| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions. Connect your Gmail, DriveDropbox, and Slack accounts and in less than 2 minutes, Dokkio will automatically organize all your file attachments. Learn more and claim your free account.

View
 

directorium

Page history last edited by Laura Gibbs 12 years, 2 months ago

 

Directorium Humanae Vitae, John of Capua

 

John of Capua's  Directorium Humanae Vitae is a late 13th-century version in Latin of the storytelling tradition that goes back to the ancient Indian Panchatantra, but which is best known through the later Arabic version, Kalila-wa-Dimna.  For some background about the Panchatantra and Kalila-wa-Dimna, you can visit the Hitopadesha unit in my World Literature course website. For more Latin story collections derived from this tradition, see the poems by Baldo at this wiki,  the Liber Kalilae et Dimnae, and the version by Raimundus de Bitteris. For additional resources, check the books tagged "Panchatantra" in my GoogleBooks Library.

 

This is a digitization from the online version at Bibliotheca Augustana. What I have done is to extract the exemplum stories ONLY, without the frametale. If you are interested in this marvelous text, please make sure to visit a complete version to see how the exemplum stories fit into the frametale! Note also that when there is a story within a story, the conclusion of the first story will be found in the following story. The numbering follows the edition in Hervieux's notes to his edition.

 

1. HOMO QUI INVENIT THESAURUM

2. HOMO QUI VULT SCIRE LOQUI ORNATE

3. PATERFAMILIAS QUI DORMIT

4. CAECUS ET VIDENS

5. ZIZANIA SOCIORUM

6. CAPPA FURIS

7. MERCATOR QUI VENDIDIT SERICUM

8. SULEM SULEM

9. ADULTER INSIPIENS

10. MERCATOR, MARGARITAE ET CITHARA

11. CANIS ET UMBRA

12. MELLIS DULCEDO

13. (frame: mercator et tres filii eius)

14. LUPUS PERSEQUENS HOMINEM

15. (frame: bos Senesba)

16. SIMIUS ET LIGNUM

17. CYMBALUM ET VULPES

18. FUR ET HEREMITA

19. HIRCI ET VULPECULA

20. MERETRIX ET AMASIUS EIUS

21. ANCILLA ET NASUS AMPUTATUS

22. CORVUS ET SERPENS

23. AVIS, PISCES, ET CANCER

24. LEO ET LEPUS

25. TRES PISCES

26. PEDICULUS ET PULEX

27. AVIS AQUATICA

28. LEO ET CAMELUS

30. TESTUDO ET AVES

31. SIMII ET LUCULA

32. PICA LOQUENS

33. DECEPTOR ET VELOX

34. AVIS, SERPENS ET CANCER

35. MERETRIX ET APOTHECARIUS

36. MURES QUI FERRUM EDUNT

37. (frame: de Kelile et Dimna)

39. MEDICUS CAECUS

40. MULIERES NUDAE

41. AVES DOCTAE

42. (frame: corvus et columbae)

43. (frame: corvus et mus)

44. SERPENS ET FILIUS RUSTICI

45. GALLUS ET VULPES

46. (frame: corvus, mus et tortuca)

47. (frame: mus et religiosus)

48. (frame: religiosus et peregrinus)

49. ZIZANIUM MUNDUM ET IMMUNDUM

50. LUPUS ET ARCUS

51. (frame: thesaurus muris)

52. (frame: mus et socii eius)

53. (frame: mus et religiosus)

54. (frame: cervus, corvus, tortuca et mus)

55. (frame: cervus liberatus)

56. (frame: tortuca liberata)

57. (frame: corvi et sturni)

58. (frame: aves eligunt regem)

59. ELEPHANTES ET LEPUS

60. MURILEGUS IUDEX

61. CERVUS HEREMITAE

62. SENEX ET UXOR EIUS

63. DAEMON ET FUR

64. CARPENTARIUS ET UXOR EIUS

65. MUS IN PUELLAM CONVERSA

66. RANAE ET SERPENS SENEX

67. TESTUDO ET SIMIUS

68. LEO, VULPES ET ASINUS

69. RELIGIOSUS ET UXOR EIUS

70. MEL ET HEREMITA

71. CANIS CUSTOS

72. (frame: murilegus captus et mus)

73. (frame: rex et avis nomine Pinza)

74. (frame: rex et filii eius)

75. COLUMBAE DUAE

76. LENTES ET SIMIA

77. LEAENA ET LUPUS

78. PEREGRINUS ET HEREMITA

79. GRESSUS CORVI

80. (frame: vulpes pia et leo)

81. AURIFEX ET HEREMITA

82. REGIS FILIUS ET SOCII EIUS

83. AVIS QUAE DICITUR HOLGOS

84. DRACO ET SIMIUS

85. CATTI ET LUPUS

86. MURES ET MUSTELA

87. COLUMBA, PASSER ET VULPES

 

 

Capitulum I

 

1. HOMO QUI INVENIT THESAURUM

Quoniam cum ambularet quidam per loca deserta et solitaria, revelatus est ei thesaurus; qui cum aperiret illum, vidit maximas divitias, quas nunquam existimavit esse tales; et ait intra se: Si voluero deferre hunc thesaurum paulatim et custodire residuum donec perficiam, illum auferre erit mihi grave et molestum; impediet enim me omni die residuum observare, ut gaudere non valeam de eo quod inveni. Sed est mihi melius homines conducere, qui totum simul et semel ad domum meam deferant, et ego stabo custodiens residuum, donec totum deferatur. Conduxit itaque viros; et accipiens quilibet pondus suum portavit super humero suo ad domum propriam: ille vero continue fodebat thesaurum et praeparabat eis, credens eos portasse ad domum suam. Consummato opere, abiit hic ad domum suam, et cum non inveniret aliquid de thesauro, cognovit quoniam singuli eorum portaverunt ad domus proprias; et non remansit ei nisi labor fossionis; et ita corruit, non agens sua opera sapienter, nec observare scivit quod invenit: voluit enim certus esse de toto, qui ex imprudentia propria nihil consequebatur.

 

2. HOMO QUI VULT SCIRE LOQUI ORNATE

Quoniam cum quidam vellet scire loqui ornate, advenit ei quidam socius sapientum, et scripsit ei in lamina aurea regulam sermonis et secretum dictaminis; et cum accepisset ipsam de manu sua, abiit in domum suam, et cepit legere et studere in ipsa die noctuque, ipso eius intentionem ignorante: itaque erat bene doctus in sua lectura, eius tamen intentionem ignorabat. Quadam vero die cum sederet cum viris sapientiae, existimavit iam eos in sapientia superare; et cum incepit loqui, fuit initium sermonum suorum ignorantia. Cui ait unus sociorum suorum: Sile, quoniam errasti in tuo sermone; sed haec quae dixisti, sic debent esse. Cui respondit: Quomodo potui errare, cum comprehenderim omnia, quae continentur in scriptura laminae? Et ille: Lege, ut audiam. At ille cum legeret, non intelligebat quid intendebatur per illud; et sic sua lectura addebat super eius culpam.

 

3. PATERFAMILIAS QUI DORMIT

Quoniam cum quidam iaceret nocte in sua domo, percepit quod fur intendebat intrare domum; et sciens paterfamilias ea quae fur intendebat, dixit intra se: Silebo huic furi, donec videbo quid agat; et dimittam ipsum, donec congreget omnia quae voluerit: postmodum vero exurgam adversus eum, et ablatis omnibus de manu sua percutiam eum fortiter. Fecit itaque paterfamilias, et siluit illi furi, donec congregavit omnia quae voluit. Ultimo vero rapuit sopor patremfamilias, et fuit hoc in bonum furis; et abiit fur in viam suam illesus. Post haec vero excitatus paterfamilias et videns cuncta quae acta fuerant a fure et quia recesserat, cepit conqueri adversus seipsum, et sibi tribuit culpam, sciens sibi non valuisse scientiam, postquam non exercuit illam.

 

4. CAECUS ET VIDENS

Sicut duo homines, quorum unus est caecus, alter vero videns; et cum ambularent pariter per viam, ambo ceciderunt in foveam; qui cum pervenirent ad fundum foveae, mortui sunt ambo simul; nec habuit inde videns praerogativam super ipso caeco, nisi culpam, eo quod vidit foveam et non evitavit eam; hoc autem imputatur suae stulticiae. Sapiens autem debet inniti benefacere, si studeat et docere alium; et quod alios docet, ipse oblivioni non tradat, sed efficaciter compleat.

 

5. ZIZANIA SOCIORUM

Quoniam fuit quidam, qui habebat simul cum socio suo zizanias; et cum divissent eas, reposuit quilibet porcionem suam seorsum a porcione alterius in eadem domo. Cogitavit autem alter illorum cambire porcionem suam cum porcione socii sui, eum esset duplex suae partis; et habuit consilium intra se apponere signum supra partem socii sui, ut cum iret in nocte posset illam discernere; et accepto clamide, cooperuit cum eo partem socii sui. Et accedens ad quendam amicum suum rogavit ipsum, ut iret cum eo ad accipiendum sortem socii sui; et cum noluisset se associare ipsi, promisit ei dare partem de zizaniis. Inter haec ivit alter socius ad domum ubi erant zizaniae; et cum vidisset partem suam coopertam cum clamide socii sui, existimavit quoniam socius suus non fecit illud nisi ex bona voluntate, quam habebat erga ipsum, ut non caderent super eas pulvis et nauseae; et ait in corde suo: Quia ipse contulit mihi hoc bonum, magis dignum est, ut porcio sua cooperta sit suo clamide. Et amoto clamide de sorte sua, cooperuit sortem socii sui. Nocte autem facta, accessit alter socius una cum alio amico suo ad domum zizaniorum: cum palparet per domum, pervenit manu sua super clamidem. Et existimans illam esse porcionem eius socii accepit eam, et data parte illi amico suo, abierunt in viam suam. Mane autem accesserunt ipse et socius suus ad domum zizaniorum; et videns ille qui zizanias acceperat in illa nocte, partem socii sui integram in loco suo, cepit tristari, et abiit plorans ad domum suam; et non revelavit socio aliquid de hoc, ne forsitan esset ei molestus si sciret. Et propter hoc non decet quemquam cupientem aliquid devenire ad eius extremum, excedere modum et statum, ad quos ipse novit posse devenire.

 

6. CAPPA FURIS

Erat quidam paterfamilias, qui cum esset in ultima paupertate constitutus, ivit ad amicos suos petens ab eis aliquam gratiam; et negantibus sibi petitionem suam, rediit confusus ad domum suam. Noebe vero illa cum iaceret in lectulo suo, audivit strepitum in domo, et percepit quoniam fur esset: cogitavit dicens: Quid habeo in domo quod capiat fur iste? volo ipsum dimittere, ut videam quid agat. Et quaerens fur per domum non invenit nisi unam lagenam, ubi erat modicum farinae; et cogitans fur in suo corde dixit: Non decet, ut meus labor redundet in nihilum: melius est mihi accipere hoc, quam illud relinquere. Et accepta sua cappa, extendit in terram, et involvit cum farina; et cum vellet abire fur, cogitavit paterfamilias dicens: Moriar sic fame et frigore; non est mihi bonum silere huic furi. Et exurgens adversus furem cum baculo clamavit contra ipsum; et timens fur fugit et reliquit ibi cappam suam. Quam induit sibi paterfamilias, et restituit farinam in loco suo. Ita hic pauper consecutus est bonum, quod sibi amicus suus denegavit.

 

7. MERCATOR QUI VENDIDIT SERICUM

Anima enim mea, nequaquam abs te futurum seculum, declinans ad hoc dannabile et maledictum, et vendens id quod magni est valoris modico pro precio: efficieris, inquam, sicut mercator, de quo dicitur. Qui cum idem domum suam haberet plenam serico, cogitavit intra se dicens: Si vendam ipsam ad pondus, redibit me mora temporis. Et abiens vendidit illud simul et totum cuidam alii mercatori pro medietate precii: factum est autem postmodum, cum increpasset adversus animam suam et castigasset illam ex suis propositis, non potuit sibi adinvenire fugam nec excusationem; sed statim recognoscens delictum suum confessus est quod commiserat, et declinans a sua cupidine ad quam aspirabat et in qua confidebat, constituit se curationibus infirmorum languentiumque interesse ad mercedem futuri seculi.

