in Farrand 31. de membris et ventre.

Olim pedes et manus incusabant ventrem,

quod lucra ipsorum vorarentur ab eo otioso.

Iubent: aut laboret, aut ne putet ali.

Ille supplicat semel atque iterum,

manus tamen negant alimentum;

ventre exhausto inedia,

ubi omnes artus coepere deficere,

tum tandem manus voluerunt esse officiosae;

verum id sero,

nam venter, debilis desuetudine, renuit cibum.

Ita cuncti artus,

dum invident ventri,

pereunt cum pereunte ventre.

 

 

32. De Simia et Vulpecula - Fable 32 (with English translation), reproduced in Farrand 32. de simia et vulpecula.

Simia orat vulpeculam

ut daret partem caudae sibi ad tegendas nates,

nam esset oneri illi

quod foret usui et honori sibi.

Illa respondet

esse nihil nimis,

et se malle humum verri sua cauda

quam nates simiae tegi.

 

 

33. De Vulpecula et Mustela - Fable 33 (with English translation), reproduced in Farrand 33. de vulpecula et mustela.

Vulpecula, tenuis longa inedia,

forte repsit per angustam rimam in cameram frumenti

in qua cum fuit probe pasta,

deinde venter distentus impedit tentantem egredi rursus.

Mustela, procul contemplata luctantm, tandem monet,

si cupiat exire,

redeat ad cavum macra, quo intraverat macra.

 

 

34. De Equo et Cervo - Fable 34 (with English translation), reproduced in Farrand 34. de equo et cervo.

Equus gerebat bellum cum cervo;

tandem, pulsus e pascuis, implorabat humanam opem.

Redit cum homine, descendit in campum,

victus antea iam fit victor;

sed tamen hoste victo, et misso sub iugum,

est necesse ut victor ipse serviat homini.

Fert equitem dorso, frenum ore.

 

 

35. De Duobus Adulescentibus - Fable 35 (with English translation), reproduced in Farrand 35. De duobus adolescentibus.

Duo adolescentes simulant sese empturos carnem apud coquum.

Coquo agente alias res,

alter arripit carnem e canistro,

dat socio ut occultet sub veste.

Coquus, ut vidit partem carnis subreptam sibi,

coepit insimulare utrumque furti.

Qui abstulerat, peierat per Iovem, se habere nihil;

vero is qui habuit, peierat identidem, se abstulisse nihil.

Ad quos coquus inquit,

"Nunc quidem fur latet -

sed is, per quem iuravistis, inspexit; is scit."

 

 

36. De Cane et Lanio - Fable 36 (with English translation), reproduced in Farrand 36. De cane et lanio.

Cum canis abstulisset carnem lanio in macello,

continuo coniecit sese in pedes quantum potuit.

Lanius, peculsus iactura rei, primum tacuit,

deinde, recipiens animum, sic acclamavit procul,

"O furacissime, curre tutus, licet tibi currere impune;

nam nunc es tutus ob celeritatem,

posthac autem observaberis cautius."

 

 

37. De Agno et Lupo - Fable 37 (with English translation), reproduced in Farrand 37. De agno et lupo.

Lupus occurrit agno comitanti caprum;

rogitat, cur matre relicta,

potius sequatur olidum hircum,

suadetque ut redeat ad ubera matris distenta lacte -

sperans fore ita ut laniet abductum.

Vero ille inquit,

"O lupe, mater commisit me huic.

Huic summa cura servandi est data.

Obsequar parenti potius quam tibi,

qui postulas seducere me istis dictis

et mox discerpere subductum."

 

 

38. De Agricola et Filiis - Fable 38 (with English translation), reproduced in Farrand 38. De agricola et filiis.

Agricola habebat complures filios

iique fuere discordes inter se;

quos pater, elaborans trahere ad mutuum amorem,

fasciculo apposito,

iubet singulos effringere circumdatum brevi funiculo.

Imbecilla aetatula conatur frustra;

pater solvit redditque singulis virgulam,

quam cum, pro suis viribus, quisque facile frangeret, inquit,

"O filioli, sic nemo poterit vincere vos concordes;

sed si volueritis

saevire mutuis vulneribus atque agitare intestinum bellum,

eritis tandem praedae hostibus."

 

 

39. De Carbonario et Fullone - Fable 39 (with English translation), reproduced in Farrand 39. de carbonario et fullone.

Carbonarius invitabat fullonem

ut habitaret secum in eadem domo.

Fullo inquit,

"Mi homo, istud non est vel cordi vel utile mihi;

nam vereor magnopere

ne, quae eluam, tu reddas tam atra quam carbo est."

 

 

40. De Aucupe et Palumbo - Fable 40 (with English translation), reproduced in Farrand 40. de aucupe et palumbo.

Auceps videt palumbum procul nidulantemin altissima arbore;

adproperat; denique molitur insidias;

forte premit anguem calcibus; hic mordet.

Ille, exanimatus improviso malo, inquit,

"Miserum me! Dum insidior alteri, ipse dispereo."

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.