| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

clarke018

Page history last edited by Laura Gibbs 14 years, 10 months ago

 

HOME | Clarke: Previous - Next.

 

171. De Equo et Asino. - Fable 171 (with English translation)

Quidam vir habebat equum et asinum;

dum autem faciunt iter,

asinus inquit equo,

"Si vis me esse salvum,

leva me parte mei oneris."

Equo non obsequente illius verbis,

asinus, cadens sub onere, moritur.

Tunc dominus iumentorum

imponit equo omnes sarcinas quas asinus portabat,

et simul corium quod exuerat a mortuo asino.

Quo onere equus depressus et gemens inquit,

"Vae mihi infelicissimo iumentorum!

Quid mali evenit misero mihi!

Nam recusans partem,

nunc porto totum onus, et insuper illius corium."

 

 

 

172. De Tubicine. - Fable 172 (with English translation)

Quidam tubicen, interceptus ab hostibus in militia,

proclamabat ad eos qui circumsistebant,

"O viri, nolite occidere me innocuum et insontem;

etenim nunquam occidi ullum;

quippe habeo nihil aliud quam hanc tubam."

Ad quem illi responderunt vicissim cum clamore,

"Vero tu trucidaberis magis hoc ipso:

quod cum tu ipse nequeas dimicare,

potes impellere ceteros ad certamen."

 

 

 

173. De Vaticinatore. - Fable 173 (with English translation)

Vaticinator, sedens in foro,

sermocinabatur;

cui quidam denuntiat

eius fores esse effractas

et omnia direpta quae fuisset in domo.

Vaticinator, gemens et properans cursu,

recipiebat se domum;

quem quidam intuens currentem, inquit,

"O tu,

qui promittis te divinaturum aliena negotia,

certe ipse non divinasti tua."

 

 

 

174. De Puero et Matre. - Fable 174 (with English translation)

Quidam puer in schola,

furatus libellum,

attulit suae Matri;

a qua non castigatus,

quotidie furabatur magis atque magis;

progressu autem temporis, coepit furari maiora.

Tandem deprehensus a magistratu,

ducebatur ad supplicium.

Vero,

matre sequente ac vociferante,

ille rogavit ut liceret sibi loqui paulisper cum ea ad aurem.

Illo permisso,

et matre properante et admovente aurem ad os filii,

evulsit auriculam atris suis dentibus.

Cum mater et ceteri, qui adstabant, increparent eum,

non modo ut furem, sed etiam ut impium in suam parentem,

inquit,

"Haec fuit causa mei exitii;

etenim si castigasset me ob libellum, quem furatus sum, prius,

fecissem nil ulterius;

nunc ducor ad supplicium."

 

 

 

175. De Hircis et Capellis. - Fable 175 (with English translation)

Cum capellae obtinuissent barbam a Iove,

hirci coeperunt offendi,

quia mulieres haberent parem honorem cum eis.

Iupiter inquit,

"Sinite illas

frui vana gloria et usurpare ornatum vestra dignitatis,

dum non aequent vestram virtutem."

 

 

 

176. De Filio cuiusdam Senis et Leone. - Fable 176 (with English translation)

Quidam senior habebat unicum filium,

generosi spiritus, et amatorem venaticorum canum.

Viderat hunc per quietem trucidari a leone.

Territus igitur ne forte aliquando eventus sequeretur hoc somnium,

extruxit quandam politissimam et amoenissimam domum;

inducens filium illuc, assiduus custos aderat illi.

Depinxerat domo omne genus animalium ad delectationem filii,

cum quibus etiam leonem.

Adolescens, inspiciens haec,

contrahebat molestiam eo magis.

Quodam autem tempore,

adstans propius leoni, inquit,

"O truculentissima fera,

asservor in hac domo

propter inane somnium mei patris.

Quid faciam tibi?"

Et ita dicens, incussit manum parieti,

volens eruere oculum leonis -

et offendebat in clavo qui latebat illic,

qua percussione

manus emarcuit

et sanies succrevit

et febris subsecuta est

et brevi tempore mortuus est.

Ita leo occidit adolescentem,

arte patris iuvante nihil.

 

 

 

177. De Vulpe et Rubo. - Fable 177 (with English translation)

Vulpes,

cum ascenderet quandam sepem,

ut vitaret periculum quod videbat imminere sibi,

comprehendit rubum manibus

atque perfodit volam sentibus;

et, cum foret saucia graviter, inquit, gemens, rubo:

"Cum confugerim ad te

ut iuveris me,

tu nocuisti mihi."

Cui rubus ait,

"Vulpes, errasti,

quae putasti capere me pari dolo

quo consuevisti capere cetera."

 

 

 

178. De Vulpe et Crocodilo. - Fable 178 (with English translation)

Vulpes et crocodilus contendebat de nobilitate.

Cum crocodilus adduceret multa pro se

et iactaret se supra modum

de splendore suorum progenitorum,

vulpes subridens ait ei,

"Heus, amice, etsi quidem tu non dixeris hoc,

apparent clare ex tuo corio,

quod iam multis annis fuisti denudatus

splendore tuorum progenitorum."

 

 

 

179. De Vulpe et Venatoribus. - Fable 179 (with English translation)

Vulpes,

effugiens venatores ac iam defessa currendo per viam,

casu reperit lignatorem,

quem rogat ut abscondat se in quoquo loco.

Ille ostendit tectorium;

vulpes, ingrediens id,

abscondit se in quodam angulo.

Venatores adveniunt,

rogant lignatorem si videret vulpem.

Lignator negat verbis quidem se vidisse;

vero ostendit locum manu, ubi vulpes latebat;

venatores autem, re non percepta, statim abeunt.

Vulpes, ut prospicit illos abiisse,

egrediens tectorio, recedit tacite.

Lignator criminatur vulpem,

quod, cum fecerit eum salvum,

ageret nihil gratiarum sibi.

Tunc vulpes, convertens se, ait tacite illi,

"Heus, amice,

si habuisses opera manuum

et mores similes tuis verbis,

persolverem meritas gratias tibi."

 

 

 

180. De Cane vocato in cenam. - Fable 180 (with English translation)

Quidam vir,

cum parasset opiparam cenam,

vocavit quendam amicum domum;

eius canis quoque invitavit canem alterius ad cenam.

Canis ingressus,

cum videret tantas dapes apparatas,

laetus ait secum,

"Sane explebo me ita hodie,

quod non indigebo comedere cras."

Vero coquus, conspiciens,

tacitus cepit per caudam

atque rotans terque quaterque,

proiecit illum per fenestram.

Ille attonitus, assurgens humo,

dum fugit clamans,

ceteri canes accurrunt ei

atque rogant quam opipare cenaverit.

At ille languens ait,

"Ita explevi me potu et dapibus,

quod cum exiverim, non vidi viam."

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.