 

8. SULEM SULEM

Cum iret latro quidam ad furandum de nocte in domo cuiusdam divitis cum quibusdam sociorum suorum, ascenderunt pariter ad tectum domus, ut intrarent in domum illam; et excitatus paterfamilias ad strepitum illorum, obticuit sciens non ascendisse illa hora nisi malignos homines, et excitans uxorem suam silenter ait ei: Aestimo quoniam latrones sunt in tecto nostrae domus; nunc autem volo, ut a me quaeras alta voce, ut ipsi possint audire, dicens: Nunquid mihi narrabis, quomodo et unde tot magnas divitias congregasti? et cum tibi annunciare noluerim, quaeres a me pluries, donec tibi dicam. Fecit itaque mulier, et interrogavit virum sicut ei dixerat; cui vero respondit: Quid tibi hoc quaerere, ex quo eduxit te Deus ad magnas divitias et substantias? comede gaude et bibe; et non interroges me de eo quod tibi non est declarandum, ne forte audiens nos aliquis posset nocere nobis, et in periculum redundare. Dixit itaque mulier: Rogo te, indica mihi haec, quoniam non est qui posset nos nunc audire et sentire verba nostra. Et ait vir: Scito quoniam non congregavi divitias quas tu vides et mecum possides, nisi furtive et malo modo. Cui dixit mulier: Quomodo haec possunt esse, cum sis bonus et iustus apud me et apud omnes homines, qui tui habent noticiam, et nunquam fuit aliquis, qui de te malum suspicaretur? Cui respondit vir: Scito quoniam hoc sapientia et intelligentia faciebam, et agebam caute mea facta et secrete, ut nullus valeret percipere. Dixit mulier: Quomodo faciebas? Inquit vir: Ibam in nocte plenilunii, et ascendebam super domum, ubi furari intendebam; et accedens ad fenestram, ubi radii lunae ingrediebantur, et dicebam hanc coniurationem, scilicet SULEM SULEM septies: Deinde amplectebar lumen lunae, et sino laesione descendebam ad domum; et quando eram inferius, stabam adversus lumen lunae, et iterum septies hanc coniurationem proferebam dicens SULEM SULEM; et revelabantur mihi omnia bona et thesauri domus; et acceptis quae volebam, iterum amplectebar lumen lunae, et ascendebam deferens illas divitias mecum illese et sine aliquo strepitu. Cunque audirent eos fures, laetati sunt valde dicentes: Iam invenimus hic quod melius est nobis cunctis thesauris auri et argenti et ceteris divitiis, quae in hac domo habere poterimus: iam enim invenimus scientiam, quae aufert a nobis omnem dubietatem et timorem: securi erimus cum hoc a cura. Et contracta ab eis mora donec aestimarent dormire patremfamilias cum uxore sua, surrexit maior eorum, et accedens ad fenestram, per quam radii lunae ingrediebantur, et protulit coniurationem dicens SULEM SULEM septies; et amplexatus radium lunae, putans descendere cum eo, corruit ad terram super faciem suam. Et exurgens paterfamilias verberavit ipsum multis verberibus, dicens ei: Ad quid venisti, et quis es tu? Qui respondit: Ego sum credulus ille et sum deceptus, qui credidi quae audivi, antequam fuerim expertus; dignus sum ad omnia, quae in me agis, ex quo in tuis verbis credidi et me tuis verbis decepisti.

 

9. ADULTER INSIPIENS

Cum quidam mulierem habentem virum adamaret et ageret cum ea, fecit sibi mulier meatum sub terra protendentem a domo sua usque ad domum illius; fecit foramen meatus in domo sua apud quendam locum, in quo prius puteus extiterat, pro temporibus necessitatis et timoris, ne quando superveniret eis subito maritus. Quadam vero die dum amasius staret cum muliere, supervenit maritus in ostio; et ait mulier amasio suo: Festina et recurre ad meatum, qui est apud locum putei. Et festinans ille ad locum non invenit puteum, quoniam privatus iam erat; et rediens ad mulierem dixit: Iam ivi ad locum quem dixisti mihi, et ibi puteum non inveni. Cui dixit mulier: O stulte, quid tibi de puteo meo: indicavi tibi puteum, nisi ut indicarem tibi foramen meatus. At ille respondit: Non bene fecisti; non enim puteum, cum non esset, nominare debuisti, quoniam exibuisti me huic periculo. Cui dixit mulier: Vae tibi! Relinque fatuitatem tuam. Dixit ille: Quo ibo? quod tu mihi verba instituisti, nescio quid faciam. Et antequam sermonem patefecerit, intravit paterfamilias, et illo invento, verberavit eum, et ultimo duxit eum ad iudicem de maleficio accusando.

 

10. MERCATOR, MARGARITAE ET CITHARA

Quidam mercator erat, qui cum haberet margaritas non perforatas, conduxit quendam ad perforandum eas pro centum solidis in die. Et cum domum intraret mercatoris vidit citharam in angulo suspensam. Cui dixit mercator: Scisne pulsare? Qui respondit: Bene scio. At ille dixit: Accipe nunc et pulsa, ut audiamus. At ille, ea accepta, pulsavit, et non cessavit tota die, dimissis vasis margaritarum apertis, donec dies declinavit. In sero autem dixit ei: Da mihi sallarium meum. Cui respondit mercator: Quid operatus es, unde debes mercedem reperire? At ille inquit: Feci quod mihi praecepisti. Et solvit ei centum solidos denariorum, suis margaritis remanentibus imperforatis.

 

11. CANIS ET UMBRA

Erat quidam canis, qui cum ambularet iuxta fluenta portans carnis frustum in ore suo, vidit umbram carnium in aqua; et credens illud capere, prae sua concupiscentia aperuit os suum ad capiendum illud, et cecidit quod habebat, et remansit vacuus ab utroque.

 

12. MELLIS DULCEDO

Qui cum fugeret a facie leonis pervenit ad quendam puteum et intus se proiecit, et appodiavit manus suas in duobus ramis circa orificium putei crescentibus; pedes vero eius positi erant super motu mobili. Et ecce exibant quattuor animalia; eductis capitibus suis, volebant eum devorare. Et videns de extremitate putei, ecce draco ore aperto expectabat ut ipsum reciperet. Et respiciens apud ramos vidit duo mures, quorum unus erat albus, alter vero niger, nitentes suo posse ramorum radices corrodere, ut ipse in puteum caderet. At ille, cum esset huiusmodi tribulationibus constitutus, erat confusus, nec volebat argumentari aliquid; et respiciens apud parietem putei vidit foramen ubi modicum mellis erat, et coepit gustare de eo, et oblitus est curare personam suam, ut ab illis periculis evaderet, quoniam pedes suos apud quattuor animalia pessima firmaverat; nec trepidavit nequando ipsum praecipitarent; nec recordabatur quod mures radices ramorum corrodere nitebantur, ut incideret os draconis; sed oblitus est omnium horum, et semper modicum mellis gustavit, donec cecidit et periit.

 

Capitulum II

 

13. (frame: mercator et tres filii eius)

 

14. LUPUS PERSEQUENS HOMINEM

Quoniam cum exiret bos ad silvam pro pascuis, supervenit ei lupus, et sequebatur eum, ipso non percipiente; donec appropinquaret ad eum. Cum vidisset eum, timuit; et fugiens abiit ad civitatem prope flumen: quo cum pervenisset, invenit pontem fractum; et eum lupus sequebatur. Et ait in corde suo: Quid faciam? Lupus sequitur me: flumen vero profundum est, pons confractus, nescio natare per aquam. Non est mihi melius nisi me in flumine proiicere, et homines me videntes forsitan salvum faciant. Et corruit in aquam; videntesque homines civitatis ipsum festinaverunt ei succurrere cum viris qui salvarent ipsum. Et cum ipsum eduxissent de flumine semimortuum, appodiavit se cuidam parieti; et in ipso recreato spiritu, cepit narrare astantibus omnia quae sibi acciderant, et a quibus Deus ipsum liberavit; et dum eis hoc narraret, paries cecidit super eum, et fere mortuus est.

 

15. (frame: bos Senesba)

 

16. SIMIUS ET LIGNUM

Erat quidam symeus, qui quendam vidit carpentarium scindentem lignum in quadam planicie, et cum super lignum ascenderet, scindebat quasi uno cubito, apponendo unum paxillum et educendo alterum. Et videns hoc symeus aestimavit facere sicut carpentarius faciebat; et cum inde carpentarius descendisset pro suis negociis, festinavit symeus ad lignum, et ascendens super illud apposuit sua posteriora versus scissuram ligni, faciem vero versus paxillum. Et cum essent repositae ambae eius testiculae in medio scissurae eius, coepit facere ad modum carpentarii, educendo et interponendo paxillos; cunque sic faceret, ultimo paxillo extracto, propter brevitatem crurium restrictae sunt eius testiculae in scissura; et oppressit se. Et sic clamante symeo prae nimio dolore, advenit carpentarius et percussit symeum; ita quod propter eius imperitiam suscepit verbera et oppressionis dolorem.

 

17. CYMBALUM ET VULPES

Fuit vulpes quidam ambulans versus flumen, circa quod suspensum erat cymbalum in arbore: ventus autem ramos arboris agitabat, et propulsabatur cymbalum. Et cum vulpes videret, aestimavit esse aliquod pingue animal et plenum carnibus: quae cum sciaderet ipsum, invenit ipsum concavum et vacuum. Et ait: Nolo credere res magni corporis et fortis vocis in se habere potentiam. Et abiit in viam suam.

 

18. FUR ET HEREMITA

Dicitur quendam fuisse heremitam, cui rex dedit pulcra vestimenta et honorabilia; et videns illa latro quidam apposuit curam furari illa, et nisus est quaerere argumenta circa hoc. Ivit ad heremitam dicens ei: Obsecro, sancte heremita, nudus et pauper sum: audiens tuam sanctitatem, veni de terra longinqua, ut tibi ministrarem et a te docear. Cui dixit heremita: Volo, fili, ut mecum stes, et per noctem moreris. Cunque morans fur ille cum heremita longo tempore, administrabat ei fideliter et devote, ita ut crederet in ipsum heremita et confideret de eo; tradidit itaque heremita in manu furis omnia quae erant in domo. Quadam vero die, cum ivisset heremita ad civitatem pro suis negociis, surrexit fur, et acceptis vestimentis fugit. Cunque rediret heremita ad domum et non inveniret ipsum nec sua vestimenta, aestimavit illum esse furatum vestimenta; et apponens quaerere illum, direxit suos gressus apud quandam civitatem.

 

19. HIRCI ET VULPECULA

Et cum esset in itinere, obviavit duobus hircis silvestribus ad invicem pugnantibus, donec in sanguinis effusionem devenerunt. Quibus cum supervenisset vulpes, coepit lambere sanguinem, qui ab eis emanabat; et interposita vulpe ipsis hircis, dum pugnarent, in tantum ab eis est oppressa et etiam vulnerata, ut sanguis ab ea emanaret; ipsa enim pedibus hircorum miserabiliter trita corruit in terram.

 

20. MERETRIX ET AMASIUS EIUS

Post haec vero apponens heremita curam suam quaerere furem pervenit in sero ad quandam civitatem; et hospitatus est in domo cuiusdam mulieris meretricis, cum non invenisset aliud hospicium, ubi hospitaretur. Habebat autem haec mulier quandam servientem similiter meretricem, quam deputaverat officio meretricationis hominum, ut exinde ipsa sallaria reciperet. Adamabat autem haec serviens quendam, nec volebat se dare aliis hominibus; cunque hoc in defectum dominae redundaret, eo quod non percipiebat ex ea lucrum, nisa est contra amasium illius ut ipsum interficeret. Quadam vero nocte, cum misisset pro suo amasio illa serviens, potavit ipsum multo vino, ita quod arripuit eum sopor et dormiebat fortiter. Et exurgens domina accepit frustum arundinis apertum ex utraque parte, et eo impleto pulvere mortifero, ivit ad illum dum dormiret, et discoperuit nates eius, ut pulverem intromitteret in anum suum; et cum inciperet haec agere, expiratus est ventus de corpore illius, ut pulvis est impulsus in ore mulieris; quae corruit retrorsum in terra et mortua est, heremita vidente haec omnia.

