| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Social distancing? Try a better way to work remotely on your online files. Dokkio, a new product from PBworks, can help your team find, organize, and collaborate on your Drive, Gmail, Dropbox, Box, and Slack files. Sign up for free.

View
 

clarke020

Page history last edited by Laura Gibbs 11 years ago

 

HOME | Clarke: Previous - Next.

 

191. De Medico et Mortuo. - Fable 191 (with English translation)

Quidam medicus

qui curaverat aegrotum qui paulo post moriebatur,

aiebat illis qui efferebant funus,

"Si iste vir abstinuisset vino

et fuisset usus clysteribus,

non fuisset mortuus."

Quidam ex his qui aderant

ait medico haud infacete,

"Heus, medice,

ista consilia

fuerunt dicenda

cum quibant prodesse,

non nunc, cum valent nil."

 

 

192. De Cane et Lupo. - Fable 192 (with English translation)

Cum canis dormiret ante aulam,

lupus superveniens statim cepit eum;

et, cum vellet occidere eum,

canis orabat ne occideret eum, inquiens,

"Heus, mi lupe,

nunc noli occidere me;

nam, ut vides, sum tenuis, gracilis et macilentus;

sed meus herus facturus est nuptias,

ubi, si expectabis parum,

ego, manducans opipare atque factus pinguior,

ero utilior tibi."

Lupus, habens fidem his verbis,

dimisit canem.

Post paucos dies,

lupus, accedens,

cum reperit canem dormientem domi,

stans ante aulam,

rogat canem ut praestaret promissa sibi.

Canis inquit,

"Heus, lupe,

si cepisses me ante aulam,

non expectaveris nuptias frustra."

 

 

193. De Cane et Gallo. - Fable 193 (with English translation)

Canis et gallus socii faciebant iter;

vesperi autem superveniente,

gallus dormiebat inter ramos arboris,

at canis ad radicem.

Cum gallus, ut assolet, cantabat noctu,

vulpes audivit eum,

accurrit

et, stans inferius, rogabat ut descenderet ad se,

quod cuperet complecti animal adeo commendabile cantu;

cum autem gallus dixisset,

ut prius excitaret ianitorem dormientem ad radicem

ut descenderet cum ille aperuisset,

illo quaerente ut vocaret ipsum,

canis prosiliens dilaceravit vulpem.

 

 

194. De Ranis. - Fable 194 (with English translation)

Duae ranae pascebantur in palude;

aestate autem palude siccata,

quaerebant aliam;

ceterum invenerunt profundum puteum;

quo viso,

altera dixit alteri,

"Heus tu,

descendamus in hunc puteum."

Illa respondens ait,

"Si aqua aruerit hic,

quomodo ascendemus?"

 

 

195. De Leone et Urso. - Fable 195 (with English translation)

Leo et ursus,

cum cepissent magnum hinnulum,

pugnabant de eo

et, vulnerati graviter a seipsis, iacebant defatigati.

Vulpes,

videns eos prostratos et hinnulum iacentem in medio,

rapuit hunc et fugiebat.

Illi videbant,

sed, quia non potuerant surgere, dicebant,

"Heu! Miseros nos, quia laboravimus vulpi."

 

 

196. De Cassita. - Fable 196 (with English translation)

Cassita, capta laqueo, dicebat plorans,

"Hei, mihi miserae et infelici,

non surripui aurum neque argentum cuiusquam;

granum autem tritici fuit causa meae mortis."

 

 

197. De Leone confecto senio. - Fable 197 (with English translation)

Cum leo senuisset

nec posset quaerere victum,

machinabatur viam,

qui alimenta haud deessent sibi.

Ingressus igitur speluncam,

iacens,

simulabat se vehementer aegrotare.

Animalia, putantia eum vere aegrotare,

accedebant ad eum, gratia visitandi -

quae leo capiens, manducabat singulatim.

Cum iam occidisset multa animalia,

vulpes,

arte leonis cognita,

accedens ad aditum speluncae,

stans exterius,

rogat leonem quomodo valeret.

Leo, respondens blande, ei ait,

"Filia vulpes,

cur non ingrederis intro ad me?"

Vulpes ait, non illepide,

"Quoniam, mi here,

cerno equidem perplura vestigia animalium ingredientium,

sed nulla  vestigia eorum egredientium."

 

 

198. De Leone et Tauro. - Fable 198 (with English translation)

Leo sequens ingentem taurum,

per insidias,

cum accessit prope,

vocavit eum ad cenam,

inquiens,

"Amice, occidi ovem;

cenabis mecum hodie, si placet tibi."

Postquam discubuissent, 

taurus,

conspiciens plures lebetes et obeliscos paratos

et adesse nullam ovem illi,

voluit decedere;

quem leo,

perspiciens iam abeuntem,

rogavit cur abiret.

Taurus respondit,

"Equidem non abeo de nihilo,

cum videam instrumenta parata

non ad coquendum ovem, sed taurum."

 

 

199. De Aegroto et Medico. - Fable 199 (with English translation)

Aeger,

rogatus a medico de sua salute,

respondit se sudasse violenter;

medicus ait id fuisse bonum.

Rogatus ab eodem medico secundo quomodo inveniret se,

aegrotus inquit se fuisse comprensum vehementi frigore;

medicus quoque ait id fore ad salutem.

