| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions! Dokkio, a new product from the PBworks team, integrates and organizes your Drive, Dropbox, Box, Slack and Gmail files. Sign up for free.

View
 

clarke006

Page history last edited by Laura Gibbs 10 years, 10 months ago

 

HOME | Clarke: Previous - Next.

 

51. De Leone et Rana - Fable 51 (with English translation)

Leo, cum audiret ranam loquacem magni,

putans esse aliquod magnum animal,

vertit se retro,

et stans parum, videt ranam exeuntem e stagno;

quam statim indginabundus, conculcavit pedibus,

inquiens: 

"Non movebis amplius ullum animal clamore, ut perspiciat te."

 

 

52. De Formica et Columba - Fable 52 (with English translation)

Formica sitiens venit ad fontem ut biberet;

forte incidit in puteum.

Columba, supersidens arborem imminentem fonti,

cum conspiceret formicam obrui aquis,

frangit ramulum ex arbore,

quem deiicit sine mora in fontem.

Formica, conscendens hunc, servatur.

Auceps venit ut capiat columbam;

formica percipiens id,

mordet unum ex pedibus aucupis;

columba avolat.

 

 

53. De Pavone et Pica - Fable 53 (with English translation)

Gens avium, cum vagaretur libere,

optabat regem dari sibi.

Pavo putabat

se imprimis dignum, qui eligeretur, 

quia esset formosissimus.

Hoc accepto in regem,

pica inquit,

"O rex,

si, te imperante, aquila coeperit insequi nos perstrenue,

ut solet,

quo modo abiges illam?

quo pacto servabis nos?"

 

 

54. De Aegroto et Medico - Fable 54 (with English translation), reproduced in Farrand 54. de aegroto et medico.

Medicus curabat aegrotum;

ille tandem moritur;

tum medicus inquit ad cognatos:

"Hic peribat intemperantia."

 

 

 

55. De Leone et aliis - Fable 55 (with English translation), reproduced in Farrand 55. de leone et aliis.

Leo, asinus, et vulpes eunt venatum;

ampla venatio capitur;

capta, est iussa partiri.

Asino ponente singulis singulas partes,

leo irrugiebat, rapit asinum, ac laniat.

Postea dat id negotii vulpeculae,

quae astutior,

cum - longe optima parte proposita - reservavisset vix minimam,

leo rogat,

a quo sic docta.

Cui illa inquit,

"Calamitas asini docuit me."

 

 

 

56. De Haedo et Lupo - Fable 56 (with English translation), reproduced in Farrand 56. de haedo et lupo.

Haedus, prospectans e fenestra,

audebat lacessere lupum praetereuntem convitiis;

cui lupus ait,

"Sceleste, tu non convitiaris mihi,

sed locus."

 

 

 

57. De Leone et Capra - Fable 57 (with English translation), reproduced in Farrand 57. de leone et capra.

Leo forte conspicatus capram ambulantem edita rupe,

monet ut descendat in viride pratum.

Capra inquit,

"Fortasse facerem, si tu abesses -

qui non suades mihi istud

ut ego capiam ullam voluptatem inde,

sed ut tu habeas, quod famelicus vores.

 

 

 

58. De Vulture aliisque Avibus - Fable 58 (with English translation), reproduced in Farrand 58. de vulture aliisque avibus.

Vultur adsimulat

se celebrare annuum natalem;

invitat aviculas ad cenam.

Fere omnes veniunt.

Accipit venientes magno plausu favoribusque;

Vultur laniat acceptas.

 

 

 

59. De Anseribus et Gruibus - Fable 59 (with English translation), reproduced in Farrand 59. de anseribus et gruis.

Anseres pascebantur simul cum gruibus eodem agro.

Grues, conspicatae rusticos, leves avolant;

anseres capiuntur,

qui, impediti onere corporis, non poterant subvolare.

 

 

 

60. De Anu et Ancillis - Fable 60 (with English translation), reproduced in Farrand 60. de anu et ancillis.

Quaedam anus habebat domi complures ancillas,

quas quotidie excitabat ad opus

ad cantum galli, quem habebat domi,

antequam lucesceret.

Ancillae tandem commotae taedio quotidiani negotii

obtruncant gallum,

sperantes iam, illo necato,

sese dormituras usque ad meridiem;

sed haec spes decepit eas;

nam hera, ut rescivit gallum interemptum,

deinceps iubet eas surgere intempesta nocte.

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.