 

21. ANCILLA ET NASUS AMPUTATUS

Diluculo vero recessit heremita inde, et ivit ad quaerendum furem; et hospitatus est in domo cuiusdam viri amici, qui praecepit uxori suae dicens: Volo ut honorem conferas huic viro et ei omnia attribuas necessaria, quoniam mei me invitaverunt nec potero venire in hac nocte; et abiit vir. Adamabat autem uxorem vir quidam, eratque lena mulier quaedam uxor barbitonsoris vicina eius. Dixit mulier uxori barbitonsoris, quod iret et vocaret sibi amasium suum, ut veniret nocte illa, quoniam vir eius non erat in domo; et sibi diceret, quod esset in hospitio domus, donec ei intrare praeciperet. Fecit itaque uxor barbitonsoris, sicut ei constituerat mulier; et veniens ille stabat in ostio donec ei intrare diceretur usque ad noctem. Interim vero supervenit paterfamilias, qui cum videret in ostio suae domus, cum etiam ipsum suspectum haberet erga uxorem suam, acriter alligans eam ad columnam domus ivit dormitum. Cunque traheret ibi moram amasius mulieris, misit ad eam lenam uxorem barbitonsoris; quae accedens ad eam dixit ei: Quid vis ut faciat vir ille, cum taedium sit ei in ostio expectare? Cui respondit: Rogo te, ut mihi conferas hanc gratiam, ut absolvas me hinc, et religes te in meo loco, donec vadam et tractabo in meo loco cum eo et revertar festinanter. Et fecit ita; et ligavit se uxor barbitonsoris loco mulieris, donec rediret ab amasio suo. Interim vero excitatus paterfamilias de suo sompno vocavit uxorem suam; at uxor barbitonsoris non respondebat, ne forte eam cognosceret. Ille vero cum multociens vocaret ipsam, et responsum non daret ei, provocatus ira surrexit et ivit ad eam, et amputavit ei nasum dicens ei: Affer tuum nasum in exenium amasio tuo. Cunque rediret mulier ab amasio suo, vidit quod accidit suae sociae uxori barbitonsoris, et absolvens illam ligavit se loco suo, et uxor barbitonsoris abiit in viam suam, heremita vidente haec omnia. Et meditata est uxor patrisfamilias argumentum invenire, quomodo posset se facere innocentem ab his, quae patraverat; et clamabat voce magna dicens, suo marito audiente: Domine Deus Sabaoth, si videris afflictionem ancillae tuae, et respexeris imbecillitatem meam et innocentiam operum meorum, et quomodo capta sum a viro meo absque culpa; domine Deus, restitue mihi nasum meum, et ostende hodie pro ancilla tua miraculum. Et dilatata parum coepit clamare contra suum virum dicens: Surge, maligne et impie, et considera mirabilia Dei, quae operatus est erga me respiciens innocentiam meam, et volens manifestare impietatem tuam: ecce, restituit mihi nasum meum ut prius. Et audiens hoc vir miratus est intra se dicens: Quomodo potest hoc esse? Et accenso candelabro, festinanter ivit ad illam; qui cum videret nasum integrum, absolvit eam a ligamento suo, et supplicavit, ub parceret ei, cum inique egisset contra ipsam; et confessus est peccatum suum ad Deum petens ei misericordiam et remissionem. Cumque venisset uxor barbitonsoris ad dumum suam, cogitavit invenire argumenta, quomodo posset evadere de viro suo de naso, qui sibi erat amputatus. Diluculo vero, antequam esset aurora, surrexit vir eius dicens ei: Praesta mihi instrumenta artis; habeo enim operari hodie in curia cuiusdam nobilis. Et exurgens illa sibi porrexit novaculum. Cui vir: Volo, inquam, omnia instrumenta. At illa iterum porrexit ei novaculum. Et excitatus in iram proiecit rasorium versus illam; at illa coepit clamare dolendo: Vae mihi nasum! Vae mihi nasum! Die autem facta, convenerunt illuc omnes fratres et consanguinei mulieris, et conquesti de marito ad potestatem, fecit ipsum capi, et constitutus coram iudice interrogatus est super hoc, quare fecerat illud; et cum nesciret respondere verbum, iussit iudex eum ligari et fusticari per civitatem. Ipso vero ligato, ub fusticaretur, ecce supervenit heremita et quaesivit a populo quare ligatus esset ille; et heremita videns furem suum inter ceteros stantem cum suis vestibus indutum, accepta causa, accessit ad iudicem, dicens ei: Obsecro, domine iudex, nequaquam sophisticentur apud te verba: vestes autem quas fur furatus est, mea erant vestimenta; nonne hirci duo interfecerunt vulpem eorundem sanguinem sitientem? nonne et illa mulier pulvere se interfecit mortifero? nec amputavit barbitonsor nasum suae uxoris. Et interrogatus a iudice sibi totum exposuit.

 

22. CORVUS ET SERPENS

Fuit corvus quidam habens nidum suum in arbore quadam, et erat secus arborem illam caverna serpentis et quotquot corvus filios producebat, serpens devorabat; de quo corvus doluit multum, et factus est tristis super hoc; et accedens ad quondam sociorum suorum dicens: Nunquid tibi videtur, ut exurgam adversus serpentem dum dormit eternam ei oculos, et vindicabo mihi de omnibus ab eo perpetratis? Et respondens amicus dixit: Nequaquam fiat hoc vi et potentia; sed quaere tibi argumentum, per quod posses pervenire ad tuum desiderium; et cave ne accidat sibi, sicut accidit cuidam avi, quae putans interficere cancrum interfecit seipsum. Ait corvus: Quomodo fuit hoc? Inquit socius eius:

 

23. AVIS, PISCES, ET CANCER

Fuit quaedam avis, quae cum haberet nidum suum apud quendam locum, in quo erant multi pisces, senuit, nec poterat venari de illis piscibus sicut solebat; et cum staret ob hoc tristis, videns eam cancer, percipiens ipsam esse dolentem, ait ei: Quid habes, cum videam te tristem et moestam? Cui respondit: Quid boni post senectutem? Erat quippe vita mea de piscibus huius lacus: hodie vero piscatores venerunt illuc dicentes sibi invicem: Decet nos piscari omnes pisces huius lacus simul et semel. Alter vero dixit: Adeamus ad quendam locum, in quo scio multos esse pisces, et ibi incipiemus piscari, quomodo nobis pervenientibus ad locum istum poterimus capere et istos, qui non fugient. Scio, inquam, quia sicut proposuerunt, sic facient. Et erit hoc meus interitus, cum non habeam de quo vivam. Et exurgens cancer ivit ad turbam piscium significans ei hoc verbum, quod revelatum est ei ab ave. Qui congregati omnes venerunt ad avem petentes eius consilium super hoc; et dicunt: Venimus ad te, ut des nobis consilium super hoc, quoniam vir intelligens non suum privat consilium a suo inimico quando est boni consilii, et recipit ab eo invamen. Vita enim nostra est inter magnum bonum et utilitatem. Da igitur nobis consilium. Quibus respondit: Scitis bene, quia non possumus illis resistere nec adversus eos pugnare; scio tamen quendam locum bonum et delectabilem, in quo est multitudo aquarum; si vultis transferri illuc, ducam vos. Cui responderunt: Non habemus ducem nec fidelem rectorem nisi te. Quibus dixit: Faciam hoc libenter ad vestram utilitatem. Et capiebat omni die illis duos pisces, portans eos ad montem excelsum, comedens eos. Quadam vero die veniebat ad eam cancer dicens ei: Timeo hic esse; rogo autem te, ut ducas me ad locum, ubi sunt mei socii. Et accipiens illum portabat eum ad locum, ubi devoraverat alios pisces; et respiciens cancer a longe, vidit ossa piscium simul congregata, et percepit quoniam ipsa eos comederat, et quia ipsum sic devorare intendebat; et ait in corde suo: Decet unumquemque hominem, quando incidit in manum inimici sciens se moriturum, pugnare pro sua persona contra suum inimicum et in omnibus quae possunt suam personam custodire. Et exurgens adversus eam oppressit cervicem suam cum suo rostro, et sic interfecit [C5r] illam. Et rediens cancer ad turbam piscium exposuit eis fraudem avis, et quomodo interfecerat ipsam, qui exinde gavisi sunt, et steterunt securi in loco suo. Nunc autem intuli hanc parabolam, ut scias quoniam multotiens est consilium quod interficit virum suum. Sed consulo sibi, ut perambules volans per aerem, ut invenias aliquod iocalium mulierum, et rapias illud; cunque homines te viderint, nequaquam elonges te ab eis, sed procede adversus eos, et semper videntes te sequentur; et cum perveneris ad cavernam serpentis, proiice ibi iocale illud et recede inde; scio etenim, quoniam homines euntes ad recuperandum iocale, cum viderint serpentem, interficient ipsum. Fecit itaque corvus; perambulavit per aerem, donec pervenit ad quendam mulierem, quae cum ablueret corpus suum super tecto domus, sua iocalia posuerat ibi; et rapiens idem corvus aliquid volavit per aerem: homines vero ipsum sequebantur usque ad locum, ubi posuit illud; cunque accepissent iocale, viderunt serpentem stantem in foramine, proieceruntque super eim lapidem, et mortuus est.

 

24. LEO ET LEPUS

Quidam fuit leo in quodam bono loco multarum ferarum et aquarum; nec hic illis feris quicquam proderat propter timorem leonis, qui omni die rapiebat de illis et devorabat. Et habito consilio inter se, venerunt ad ipsum dicentes ei: Scito quoniam non potes habere a nobis animal, nisi cum labore maximo et strepitu venationis; nunc autem invenimus modum utilem pro te; quoniam si reddideris nos tranquillos et securos a timore tuo nec insidiaberis nobis, omni die offeremus sibi sponte in hora cibi unam bestiam de nobis pro tuo cibo. Quod quidem placuit leoni, et promisit eis pactum observare. Quadam vero die, cum sortem eiecissent inter eas, quam ipsarum deberent offerre leoni, advenit sors cuidam lepori, cui praeceperunt leoni se praesentare. Dixit ei lepus: Si volueritis mihi consentire et confidere de me in re, quae nobis erit utilis, spero vos reddere securos et quietos a turbatione leonis. Cui responderunt: Quid est illud? Quidvis fiat tibi. Et ait eis lepus: Quid est? Volo, quod uni vestrum praecipiatis venire mecum ad leonem, et non festinet me praesentare sibi donec praetereat hora cibi. Cui dicunt: Volumus fiat tibi. Et exurgens lepus cum socio suo ivit ad leonem, et retardavit praesentare se sibi, donec hora sibi praeteriit. Et esuriens leo surrexit de loco suo, et respiciens secus viam vidit quendam leporem accedentem ad ipsum; cunque praesentasset se sibi, interrogavit illum unde veniret, et ubi esset turba sociorum suorum, et cur tantum tardaverunt. Cui respondit lepus: Ego ab eis venio; mittebant autem tibi per me unum leporem, ut ipsum tibi praesentarem; sed cum essem prope hunc locum, ecce supervenit mihi alius leo, et rapuit ipsum mihi. Cui ego dicebam: Cave, quoniam est cibus regis, qui offertur ei; noli ipsum contra te provocare. Qui cum audiret, blasphemavit te dicens: Ego sum dignor ipso regnare in hoc loco. Veni igitur ad referendum tibi. Et audiens leo dixit: Venias mecum, et ostende mihi ipsum. Et ivit lepus ducens ipsum ad puteum aquae: erat autem aqua clara. Et dixit lepus: Hic manebat ille leo, de quo tibi dixi. Et respiciens leo [C6r] ad fontem putei, resultavit sibi umbra sua et leporis; corruit super ipsum in puteo, credens pugnare cum eo; qui mortuus est ibi. Et rediens lepus ad socios suos narravit eis omnia, quae fecerat; qui ipsum laudaverunt super hoc.