Interrogatus tertio ab eodem quomodo reperiret se,

aegrotus inquit se non potuisse digerere sine magna difficultate;

medicus ait rursus id fuisse optimum ad salutem.

Deinde,

cum quidam domesticorum interrogaret aegrotum quomodo valeret,

ait ille,

"Ut medicus ait,

sunt mihi multa et optima signa ad salutem;

dispereo tamen illis signis."

 

 

200. De quodam Lignatore. - Fable 200 (with English translation)

Dum quidam lignator scindebat lignum

iuxta flumen dicatum deo Mercurio,

securis casu decidit in flumen.

Affectus igitur multo maerore,

considebat gemens iuxta ripam fluminis.

Mercurius, motus misericordia,

apparuit lignario

et rogavit causam sui fletus;

quam simul ac didicit,

afferens auream securim,

rogavit utrum esset illa quam perdiderat.

At pauper negavit esse suam.

Secundo Mercurius detulit alteram, argenteam;

quam cum pauper negaret quoque esse suam,

postremo Mercurius detulit ligneam;

cum pauper assentiret illam esse suam,

Mercurius,

cognoscens illum esse hominem verum et iustum,

dedit omnes sibi dono.

Accedens igitur lignarius ad socios,

declarat quid acciderat sibi.

Unus e sociis, volens experiri id,

cum accessisset ad flumen, deiecit securim in aquam,

deinde consedit flens in ripa;

causam cuius fletum cum Mercurius audivisset,

afferens auream securim, rogavit illane esset quam perdiderat;

quam cum assereret esse suam,

Mercurius, eius impudentia cognita,

nec tradidit ei auream, nec suam.

 

 

201. De Medico, qui curabat Insanos. - Fable 201 (with English translation)

Plures colloquebantur de superflua cura eorum,

qui alunt canes ad aucupium.

Quidam ex iis inquit, "Stultus Mediolani risit hos recte."

Cum fabula posceretur, inquit:

Fuit medicus, civis Mediolani,

qui suscipiebat sanare insanos delatos ad se intra certum tempus;

curatio autem erat huius modi:

habebat domi aream, et in ea lacuna fetidae aqua,

in qua ligavit eos nudos ad palum -

alios usque ad genua, alios usque ad ventrem,

nonnullos profundius, secundum gradum insaniae;

ac tamdiu macerabat eos aqua quoad viderentur sani mente.

Quidam est allatus inter ceteros,

quem posuit in aquam usque ad femur, 

qui coepit resipiscere post quindecim dies

et rogare suum medicum ut reduceretur ex aqua;

ille exemit hominem a cruciatu,

ea tamen conditione ne egrederetur aream.

Cum paruisset aliquot diebus,

permisit ut perambularet totam domum

at ut non egrederetur exteriorem ianuam

(sociis, qui erant multi, relictis in aqua).

Paruit mandatis medici diligenter;

stans vero super limen quodam tempore

(nam non audebat egredi),

vidit iuvenem venientem in equo cum duobus canibus et accipitre;

motus novitate rei

(etenim non tenebat memoria quae viderat ante insaniam),

cum iuvenis accessisset, ille inquit,

"Heus tu, oro, responde  mihi paucis:

quid est hoc, quo veheris?"

Inquit, "Est equus."

Tum deinceps,

"Quid vocatur hoc quod gestas manu et in qua re uteris?"

Ille respondit,

"Est accipiter, et aptus captui perdicum."

Tum insanus petit,

"Et hi, qui comitantur te, qui sunt et quid prosunt tibi?"

Ait: "Sunt canes, et apti aucupio, ad investigandum aves."

"Hae aves autem, causa capiendi quas paras tot res:

cuius pretii sunt, si conferas capturam totius anni in unum?"

Cum respondisset parvum, nescio quid, et quod non excederet sex aureos,

insanus rogat,

"Quaenam sit impensa equi, canum et accipitris?"

Affirmavit impensam eorum esse quotannis quinquginta aureos.

Tum admiratus sultitiam iuvenis,  inquit,

"Oro, abi hinc ocius, antequam medicus redeat domum;

nam si hic compererit te, coniiciet te in suam lacunam,

veluti insanissimum omnium,

et collocabit te in aqua usque ad mentum."

 

 

202. De obstinata Muliere, quae vocavit Virum pediculosum. - Fable 202 (with English translation)

 

Quadam mulier, supra  modum contraria viro,

ita ut vellet esse superior,

semel in gravi altercatione cum eo

vocavit eum pediculosum.

Ille, ut retractaret illud verbum, contundebat uxorem,

caedens illam pugnis et calcibus.

Quo magis caedebatur, eo plus vocavit illum pediculosum.

Vir tandem lassus verberando illam,

ut superaret pertinaciam uxoris,

dimisit in flumen per funem,

dicens se suffocaturum eam,

si non abstineret talibus verbis.

Illa perstabat nihilominus continuare illud verbum,

quamvis fixa usque ad mentum in aqua.

Tum vir demersit eam in flumen,

ita ut non posset loqui amplius,

tentans si posset avertere eam a pertinacia timore mortis.

At illa, facultate loquendi adempta,

exprimebat digitis quod nequibat ore.

Nam, manibus erectis supra caput,

unguibus untriusque pollicis coniunctis,

dedit quod opprobrium potuit viro illo gestu.

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.