| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions. Connect your Gmail, DriveDropbox, and Slack accounts and in less than 2 minutes, Dokkio will automatically organize all your file attachments. Learn more and claim your free account.

View
 

clarke007

Page history last edited by Laura Gibbs 11 years, 4 months ago

 

HOME | Clarke: Previous - Next.

 

61. De Asino et Equo - Fable 61 (with English translation), reproduced in Farrand 61. de asino et equo

Asinus putabat equum beatum,

quod esset pinguis et degeret in otio;

vero dicebat se infelicem,

quod esset macilentus et strigosus,

et quotidie exerceretur ab immiti hero in ferendis oneribus.

Haud multo post conclamant ad arma;

tum equus non repulit frenum ore, equitem dorso, nec telum corpore.

Asinus, hoc viso, agebat magnas gratias Diis,

quod non fecissent se equum, sed asinum.

 

 

 

62. De Leone et Tauro - Fable 62 (with English translation), reproduced in Farrand 62. de leone et tauro. SEE ALSO Avianus.

Taurus fugiens leonem incidit in hircum;

is minitabatur cornu et caperata fronte.

Ad quem taurus, plenus ira, inquit,

"Tua frons contracta in rugas non territat me,

sed metuo immanem leonem,

qui nisi haereret meo tergo,

iam scires esse non ita parvam rem pugnare cum tauro."

 

 

 

63. De Testudine et Aquila - Fable 63 (with English translation), reproduced in Farrand 63. de testudine et aquila. SEE ALSO Avianus.

Taedium reptandi occupaverat testudinem;

si quis tolleret eam in caelum,

pollicetur baccas Rubri Maris.

Aquila sustulit eam; poscit praemium;

et fodit eam, non habentem, unguibus.

Ita, testudo, quae concupivit videre astra,

reliquit vitam in astris.

 

 

 

64. De Cancro et eius Matre - Fable 64 (with English translation), reproduced in Farrand 64. De cancro et eius matre. SEE ALSO Avianus.

Mater monet cancrum retrogradum

ut eat antrorsum.

Filius respondet,

"Mater, i prae; sequar."

 

 

 

65. De Sole et Aquilone - Fable 65 (with English translation), reproduced in Farrand 65. De sole et aquilone. SEE ALSO Avianus.

Sol et aquilo certant

uter sit fortior.

Est conventum ab illis experiri vires in viatorem,

ut ferat palmam, qui excusserit manticam.

Boreas aggreditur viatorem horrisono nimbo,

at ille non desistit duplicare amictum gradiendo.

Sol experitur suas vires,

nimboque paulatim evicto, emittit radios.

Viator incipit aestuare, sudare, anhelare;

tandem nequiens progredi, residet sub frondoso nemore.

Ita victoria contigit soli.

 

 

 

66. De Asino - Fable 66 (with English translation), reproduced in Farrand 66. De asino. SEE ALSO Avianus.

Asinus venit in silvam, offendit exuvias leonis;

quibus indutus, venit in pascua, territat et fugat greges et armenta.

Venit qui perdiderat, quaeritat suum asinum.

Asinus, hero viso, accurrit,

imo incurrit suo rugitu.

At herus, auriculis prehensis quae extabant, inquit,

"Mi aselle,

possis fallere alios;

ego probe novi te."

 

 

 

67. De mordaci Cane - Fable 67 (with English translation), reproduced in Farrand 67. De mordaci cane. SEE ALSO Avianus.

Dominus alligavit nolam cani subinde mordenti hominem

ut quisque caveret sibi.

Canis, ratus id decus tributum suae virtuti,

despicit suos populares.

Aliquis iam gravis aetate et auctoritate accedit ad hunc canem,

monens eum, ne erret.

"Nam (inquit) ista nola est data tibi in dedecus,

non in decus."

 

 

 

68. De Camelo - Fable 68 (with English translation), reproduced in Farrand 68. De camelo. SEE ALSO Avianus.

Camelus, despiciens se,

querebatur

tauros ire insignes geminis cornibus,

se inermem esse obiectum ceteris animalibus;

orat Iovem donare cornua sibi.

Iupiter ridet stultitiam cameli;

nec modo negat votum cameli,

verum et decurtat auriculas bestiae.

 

 

 

69. De duobus Amicis et Urso - Fable 69 (with English translation), reproduced in Farrand 69. de duobus amicis et urso. SEE ALSO Avianus.

Duo amici faciunt iter;

ursus occurrit in itinere.

Unus, scandens arborem, evitat  periculum.

Alter, cum non esset spes fugae,

procidens, simulat se mortuum.

Ursus accedit et olfacit aures  et os.

Homine continente spiritum et motum,

ursus, qui parcit mortuis,

credens eum esse mortuum, abibat.

Postea, socio percontante

quidnam bestia dixisset illi accumbenti in aurem,

ai monuisse hoc:

ne unquam facerem iter cum amicis istius modi.

 

 

 

70. De Rustico et Fortuna - Fable 70 (with English translation), reproduced in Farrand 70. de rustico et fortuna.SEE ALSO Avianus.

Rusticus, cum araret,

offendebat thesaurum in sulcis.

Fortuna, videns nihil honoris haberi  sibi,

ita locuta est  secum:

Thesauro reperto,

stolidus non est gratus -

at eo ipso thesauro amisso,

solicitabit me primam omnium votis et clamoribus.

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.