 

25. TRES PISCES

Dicitur fuisse in quodam lacu tres pisces, quorum unus erat piger, alter sollicitus, tercius autem intelligens: erat autem locus ille longinquus ab habitatione hominum. [D1r] Quadam vero die, cum venissent duo piscatores ad lacum, intendebant expandere super eos rete, ut caperent eos. Videns antem sollicitus scivit quod illi facere intendebant, et timuit; accepit autem consilium et argumentum pro persona sua, ut non periret; et exivit inde ad flumen lacui coniunctum. Intelligens vero stetit in loco suo, donec venerunt piscatores et obturaverunt exitum aquae; et percipiens hoc quod intendebant facere, dixit in suo corde: Captus sum; et hic est eius finis, qui negligit in suo opere. Nunc autem quomodo potero evadere ab hoc periculo in quo sum? Raro enim iuvat argumentum, postquam supervenit malum. Vir tamen intelligens non debet negligere quaerere consilium et argumentum pro sui liberatione. Et exurgens perambulabat per aquam quasi esset mortuus. Illi antem aestimantes illum esse mortuum ceperunt et proiecerunt ipsum versus eos in terram prope flumen, et liberatus est. Piger vero non cessavit ire et redire hinc et inde et subtus et super, donec captus est.

 

26. PEDICULUS ET PULEX

Dicitur fuisse pediculus in loco cuiusdam nobilis perseverans, de sanguine suo quotidie sugens, illo non perpendente. Quadam vero nocte transiens pulex quaedam eum adhaesit. Ait ei pediculus: Permaneas hic mecum ista nocte, et bono sanguine saciaberis, et eris in bono lecto. Et attendens pulex verbum suum remansit ibi; et aestimans quod domiret vir surrexit pulex et momordit eum fortiter; ita quod excitatus prae dolore morsus, clamavit illis de domo, ut candelam accenderent et per lectum respicerent. Candela accensa, invenerunt pediculum et interfecerunt ipsum: pulex autem fugit et evasit.

 

27. AVIS AQUATICA

Et quia invenitur in hominibus dolosis malum, aestimatur idem esse in iustis et benignis; et illud quod relatum fuit ei de operibus malignorum, quos non punivit, et postea fuit illud annunciatum sibi esse verum, fuit illud idem annunciatum de hominibus rectis et simplicibus, et putat eorum rumorem esse verum; et quaerit facere quemadmodum fecit quadam vice quaedam avis aquatica. Quae, cum vidisset in nocte umbram stellae in aqua, putabat esse piscem, et quaerens ipsum tota nocte, et non potens capere ipsum, reliquit ipsum; mane vero vidit piscem in aqua, et aestimans illud fuisse quod viderat in nocte, reliquit ipsum.

 

28. LEO ET CAMELUS

Dicitur fuisse apud quendam locum secus viam leo, cui erant tres socii, scilicet lupus corvus et vulpes. Quadam vero die cum pertransierunt per illum locum homines mercatores, reliquerunt ibi unum camelum; qui cum aegrotaret, non poterat se sustinere; et perambulans camelus pervenit ad leonem. Cui dixit leo: Ad quid venisti? Cui respondit: Volo esse obediens regi, et eius mandata adimplere. Ait leo: Si meam diligis societatem et fueris mihi fidelis, manebis mecum cum fiducia et quiete, nec timebis aliquod malum. Stetit itaque camelus cum leone pluribus diebus. Quadam vera die, cum venisset leo ad venandum, supervenit ei elephas, qui cum pugnaret adversus eum fortiter, momordit eum elephas dentibus in multis locis; et cum a suis manibus evasisset, ibat involutus sanguine et absque virtute, donec pervenit ad locum suum; noc poterat deinceps venari, nec circuire terram. Et factum est, cum esuriret leo et socii sui, nec haberent cibum, et deficiebat eis esca, quam leo solebat eis exhibere, factum est eis hoc valde molestum; et contristatus leo super hoc ait eis: Multum laborastis et indigetis cibo. Cui dixerunt: Non dolemus tantum de personis nostris, quantum de persona vegis, considerantes defectum tuum, et quod possemus aliquod bonum invenire pro te cum nostro exercitio et labore, quoniam laboraremus diligenter. Et ait eis leo: Scio, inquam, fidelitatem et dilectionem vestram erga me et bonum consilium, pro quibus Deus remuneret vobis bona: verum tamen si possetis circuire campum, forsitan inveniretis aliquid circa vos, et deferetis mihi, erit hoc bonum pro me et vobis. Cunque exirent et se prolongarent a leone, congregati sunt simul lupus vulpes et corvus, et egerunt consilium ad invicem et dixerunt ad invicem: Quid hoc nobiscum ille camelus, cum comedat herbas, nos vero carnes, nec est de genere et consilio nostro? Non est nobis melius, nisi ire ad leonem, et sibi consulere quod comedat ipsum, et reputemus eum vilem et despectum in oculis suis. Ait lupus eis: Non potest hoc fieri, nec decet nos aliquid de ipso referre leoni propter fidem, quam dedit sibi. Ait corvus: Sedete vos in loco vestro, et dimittite me tractare cum leone. Et recedens ivit ad eum. [D4r] Et cum vidisset ipsum leo, dixit ei: Invenistine aliquid? Cui respondit corvus: Non invenit nisi qui habet, et intelligens nisi habens intellectum, nec vidit nisi habens oculos; fames autem abstulit nobis haec omnia. Verum cogitavimus unum, cum quo speramus habere recuperationem et vitam pro te et nobis. Respondens leo dixit ei: Quid est illud, quod cogitastia? Ait corvus: Videtur nobis quod rapias hunc camelum et comedas ipsum, quia non est nostri generis, et nos sui; nec eius consilium est nostri consilii. Et iratus leo contra ipsum dixit ei: Sile, maledicte; destruat te Deus. Quam vile et malignum est tuum consilium! Nec est in te misericordia et fides. Non enim debuisti mihi temptare loqui verbum hoc. An nescis, quid facerim camelo, et quomodo ipsum mea fide survavi? An nescis, quomodo in mundo non est maior iusticia et misericordia, quam redimere animam captivam, et succurrere sanguini, qui prope est effundendi? Et quia promisi sibi fidelitatem meam, non deficiam ei, nec ipsum unquam defraudabo. Respondit ei corvus: Vero dicis, domine rex: verumtamen per unam animam redimuntur omnes animae domus, per animas domus redimuntur animae totius parentelae, et per animas parentelae populi, et populi regis. Nos autem sumus omnes in hac necessitate constituti, nec aliud facere valemus. Sed ego cogitavi modum, quo valeas a iuramento salvari. Et laudans ipsum leo super hoc, dixit ei, quid faceret. Post haec vero rediens corvus ad suos socios retulit eis verba sua et leonis, et omnia quae cum eo ordinaverat. Et interrogans eos corvus dixit, quod consilium darent super hoc, ut devoraretur camelus et salvus fiat leo a iuramento quod iuravit ei. At illi dicunt ei: Indica nobis consilium tuum; nam in tuo consilio speramus salutem. Dixit corvus: Videtur mihi bonum, ut simul omnes accedamus ad camelum referentes ei praeterita beneficia, quae recepimus a leone gratis et sine ullo beneficio ipso a nobis percepto: modo autem videmus necessitatem suam; decens [D4v] est, ut quilibet nostrum sibi se sponte repraesentet laudans ipsum super beneficiis, quae ab ipso recepimus, et quomodo tenemur ei; sed non habemus in quo possumus eum super haec remunerare, nec possumus ei conferre unum de mille eorum, quae nobis contulit, nec aliquid inveniemus quod sibi offeramus; unde offeramus ei personas nostras, et quilibet nostrum offerat ei suum corpus, ut comedat illud, dicens ei: Sic volo, domine rex, ut me comedas, et non moriaris fame; et quando sic dixerit, surgat alter et dicat simile verbum, et salvus fiat socius suus; et facientes sic, omnes adimplebimus placitum regis, et eius amorem acquiramus. Et vocantes camelum exposuerunt hoc ei suum consilium; cui placuit; et surgentes venerunt ad leonem. Cepit itaque corvus loqui coram leone dicens: Domine rex, iam ad mortem pervenisti, et requiris liberationem tuae personae; nos autem decet tibi tradere personas nostras propter misericordiam quam tu nobis contulisti ex antiquo tempore; nam in te viximus et sperabimus vivere nos omnes et qui sunt post nos successuri: nunc autem volo, ut comedas me. Et respondens lupus ait illi: Sile, corve; non enim bona est tua caro, et nec regi proficeret, quia mala caro reddit aegritudinem. Caro vero mea bona est: nunc autem comedat me dominus rex. Et respondens corvus ait lupo: Non enim est caro tua bona; quicunque enim vult se interficere, comedat de carne tua, quoniam mox erit soffocatus. Et respondens vulpes ait: Comede me, domine rex; quia caro mea saciabit te. Et respondens lupus ait ei: Sile, quoniam caro tua putrida est, et venter tuus plenus est sordicie. Et aestimans camelus miser, quod quando diceret simile verbum, responderent ei similiter, ut cum eis salvaretur, et aperuit os suum in sui praeiudicium dicens: Comedas me, domine rex, quoniam saciabo te, et venter meus plenus est deliciis, et habeo bonum sepum et sanguinem. Cui omnes responderunt: Bene locutus es, et curialiter fecisti. Qui omnes congregati adversus eum devoraverunt ipsum, cum fuisset hoc regi valde molestum.

 

29. AVES AQUATICAE, VIR ET UXOR

Fuerunt duae aves aquaticae vir et uxor in quodam loco maris habitantes. Cum vero pareret mulier filios suos, dixit viro suo: Quaere nobis alium locum tutiorem isto, ut reponam tibi filios meos et securi maneant tibi, donec crescant. Inquit vir eius: Nonne hic locus bonus est, cum aquae et herbae sunt pro nobis, et melior sit omnibus aliis locis? Dixit ei mulier: Respice, bene rogo, quid dicis, et meditare in corde tuo diligenter. Nonne vides [D5v] quomodo locus iste est locus timoris propter mare, quod apportat filios nostros? Respondit ei vir dicens: Nequaquam possum hoc credere propter ducem maris, qui vindicaret nos ab ipso. Inquit mulier: Quoniam magna est stulticia tua circa hoc negocium! nonne verecundaris dicens hoc verbum, nec te ipsum recognoscis? Poterasne resistere illi, qui maior est te et fortior? Dicitur autem, quoniam non est in mundo maior inimicus hominum quam ipse sibi; et tu es ita. Nunc autem exaudi meum consilium, et recedamus de loco isto. At ille pro tanto noluit aequiescere consilio suo. Et videns hoc illa dixit ei: Quicunque non recipit consilium amicorum suorum, accidit ei, quod accidit testudini. Dixit vir: Quomodo fuit? Inquit mulier:

 

30. TESTUDO ET AVES

Erant in quodam campo circa fontem duae aves simul cum testudine, quae ibi erat: erant autem omnes tres studiosi et amici. Quodam vero tempore, cura non plueret super terram, defecit aqua fontis, qui erat ibi. Quae cum vidissent hoc, consultae sunt ad invicem relinquere locum illum et quaerere alium; et accedentes ad testudinem volebant licentiari ab ea, et dicunt ei: Intendimus recedere ab hoc loco, quia aqua deficit nobis. Quibus dixit: Scio, inquam, quoniam non deficit vobis aqua, sed mihi miserae, quae non valeo vivere nisi in ea; nam vos potestis vivere in aliis locis. Nunc obsecro vos, facite mecum misericordiam et ducite me vobiscum, ubi esse intenditis. Quae dicunt: Volumus tibi conferre gratiam, et te conferre nobiscum ad locum; sed quando te portabimus per aerem et viderit te aliquis homo et loquatur de te, cave ne respondeas verbum. Quibus dixit: Ista faciam. Dicunt ei: Accipe in ore tuo parvum lignum, et apprehende illud fortiter tuis dentibus, et ego apprehendam unam extremitatem ligni et socius meus alteram. Et fecerunt ita. Et cum deferrent ipsam per aerem, viderunt eam homines et mirantes sibi inter se dicentes: Videte miracula: testudo volat per aerem inter duas aves. Illa vero audiens dixit eis: Ita facio, malo vostro velle. Et cum aperiret os suum, evulso ligno de ore suo, corruit in terram, et mortua est. Inquit vero vir uxori suae: Intellexi quippe verba tua; sed ne timeas mare, nec dubites de ipso. Et factum est, cum peperissit mulier suos pullos, permanserunt in suo loco, donec [D6r] crescerent. Et audiens hoc dux maris, voluit scire veritatem huius rei, quid posset avis agere contra mare, et quomodo poterit se cavere ab ipso, aut quod erit consilium suum super hoc; et siluit, donec crevit mare, et detulit nidum cum pullis. Cunque rediret mulier ad nidum et non inveniret ibi quicquam, vidit quoniam mare comportaverat totum; et ait viro suo: Bene praescivi hoc antequam fieret, sed adhuc confortatur stulticia tua super personam meam et tuam. Considera importunitates, quae advenerunt nobis propter tui stulticiam. Et ait ei vir: Nequaquam timeas; videbis enim ultimo, quid erit de negocio; quoniam adhuc in alio suo velle restituet nobis pullos nostros. Et exurgens avis illa ivit ad socios suos dicens eis: Vos estis fratres mei et socii; peto a vobis consilium et iuvamen, ut mihi restituatur damnum illatum. Non enim scitis, quid et vobis advenire poterit in processu dierum, ne forte accidat vobis quod accidit mihi. Cui responderunt aves dicentes ei: Placet nobis quod induxisti, et dignum est recurrere nos, ut praestemus adiutorium tibi; veruntamen, quid poterimus agere contra mare et contra ducem eius? Dixit eis: Videtur mihi, ut simul omnes conveniamus, et eamus ad singulas aves annunciantes ipsis quid acciderit mihi, ut sciant cavere sibi, ne accidat eis hoc idem. Fecerunt itaque; et respondentes singulae aves dicunt eis: Vera sunt verba vestra; veruntamen, quid possumus agere contra mare et eius ducem? Quibus responderunt: Scitote, quoniam regina avium est ipsa ciconia; nunc autem circueamus, donec inveniamus ipsam. Fecerunt itaque; et cum essent coram ciconia, quaesivit ab eis ad quid venissent. Cui exposuerunt processum, qui erat inter illam avem et ducem maris; et dicunt ei: Tu es domina nostra, et rex qui est vir tuus, potentior est duce maris. Et admittens ciconia petitionem ipsam scripsit viro suo, ut deberet amovere bellum contra ducem maris. Cunque dux maris hoc audiret, cognoscens se esse fragilem aput potentiam huius regis, et quia non poterat ei resistere, fecit avi suos pullos restitui.

 

31. SIMII ET LUCULA

Dicitur fuisse in quodam monte turba simeorum. Nocte vero cum esset frigus, viderunt luculam, quae lucet in nocte, et putantes ipsam esse ignem, et congregatis multis lignis, apposuerunt illam in lignis et stabant sufflantes tota nocte manibus et ore. Erant autem aput quandam arborem, in qua erant aves; et descendens quaedam illarum dixit illis: Nequaquam laboretis; in vanum enim est: hoc quod videtis, non est sicut creditis. Et cum nollent atten[E1v]dere suo verbo, cepit eos corrigere et reprehendere cum sua sapientia. Et accedens ad eam quidam simeorum dixit ei: Nequaquam dirigere velis quod non potest dirigi, nec docere qui non potest doceri, nec corrigere qui non corrigitur; nam lapis qui non potest frangi, non temptant in eo homines ensem et lignum; et quod plicari non potest, noli niti plicari: quoniam quicunque facit hoc penitebit. Et non curans avis de verbo illius accessit ad eos, ut moneret et corrigeret; quam cepit unus ipsorum, et cum suis pedibus conculcavit in terra, et mortua est.

 

32. PICA LOQUENS

Fuit quidam mercator in terra Persiae, qut cum haberet uxorem, quae adamabat alium, voluit certificari de re. Nutricavit autem sibi quandam picam, quam docuit loqui, ut haberet ipsam, ut annunciaret sibi ea quae fierent in domo. Quadam vero die, cum ivisset vir pro factis suis, misit mulier pro amasio suo, ut veniret ad eam Qui cum venisset, stetit cum muliere iocans et ludens cum ea, et recessit. Cum vir rediit et interrogavit picam, et illa exposuit illi totum illud, quod viderat de amasio mulieris; et audiens haec vir, suam verberavit uxorem fortiter. Mulier vero credens se accusatam ab ancillis suis increpabat et verberabat eas; at illae iuraverunt ei, non defraudasse ipsam, sed picam. Et sciens mulier cogitavit in animo suo dicens: Si ipsam interfecero, erit mihi deterius; praesumet enim maritus meus, quoniam propter haec ipsam interfecerim. Quadam vero nocte, cum non esset vir eius in domo, misit pro suo amasio, et praecepit ancillis suis, ut circumstarent picam, ponens in manu unius ipsarum tympanum, ut pulsaret ad aures picae, in manu vero alterius magnum posuit speculum, ut ostenderet ipsum vicissim ad oculos picae, altera spergebat de aqua spon[E2r]gia super picam, altera vero nolam volvebat versus picam, altera vero agitabat caveam, in qua erat pica; et facientibus sic tota nocte, non potuit aliquid percipere de factis mulieris. Mane vero cum veniret vir suus, interrogavit picam de factis suae mulieris; cui respondit: Quomodo potui haec percipere, cum hac nocte fui in maximis tormentis prae nimia pluvia, tonitruis et coruscationibus et terrae motu, de quibus videbatur mihi mundus perire? Et audiens haec vir aestimabat omnia verba picae, quae sibi retulerat de uxore sua, mendacia, cum illa etiam non fuissent vera, quia per totam noctem tempestas tranquilla et conveniens erat. Et hic accipiens picam interfecit illam, et suspendit eam in ligno.

 

33. DECEPTOR ET VELOX

Dicuntur fuisse duo homines, quorum unus vocabatur Deceptor, alter vero Velox. Qui cum ambulassent pariter per viam, invenerunt saculum plenum argento, reversi sunt in regionem suam. Qui cum appropinquassent civitati, dixit Velox Deceptori: Da mihi medietatem argenti. Cui dixit Deceptor: Nequaquam hoc faciamus, quoniam societates et amicitiae debent semper inter nos manere; sed quilibet nostrum accipiet de argento quantum ei sufficiat, reliquum vero abscondamus in aliquo tuto loco et quando indigemus, capiemus de eo. Et putans eius socius Velox ipsum loqui bona fide, placuit ei consilium, et absconderunt argentum sub quadam magna arbore, et abierunt pro factis suis. Et cum redissent ad locum suum, ivit post diem Deceptor ad arborem et accepit totum argentum. Quadam vero die requisivit cum Velox dicens ei: Eamus ad depositum, quoniam indigeo de mea porcione illius argenti. Cui respondit: Libenter. Et euntes ad locum, ubi posuerunt argentum, et fodientes nil invenerunt; et exurgens Deceptor, qui illud acceperat, cepit clamare et verberare se dicens: Nequaquam confidat amodo quis in fratre vel socio; tu enim cepisti illud. At ille iuravit per Viventem [E2v] in secula, quod non acceperat illud. Deceptor magis insistebat ei dicens: Nunquid fuit alius, qui sciret hoc secretum, nisi ego et tu? Et ait ei Deceptor: Veni et eamus ad iudicem potestatis; ut nobis causam diffiniat. Quibus constitutis coram iudice, dixit iudex: Estne aliquis testis super haec? Cui respondit Deceptor: Ita, domine; est arbor, sub cuius radico resposuimus nostrum argentum; ipsa enim perhibebit testimonium super haec. Et ait iudex: Ducite me cras ad arborem, ut diffiniatur causa vestra. Et rediens Deceptor ad domum suam narravit patri suo processum hunc dicens: Scito, pater mi, quoniam nondum revelavi tibi hoc secretum; sed si tu vis inclinare consilio meo, conservabimus nos ambo thesaurum, quem dedit nobis Deus, et poterimus multiplicare et addere ipsum. Cui dixit pater: Quid est illud, fili mi? Cui respondit: Ego quidem abstuli totum illud argentum, quod invenimus; volo illud autem, ut intres hac nocte et permaneas in ventre arboris, cum sit ibi locus concavus, ubi poteris permanere; mane autem, cum venerit iudex interrogans arborem, quis accepit argentum, respondeas tu de medio arboris: Velox rediit ad me et accepit illud. Et hoc est quod peto a te tantum. Et respondens pater dixit ei: Quoties vanum consilium facit corruere hominem; et cave ne accidat tibi sicut accidit cuidam avi. Et ait filius: Quomodo fuit? Dixit pater:

 

34. AVIS, SERPENS ET CANCER

Fuit quaedam avis, cuius vicinus erat serpens, qui semper devorabat pullos et ova eius, nec ei aliquod relinquebat. Erat tamen avis cupiens in illo loco habitare propter loci bonitatem; sed dolebat de his quae serpens agebat contra eam. Annunciavit autem hoc factum cuidam cancro amico suo; cui dixit cancer: Dabo tibi consilium, ut semper eris pacifica et tranquilla ab opere serpentis. Et duxit eam cancer ad quoddam foramen, in quo erat quaedam ferarum, quae est ad modum canis; et exposito ibi avi odio, quod est inter ipsum animal et serpentem, dixit ei: Vade et congrega multitudinem piscium et ordina pisces per unam lineam a foramine serpentis usque ad foramen huius animalis; quoniam ipsum animal perambulans per lineam piscium et comedens eos perveniet ad foramen serpentis et devorabit eum. Fecit [E3r] itaque avis, et ordinavit pisces a foramine serpentis usque ad foramen animalis antedicti. Cum itaque iret animal comedens pisces, pervenit ad serpentem et devoravit illum. Postea vero consummasset devorare pisces, quaerebat adhuc per viam odorem piscium, donec perveniens ad nidum avis, et devorabat illam cum pullis suis. Nunc autem induxi tibi hoc proverbium, ut scias, quoniam multociens est consilium, quo homo praecipitatur et corruit; quae quis parat socio suo, in illis incidit, ut non possit evadere ab eis; et tu scis haec omnia. Et respondens Deceptor dixit patri suo: Intellexi verba tua, sed relinque haec, quoniam res est magis facilis, quam tu aestimas. Et monuit ipsum suis verbis, donec inclinavit consilio suo, et fecit pater quod filius voluit; et iverunt ad arborem, et mansit pater in ventre arboris tota nocte. Mane vero cum venisset iudex cum sua familia ad arborem stetit, et quaesivit ab arbore, quis abstulisset argentum. Et respondens ille de medio arboris dixit: Velox accepit illud. Et stupefactus iudex super hoc volvit se undique et neminem videbat: qui praecepit, ut apportarent ligna, ut accenderetur ignis in circuitu arboris. Et cum calor et fumus pervenissent ad illum, qui erat intus, cepit clamare fortiter, cum amplius calorem non posset tolerare; et extractus est inde quasi mortuus. Et videns iudex fraudem hanc mandavit fusticari ambos et restitui argentum socio suo. Quibus fusticatis, mortuus est pater. Et accipiens Deceptor patrem suum tulit ipsum mortuum ad domum suam, et remansit dolens de argento amisso et de vituperio sibi cunctis ab hominibus relato, contristabaturque de patre suo mortuo, cuius ipse erat causa efficiens, cum socium suum defraudari nisus esset, et seipsum una cum suo patre in idem corruit vicium et damnum.

 

35. MERETRIX ET APOTHECARIUS

Fuit quidam, qui habebat pulchram mulierem: erat tamen meretrix. Quadam vero die, cum vir suus aegrotaret, dixit ei ut iret ad apothecam et emeret sibi de rebus, quas medicus consuleret. Et exurgens mulier ivit ad apothecarium, qui erat amasius suus, ut sibi daret illas res; et introducta in apotheca, stetit cum amasio suo; et praecepit apothecarius servo suo, quod daret sibi omnia quae volebat. Servus vero, cum esset stultus, accepit manutergium et involvit in eo pulverem de terra, et ligavit, et dedit mulieri dicens ei: Ecce, omnia sunt ibi. Et abiens mulier ad domum suam assignavit manutergium suo viro, et intravit domum aliam, ut apportaret vas, ubi reponeret res illas; et solvens vir manutergium invenit pulverem, et clamavit ad eam dicens: Quid est hoc? Ivisti pro medicinis et apportasti pulverem. Et illa audiens reliquit quae in manu tenebat, et accipiens cribellum exivit ad virum suum, et ait ei: Nescis quid accidit mihi in via cum irem? Ecce, equus currens impulsit me, et corrui in terram; itaque cecidit mihi de manu mea argentum, et non potens invenire illud congregavi pulverem de loco illo, involvi in manutergio, donec educerem illum per cribellum; forsitan inveniam ipsum. Et audiens vir credidit ei, et dixit: Accipe plus de argento, et vade et eme mihi.

 

36. MURES QUI FERRUM EDUNT

Fuit quidam pauper mercator in quadam terra, qui habebat mille libras ferri; et cum vellet inde discedere et ire ad aliam terram, deposuit ferrum apud quendam notum suum, ut sibi conservaret, et abiit. Cunque rediret post tempus, petiit ferrum ab amico suo. Cui respondit: Posui ferrum tuo in uno angulorum domus, et comederunt illud mures. Ipse vero vendiderat et comederat praecium eius. Et ait mercator: Nunquam audivimus esse in mundo animal, quod frangeret ferrum, et mures comederunt modo illud: nunc autem nihil reputo illud, ex quo Deus liberavit te ab eis et non offenderunt te. At ille gavisus de verbo, quod audivit ab eo, rogavitque eum, ut comederet secum illa die; et statuit sibi terminum reveniendi ad eum. Postquam vero recessit ab eo mercator, cogitavit argumentum, ut caperet sibi filium suum: qui cum furatus esset eum, abscondit in domo cuiusdam. Et eum rediret ad eum, dixit ille, qui [E4v] amiserat filium: Vidistine filium meum? Cui respondit: Alia die prope tuam domum vidi avem, quae rapuit unum puerum; nescio tamen, utrum fuit filius tuus. Ille vero cum audiret, clamavit et dixit hominibus qui erant ibi: Audivistis unquam tale, quod aves rapiunt pueros? Et respondens mercator dixit: Ita est: Terra cuius mures comedunt mille libras ferri, dignum est, ut eius aves rapiant pueros. Ille vero cum audiret hoc verbum, confessus est ei abstulisse ferrum suum; et ait ei: Restitue mihi filium meum, et ego restituam tibi ferrum tuum. At ille restituit sibi filium, et ille ferrum.

 

Capitulum III

 

37. (frame: de kelile et dimna)

 

38. PANNUS PICTORIS

Dicitur fuisse in quadam civitate nomine Bostenne in provincia Abezie quidam carpentarius, cui erat pulchra uxor. Habebat autem haec quendam amasium pictorem, qui agebat cum ea. Dixit mulier suo amasio: Volo, ut facias tibi signum, per quod cognoscam te in nocte, ut non sit tibi necesse clamare nec pulsare ianuam, ne sentiat aliquis. Cui dixit amasius: Faciam mihi pannum album et nigrum ad signa rectorum quasi oculos, ut album sit ad modum lunae, nigrum vero ad modum pupillae oculi; et quando videris illum, sit tibi signum egrediendi ad me. Et placuit mulieri, et fecit ita. Audiensque illos servus mulieris, qui erat in domo, conservavit verbum in corde suo. Erat autem amasius accedens ad ipsam nocte, et illa videns signum vestimenti exibat ad ipsum statim, et sic fecit hoc modo multis diebus. Quadam vero die, dum iret maritus ad curiam regis de nocte ad operandum ibi, ivit servus mulieris ad uxorem pictoris, quem mulier adamabat; petiit ei, ut sibi illud accomodaret vestimentum, deditque ei, et ivit cum eo servus ad mulierem suam nocte. Videns itaque mulier signum credit suum esse amasium; quae exiens ad eum, stetit cum eo; et abiens servus in viam suam restituit vestimentum illi mulieri. Post vero mediam noctem rediens pictor de domo regis, accepit vestimentum illud et ivit ad mulierem; at illa cum videret, obstupuit, dixitque ei. Quid tibi nocte ista et quare rediisti ad me iterum festinanter, ex quo adimplevisti tuam voluntatem? At ille cum audisset hoc verbum, percepit, quomodo alius homo accessit ad eam nocte illa; et rediens ad domum suam coepit increpare et percutere uxorem suam fortiter, donec scivit veritatem de re quacunque; et accepit vestimentum et combussit illud.

 

39. MEDICUS CAECUS

Dicitur fuisse in quadam terra provinciae Indiae peritus medicus et valde dilectus apud omnes homines; concessit enim sibi Deus gratiam, ut universi infirmi existentes suo consilio ab eorum languoribus sanarentur. Cum autem is mortuus esset, respiciebant successores sui in suis libris et studebant in illis, ut ex eis caperent bonum medicinarum documentum perfectamque scientiam. Quadam vero die venit ad terram illam quidam, qui dicebat se esse medicum magnum et expertum, tamen in paucissimis erat perscrutatus. Habebat autem rex illius regni quandam filiam, quam diligebat valde et plusquam omnes de sua domo. Quae cum esset gravida et tempus sui partus adveniret gravis, et supervenit ei infirmitas sanguinis fluxus; et cum rex hoc videret, mandavit festinanter pro quodam suo noto medico, qui erat in alia civitate, ut veniret in succursum suae filiae. Cunque ad ipsum veniret nuncius, invenit eum caecum; qui cum ad regem ire non posset, scripsit ei, quod daret in potu filiae regis talem medicinam. Et audiens hoc rex quaesivit habere medicum, qui sciret conficere et administrare hanc medicinam suae filiae dilectae; et misit pro quampluribus, sed neminem illud attemptare volentem invenit. Et tandem cum fama divulgaretur, pervenit ad eum iste antedictus medicus, qui dicebat se esse peritum et doctum medicum; et promisit regi, quoniam sciret huiusmodi medicinas absque istius magistri sive medici praescripti consilio, easque conficere bene et praeparare; et dixit regi, ne haberet dubium de sua filia sive de eius infirmitate, cum ipse eam bene ab eadem sanaret infirmitate. Et statim mandavit famulo suo, ut apportaret sibi vasa, in quibus erant medicinae illius periti medici et magni doctoris, qui breviter mortuus erat; ex quibus appositis ante ipsum accepit exinde vasculum, in quo erat toxicum, et ignorans quid esset ibi, accepit de eo et miscuit cum aliis medicinis, et tradidit regi dicens: Ecce medicina filiae tuae. Videns autem rex promptitudinem eius in praeparatione medicinae aestimavit illum esse peritum medicum in omnibus rebus et honoravit ipsum dans ei bonam remunerationem in pecunia et vestimentis; et accepta medicina exhibita fuit filiae regis. Postmodum vero, cum incisa sunt viscera eius, et mortua est; et videns hoc rex mandavit capi illum et exhiberi ei de eadem medicina. Et factum est ei sicut rex mandavit, et mortuus est etiam cum ipsa. Sic illa imperitia cecidit super imperitum.

 

40. MULIERES NUDAE

Dicuntur supervenisse cuidam civitati nomine Merva inimicos, qui, cum cepissent eorum mulieres et interfecissent viros, diviserunt inter se mulieres; et advenit sorte cuidam eorum bubulcus duas habens uxores. Et cum patronus eorum affligeret et extenuaret eas fame, surrexit quadam die ille cum duabus uxoribus suis ad colligendum ligna; et inveniens altera ipsarum pecias panni accepit illas, quia nuda erat, et cooperuit cum eis suam turpitudinem. Dixit altera viro suo: Nunquid vides meretricem nudam cum qua se cooperuit? Cui respondit vir: Vae tibi! dimittens personam tuam nudam, et vituperas illam, quae suam cooperuit turpitudinem, nec respicis maculam tui ipsius, videlicet trabem in oculo tuo, in alterius autem oculo vides vestucam.

 

41. AVES DOCTAE

Dicitur fuisse in civitate quadam vir habens uxorem pulchram et prudentem et intelligentem, ita quod omnes de eius prudentia mirabantur, et ceperunt exemplum ab ea. Acciditque cum vir iste antedictus habens servum, qui nitebatur agere cum ea, et ipsam requisisset multotiens, ut eam ad illicita moveret, ac illa renuisset, quaesivit servus iste invenire modum nocte et die, quo ipsam turbaret. Contigit, ut cum exiret quadam die ad venandum, cepit duos pullos psitaci et papagalli; et parans eis caveam ad nutriendum eos, docuit unum illorum in lingua edomica dicere: Ego vidi portarium cum domina mea iacentem. Secundum vero docuit dicere: Ego amplius nolo loqui. Et docti sunt psitaci loqui lingua edomica; nec aliquis de terra sua potuit intelligere eas. Quadam vero die, cum esset vir in domo cum sua uxore, accesserunt ad eum psitaci garrientes; et cum placeret viro vox eorum et cantus, ignorans tamen quid dicebant, praecepit suae uxori eos conservare et eis quotidie benefacere. Quadam vero die, cum venirent ad eum peregrini ex regione edomica, et invitavit eos in sua mensa; et commessione consummata, ductae sunt aves illae ad mensam, ut cantarent ante dominum. Et cum audirent peregrini verba illarum avium, stabant inclinato capite ad terram respicientes sibi invicem prae confusione, et mirabantur valde de illarum avium loquela; et dixerunt patrifamilias: Nunquid intelligitis, quid dicunt aves istae? Quibus respondit: Non, nisi vocem illarum, quae mihi valde placet. At illi dixerunt ei: Nequaquam tibi displiceat, domine, quod dicemus de verbis relatis ab avibus istis; cum unus illarum dixit, quod portarius iacuit cum uxore tua, et secunda avis dixit: Ego nolo plus loqui. Et utrum sit credendum aut non, nescimus. Quod audiens servus cito dixit: Et ego testor quod dicunt aves. Et mandavit dominus uxorem suam interfici. Uxor vero significavit ei dicens: Inquire diligenter super hoc quod audivisti, quoniam tibi nunc patebit verbum huius mendacis. Nunc autem quaere ab istis viris, ut interrogent aves, si aliud sciunt loqui de lingua edomica, nisi haec verba; quoniam ista verba docuit eos servus iniquus, qui voluit in me immittere libidinem suam, et nolui sibi consentire. Fecit itaque vir interrogare aves, et nihil aliud sciebant proferre nisi haec verba. Tunc cognovit dominus, quoniam servus docuerat ipsas, et mandavit venire servum; qui cum veniret ad eum cum nisu in manu sua, dixit ei domina: Vae tibi, serve inique! Quomodo tentasti talia adversus me? Cui respondit servus: Immo, ita est. Et corruens nisus ad oculos eius fodit eos de capite. Et ait ei domina: Cito tribuit tibi Deus secundum opera tua, qui dixisti te vidisse quae non vidisti, et testatus es contra me falsa et iniqua. Tunc mandavit dominus servum suum interfici; et sic digna factis recepit.

 

Capitulum IV

 

42. (frame: corvus et columbae)

 

43. (frame: corvus et mus)

 

44. SERPENS ET FILIUS RUSTICI

Fuit quidam vir simplex, in cuius domo serpens morabatur: sperabant autem vir et uxor eius valde fortunosum esse cum eis serpentem ducere moram, quod etiam illius patriae erat consuetudo. Quadam vero die dominico vir misit familiam suam cum uxore ad ecclesiam, ipso manente in lecto, quia capitis dolorem patiebatur. Et facto silentio in domo, serpens exivit cavernam circumspiciens late. Vir autem misit ianuam versus ignem semiapertam; et videns quod serpens, postquam neminem domi senserat, caudam misit in ollam, in qua decoxit mulier escas circa ignem, et veneno immisso, abiit in viam suam; et cum hoc paterfamilias videret, surrexit et fodit ollam cum decoctione sub terram, ne quis ab eo cibo infirmaretur. Adveniente autem hora solita, quod serpens quaerebat escam, quam mulier frequenter ei dabat, ecce vir cum ligone stabat ante foramen expectans serpentis exitum. Et cum veniret serpens ad foramen, erexit caput et sedule se circumspexit, quia recordabatur maliciae eius: vir autem volens percutere, serpens sensit hoc, et fugit in antrum, quia scivit se malefecisse. Et post aliquod dies mulier imprecabatur viro, ut se cum serpente uniret et odium suum deponeret. In quod vir consensit; et ivit ad foramen, et vocavit serpentem dicens se cum eo velle unire et odium inter eos auferre. Cunque hoc serpens audiret, dixit: Nunquam reintegrabitur inter nos amicitia nostra, quia cum recordaberis maleficii mei, quomodo venenum in ollam ad interficiendum te et familiam tuam posui; etiam quando ego recordabor, quando tu cum ligone ad puniendum me percussisti absque misericordia; tunc non potest stare amicicia nostra. Et ergo melius est, ut quilibet nostrum solus et sine mora alterius habitet.

 

45. GALLUS ET VULPES

Tempore hyemali nocte quadam perfrigida exivit vulpes quidam famelicus, ut sibi cibum colligeret; et veniente ipso ad praedium quoddam, audivit gallum in lentisco canentem. Et festinans vulpes ad arborem inquisivit a gallo: Galle, quid cantas in hac tenebrosa et frigida nocte? Respondit gallus: Annuncio diem, quem ex natura nosco statim venturum, quem omnibus meo cantu insinuo. Ait vulpes: Ex hoc cognosco te aliquid faticinii et praesagii divini habere. Audiens haec gallus laetatus est; et iterum incoepit cantare; et tunc vulpes incoepit corisare et saltare sub arbore; et sic inquisita causa a gallo, quare vulpes saltaret, respondit: Quia video te sapientem philosophum cantare, merito et ego corisare debeo; quia cum gaudentibus gaudere debemus. Et dixit: O galle, princeps omnium avium, non solum dotatus est ut in aere, sed etiam in terra more prophetarum tua faticinia omnibus creaturis terrenis nuncies; o felicissime, quia prae omnibus te natura ornavit, descende, ut tecum possim contrahere societatem; sed si illam integre favere non velis, sine tamen me osculari diadema et coronam tui insignis capitis, ut possim dicere: osculatus sum caput sapientissimi galli, qui fert coronam inter omnes aves. Et audiens haec gallus descendit confidens blanditiis vulpis, et inclinavit caput vulpi; quod arripiens vulpes gallum comedit suamque famem refecit; et dixit: Ecce inveni sapientem absque omni prudentia.

 

46. (frame: corvus, mus et tortuca)

 

47. (frame: mus et religiosus)

 

48. (frame: religiosus et peregrinus)

 

49. ZIZANIUM MUNDUM ET IMMUNDUM

Inquit peregrinus: Quadam die hospitatus fui in domo cuiusdam, et cum comedissem in sero, praeparatus est mihi lectus ut dormirem. Et cum intraret paterfamilias in lectum cum uxore sua, audiebam verba eorum, quando loquebantur ad invicem: erat enim lectus meus prope lectum ipsorum, divisi tamen a se invicem per velum, ut possem audire et intelligere verba sua. Et audivi circa mediam noctem verba viri dicentis suae uxori: Volo cras invitare quosdam amicos ad prandendum mecum. Et respondens uxor dixit ei: Non cessas omni die facere convivia, et consumis omnia, nec aliquid relinquis in domo tua. Cui respondit vir: Nequaquam displiceat tibi quod facere volo: quicunque enim intendit accipere et non dare, sed semper congregare et reponere, erit finis eius sicut finis lupi. Inquit mulier: Quomodo fuit? Ait vir eius:

 

50. LUPUS ET ARCUS

Dicitur fuisse quidam venator, qui cum exivisset quadam die cum suo arcu et sagittis ad venandum in silva non procul a civitate, occurrit ei cervus, et sagittans eum interfecit accepitque ipsum, et redibat ad domum suam cum eo. Et cum ambularet per viam occurrit ei aper quidam, et sequens eum aper, volebat eum interficere. Qui cum hoc vidisset, deponens cervum ab humero suo sagittavit aprum et percussit eum in corde suo. Aper vero sentiens vehementiam doloris vulneris irruit in hominem et vulneravit cum suis dentibus scindens ventrem suum; et mortuus est homo. Aper etiam cum letaliter vulneratus esset, mortuus est cum eo. Et cum transiret ibi lupus, vidit aprum, cervum et hominem mortuos, et gavisus est, et dixit in corde suo: Debeo conservare haec omnia quae inveni, ut sint mihi conservata pro temporibus necessitatum; ne valebo de eis gustare hodie, sed sufficit mihi nunc rodere cordam arcus. Et accedens ad arcum coepit rodere cordam, quae prorupta subito percussit eum in tramite; et mortuus cecidit. Induxi vero hanc parabolam, ut scias quoniam non est bonum semper congregare divitias et non uti eis nec comedere et gaudere cum eis. Et ait uxor ei: Vere dicis; veruntamen habeo quantitatem zizaniorum, quae sufficit tribus vel quattuor hominibus; et surgens tempestive procurabo parare eas pro quibus volueris. Mane vero surrexit mulier, et acceptis zizaniis, excorticavit eas et exposuit soli, suo puero praecipiens, ut eas custodiret ab avibus et canibus. Et cum recederet inde mulier, venit canis domus, puero non vidente, et comedit de eis quantum voluit; ultimo vero minxit super residuum. Et videns hoc mulier despexit eas, ut fieret de eis aliquid cibi; et accipiens eas, ivit ad plateam, ut cambiret eas pro zizaniis non excorticatis aequaliter. Et me vidente hoc, audivi a quodam circumstante, qui dixit ad alium: Ecce, quare haec pro non corticatis dat zizanias corticatas? Hoc non nisi pro aliqua causa.

 

51. (frame: thesaurus muris)

 

52. (frame: mus et socii eius)

 

53. (frame: mus et religiosus)

 

54. (frame: cervus, corvus, tortuca et mus)

 

55. (frame: cervus liberatus)

 

56. (frame: tortuca liberata)

 

Capitulum V

 

57. (frame: corvi et sturni)

 

58. (frame: aves eligunt regem)

 

59. ELEPHANTES ET LEPUS

Dicitur fuisse quodam tempore mundo accidisse pestis et famis, in quo non plueret, et defecerunt aquae rivorum et fluminum, et exicatae sunt herbae inde, et factum est hoc molestum valde omnibus animalibus et praecipue elephantibus, qui congregati dixerunt suo regi: Iam nobis aquae et herbae deficiunt; nunc si videtur tibi bonum, eamus et quaeramus locum meliorem isto, quoniam in hoc vivere non possumus. Misitque rex suos nuncios ad explorandum locum, in quo essent aquae; qui redeuntes, dixerunt ei: Invenimus locum, qui fons lunae nuncupatur, et est locus bonus aquarum et herbarum et bona pascua. Et deliberavit suum consilium illuc ire; qui cum venirent elephantes ad locum illum, perambulabant super cavernas leporum et dissipabant eos et suis pedibus plures eorum conculcabant et interficiebant. Et lepores hoc videntes, congregati sunt ad suum regem annunciantes sibi mala, quae ipsis elephantes inferebant, et contristati sunt valde, quia non expediebat sua habitacula relinquere et fugere, et quaerentes a suo rege, ut super hoc deliberatum consilium daret. Dicunt enim sapientes: Debet enim unusquisque quaerere liberationem sibi, antequam incidat in malum, et postquam incidit, nec dum dubit illud. Nos autem timemus, ne forte alii supervenient et dissipent nos. Respondens rex dixit eis: Veniant ad me omnes sapientes ut videam consilium vestrum. Et accedens ei quidam lepus intelligens et doctus in scientia dixit: Si placet regi mittere me ad elephantem cum aliquibus viris, de quo confidat, videbit quid agam; et annunciabo regi omnia quae fecero. Cui dixit rex: Fidelis es tu in oculis meis nec aliud volo testimonium de te, nec habeo te suspectum apud me. Nunc autem vade, et considera quae sunt facienda, et annuncia regi elephantum ex parte mea quicquid tibi videtur bonum: scias namque, quoniam nuncius ipse est qui aptat verba et dissipat et differre facit negocia et ea appropinquat et addit in rebus et diminuit, et ipse est qui suis verbis attrahit corda hominum et ea reprimit, et ipse est qui exasperat corda suis malis verbis. Et exurgens nuncius in nocte, in qua erat plenilunium, et ivit ad locum, in quo erant elephantes. Et cum accederet prope locum, cogitavit in mente dicens: Ego sum minimum corpore et tener ossibus; timeo, ne introvenero eis, forte conculcabit me aliquis eorum et interficiet me. Nam dicitur in parabolis, quoniam quicunque transit super serpentem aut animal venenosum, dignum est ut suo morsu venenoso interficiatur. Expedit me tamen ascendere ad montem excelsum et inde loqui eis quae voluero. Et ascendens ad montem vocavit regem elephantum proprio nomine et ait ad eum: Luna mittit me ad te, et nulla est culpa nuncii quae refert sive bona sint sive mala, et si aspere loquatur; cum lator sit verborum, et non intersit eius nisi tantunmodo referre quae sunt sibi commissa. Et respondens rex elephantum dixit ei: Quid mihi luna significatur? Et ait ad eum: Luna dicit, quoniam vir fortis confidens in fortitudine sua, aliquando inducit eum fortitudo sua pugnare contra illum qui melior est ipso et potentior, ita ut eius virtus sit sibi impedimentum, et sua potentia laqueus pedum suorum. Tu autem cum scies praedominium tuae fortitudinis super feris et bestiis, non sufficit tibi illud, sed temptavit cor tuum venire ad turbam leporum, quae sunt circa fontem meo nomine nuncupatum, et qui sunt populus meus et gens mei imperii, et dissipasti et interfecisti de ipsis et dirruisti cavernas suas et potas aquas suas et devoras pascua eorum et egisti contra eos multa mala, et socii tui. Nunc autem iniungo tibi, ne hoc amplius facias. Quod si de cetero hoc feceris, tuos faciam oculos caligare et omnium sociorum tuorum, et vestras exterminabo personas. Nunc vero, domine mi, huc misit me luna, ut haec referrem tuae maiestati; et si non credis, vade mecum ad fontem, ut eam tibi demonstrabo. Cunque rex elephantum audiret haec verba, obstupuit et ivit cum eo ad fontem. Cunque respiceret ad aquam, vidit imaginem lunae resultantem in aqua, et dixit ei nuncius: Accipe cum tuo naso, et odorabis lunam. Qui cum accepisset de aqua, commota est aqua. At ille videns aestimavit, quod luna commoveretur et irascetur contra ipsum; et ait rex elephantum: Quare irascitur dominus rex? forsitan quia meum nasum misi in aquam? Et respondit nuncius: Ita est. Considera multitudinem irae suae adversus te propter omnia mala quae fecisti. Et timens rex elephantum multum, dixit lunae: Domine rex, nunquam temptabo amplius agere contra te, nec ego nec ullus meorum; et ecce recedo in viam meam. Qui inde abierunt.

 

60. MURILEGUS IUDEX

[ Corvus dicit ] Habui socium de avibus, cuius nidus erat circa quandam arborem in qua morabar ego. Hic vero socius quando de suo nido descendebat, multum redire tardabat. Et cum ivisset quadam die, tardavit multum, et non sciebam ubi esset, et contristatus valde, nequando esset mortuus et captus ab aliquo, aut forsitan invenisset alium statum isto nobiliorem. Et intravit lepus quidam in suum nidum; et cum non videssem illum, dixi in animo meo: Ex quo amisi avem sociam meam, non decet me cum isto lepore litigare, qui suum habitaculum usurpavit. In processu vero temporis redit avis ad locum suum, et cum in suo loco leporem inveniret, dixit ei: Hic est meus locus et meum habitaculum; egredere de eo. Cui respondit lepus: Habitaculum est in potestate mea; unde ego magis debeo obtinere quam tu: tu autem contra me calumniose moveris, nec inde exibo; sed habes aliquid contra me, duc me ad potestatem. Cui respondit avis: Volo causari contra te, et inducam super hoc testem. Et respondit ei lepus et dixit: Quando inveneris iudicem, induces adversus me tuos testes. Dixit ei avis: Iudex est nobis propinquus; eamus ad eum, et discernet nobis causam nostram. Dixit ei lepus: Quis est? Dixit avis: Est quidam murilegus qui stat iuxta flumen, et est colens Deum et est heremita, ieiunat in die et orat in nocte, expoliatus a vanis mundi delectationibus, nulli nocens animali nec effundens sanguinem, herbis tantum nutritur et aqua: surge et eamus ad eum et diffiniet causam nostram. Dixit lepus: Placet mihi, eamus. Et iverunt ambo. Ego autem sequebar eos a longe, ut viderem iudicium illius iudicis. Et cum videret murilegus illos, rediit ad statum suum quasi oraret et flexis genubus. Et videns lepus miratus est suae sanctitatis atque mansuetudinis; et accedentes salutaverunt ipsum, ut determinaret suam causam. Quibus praecepit, ut sibi causam explicarent; et explicata sibi, dixit eis: Ego senex sum, et oculi mei caligaverunt, et aures meae gravatae sunt, nec possum bene audire: accedite ergo ad me, ut possim audire verba vestra. Qui cum audivissent hoc, accesserunt ad eum, et retulerunt ei iterum sua verba; illi vero cum confiderent in ipsum, ait eis: Iam audivi verba vestra et ea quae sunt iusticiae et veritatis, ut possim vobis recte iudicare. Et praecipio vobis quaeratis veritatem, quia quis quaerit veritatem, quamvis reus sit in iudicio, melius est ei; qui vero quaerit falsitatem, quamvis vincat in sua causa, est malum sibi. Debet homo cognoscere suam culpam, quoniam nihil est in mundo, quod portet secum homo, nisi opera bona, quae permanebunt ei prae omnibus aliis rebus in mundo existentibus. Debet autem unusquisque vir intelligens reputare mulieres in oculis suis sicut serpentes, et aurum et argentum debet reputare ut lapides, et diligere quod bonum est proximis et odire eis malum. Et cum audissent ab eo haec verba, crediderunt et adhaeserunt ei; quos rapuit et devoravit.

 

61. CERVUS HEREMITAE

Fuit quidam heremita, qui emit cervum ut offerret eum in holocaustum Domino; et dum portaret eum, obviaverunt ei tres homines deceptores, qui habuerunt consilium, ut ipsum sibi auferrent. Et ait ei unus eorum: Videte hunc heremitam portantem hunc canem: quid intendit facere de eo? Et ait alter: Video modum heremitae et habitum; non tamen videtur mihi sic esse in operibus suis; nam si sic esset abiiceret utique canem. Ait tercius: Visne illum canem vendere? Et audiens haec heremita aestimavit illum cervum esse canem, dicens in corde suo: Forsitan qui vendidit ipsum mihi me decepit. Et proiecto cervo a se, festinavit ad domum: illi vero accepto cervo, diviserunt inter se.

 

62. SENEX ET UXOR EIUS

Dicitur fuisse quidam dives mercator senex valde, qui cum haberet uxorem pulcram, non tamen ab ea diligebatur, nec volebat sibi uxor sua in lecto adhaerere, sed quantumcunque ipse traheret ad se, illa semper elongabat se ab eo. Quadam vero nocte, dum iacerent simul in lecto, supervenit eis fur; et excitata mulier ad strepitum furis expavit, et accedens prae timore adhaesit viro suo fortiter donec excitatus est. Et ait vir suae uxori: Unde hoc novum, quia mihi adhaesisti nunc magis quam unquam? Et attendens vir audivit strepitum furis in domum; tunc percepit, quia ex timore furis adhaesit sibi uxor sua; et ait furi paterfamilias: Magnam gratiam reputo te mihi nocte ista contulisse, de quo tibi teneor cunctis diebus vitae meae, postquam fuisti causa, ut amplexaretur mihi uxor mea. Nunc autem accipe quaecunque vis, et omnia tibi de domo mea licita sunt.

 

63. DAEMON ET FUR

Dicitur fuisse heremita, cui data fuit vacca una; et cum duceret eam ad domum suam, quidam fur vidit illam, et furandi curam adhibuit. Ibat autem fur post eum usque ad domum heremitae; et cum esset in via, obviavit ei daemon in figura hominis. Cui dixit fur: Quis es tu? aut quid intendis? At ille respondit: Ego quidem sum daemon, et intendo nocte ista suffocare heremitam; et nunc sequor eum, donec homines sint in somno; tunc exurgam contra ipsum et interficiam eum. Et ait ei fur: Ego similiter intendo ire ad domum suam et furari vaccam suam. Et euntes iverunt pariter ad domum heremitae. Ingrediens autem heremita domum introduxit vaccam et comedit et intravit suum cubiculum ad dormiendum. Et cogitans fur dixit in corde suo: Dubito ne forte quando accedens hic daemon ad suffocandum heremitam, clamabit ipse, et succurrent ei homines, et non potero capere vaccam, sed me videntes capient et interficient me. Dixit ergo fur daemoni: Sile parum, et dimitte me capere vaccam prius quam tuam adimplebis voluntatem. Cui respondit daemon: Nequaquam hoc faciam, sed prius ipsum volo interficere, et postea facias quod intendis. Ab ille dicebat: Nequaquam, sed ego incipiam. Et orta discordia inter ipsos, fortiter incoeperunt pugnare et rixari ad invicem, donec fur vocaret heremitam dicens ei: Surge, quia iste daemon vult te suffocare. Et excitatus heremita et sua familia, fugierunt fur et daemon, et sic evasit heremita a periculo mortis.

 

64. CARPENTARIUS ET UXOR EIUS

Dicitur fuisse quidam carpentarius, qui pulcram habebat uxorem, quam multum amabat. Habebat et mulier illa amasium, qui cum agebat cum ea, et cum signatum esset suo viro a sociis et consanguineis, voluit vir inquirere hoc factum diligenter, ut sibi clare notesceret veritas huius rei, et credere non voluit de facto uxoris suae, nisi videret ad oculum. Dixit ei quadam die, ut pararet ei cibum, quia intendebat ire ad operandum in alia terra in domo cuiusdam nobilis, et ibi pluribus diebus moram trahere. Et audiens haec mulier laetata est valde. Et parato sibi cibo, exivit de domo, et ait uxori: Custodi bene domum et habe potestatem quousque redibo. Et cum ibat, respiciebat post eum mulier, donec prolongaretur a domo; et cum rediret mulier ad domum, latitavit vir in quodam loco post ianuam domus. Nocte vero accessit iste suaviter ad cameram et se sub lectum intromisit, in quo ipsi iacere solebant: mulier vero aestimans ipsum recessisse, misit pro amasio suo significans ei, quia vir suus non erat in domo. At ille cum venisset, comederunt et biberunt et locuti sunt parabolas; postea vero iverunt ad lectum. Et cum iacerent in lecto, audivit vir omnia quae agebant. Et cum dormiret paterfamilias revolvit se et extendit pedem extra lectum in somno; mulier vero sentiens strepitum eius, cognovit quod maritus eius erat, et excitans cito suum amasium dixit ei: Scio quoniam maritus meus sub lecto est; nunc volo quod alta voce quaeras a me: Quem plus diligis, aut me aut maritum tuum? Et cum noluerim tibi dicere, insiste a me quaerere, donec dixero. Et cum ille interrogasset illam, respondit ei: Quare quaeris hoc a me? Nunquid putas, ne sit qui apud me dilectus et carus sicut meus maritus? Nos autem huiusmodi mulieres non diligimus amasios nostros, nisi quantum adimpleamus nostram concupiscentiam, personas eorum non respicientes, neque mores neque aliquid eorum considerantes: consummata vero nostra voluntate, efficiuntur in oculis nostris sicut ceteri homines de mundo. Maritus quoque melior mulieri quam pater et mater et fratres et filii; totus namque labor et eius intentio est in ipso. Et propterea maledicatur quaecunque mulier quae non diligit magis vitam mariti sui quam vitam sui ipsius. Et audiens vir suus haec verba confidit in amore suo ex his quae audiverat ab ea, dicens in corde suo: Nunc scio, quod uxor mea diligit me valde toto corde et mente. Et iacuit sub lecto in auroram, et amasius cum sua uxore in lecto dormiens. Mane vero recessit amasius mulieris in viam suam, marito ignorante, quia dulciter sub lecto iacuit dormiendo in stercoribus; mulier vero iacuit in lecto dormiens; et experrectus maritus bonus, exivit desubtus lectum et invenit suam uxorem suaviter dormientem, et coepit sedere in latere eius et flare in faciem eius et osculari et amplexari eam, donec fuit excitata. Et ait: Anima mea redemptio tua, iace et dormi, quia non dormivisti hac nocte; et nisi quia nolui turbare te, interfecissim utique illum iniquum et reddidissem te tranquillam ex eo.

 

65. MUS IN PUELLAM CONVERSA

Fertur quod quidam fuit heremita devotus valde, ita quod Deus exaudivit eum in omnibus. Qui cum sederet iuxta flumen, transivit super ipsum nisus portans suis pedibus muriculam, quae cecidit ante pedes eius. Quam videns heremita, misertus est eius; et accipiens illam, intendebat eam nutrire; sed timuit ne abhorreret familiam domus, et proptorea oravit ad Dominum, ut ipsam converteret in puellam. Quo facto, duxit ipsum ad domum suam nutriens eam, et nihil significavit uxori suae, quoniam fuerat muricula, sed aestimavit uxor illam esse consanguineam. Et cum crevisset haec puella in nubilem aetatem, cogitavit heremita, dicens: Non poterit haec ammodo esse absque marito, qui eam gubernet et in ipsa delectetur. Et ait heremita puellae: Elige tibi quem volueris in virum habere, qui te custodiat et gubernet; et rediens ego ad meum officium studebo in his quae mea sunt, ut prius. Et dixit ei puella: Virum non existentem similem sibi in potentia et dominio. Ait heremita: Nescio aliquem similem soli habentem in se tanta dominia et imperia; et orans ad Deum, petam, quod desponsare te faciat a solis rectore. Et mundificatus oravit dicens: O sol claritate et bonitate fulgens, qui creatus es ad illuminandum creaturas Dei, benigne et graciose peto, ut tradas hanc filiam meam in uxorem tuo rectori, quoniam petiit sibi dari virum, qui omnes in fortitudine praecellat et vigore creaturas. Et respondens sol dixit ei: Iam audivi petitionem tuam nec debeo faciem tuam convertere vacuam in tui orationem propter gloriam et gratiam, quam tibi Deus concessit prae aliis creaturis. Veruntamen indicabo qui fortior me est. Et ait heremita: Quis est ille? Dixit Sol: Rector nubium, qui eius virtute occupat lucem meam et resistit mihi, ut seculum illuminare non valeam. Et accedens heremita ad locum ubi nubes de mari descendebant, et orans petiit rectori eorum sicut fecerat soli: Cui respondit rector nubium: Intellexi quippe verbum tuum, et vere concessit mihi Deum potentiam quam etiam suis angelis non concessit. Veruntamen indicabo tibi, qui maior et fortior me est. Ait ei heremita: Quis est ille? Cui respondit: Est rector ventorum, qui movet me et ducit me ab ima mundi extremitate in alteram, non potens ei resistere nec eius mandata revocare. Et accedens heremita ad rectorem ventorum, et dixit ei sicut dixerat aliis. Et ait ei rector ventorum: Vere potens sum sicut dicis et prae multis aliis creaturis mihi Deus concessit dignitatem. Veruntamen indicabo tibi, qui potentior me est et quem nitor superare et non possum. Et ait ei heremita: Et quis est ille? Dixit rector ventorum: Ego non sum ita potens sicut mons iste, qui ante te est. Et volvens heremita se ad montem dixit: Volo ut accipias filiam meam in uxorem tibi, et cum sis potens potentium et dominans dominantium. Et ait ei mons: Veritas est sicut dicis: veruntamen indicabo tibi, qui fortior me est, qui fodit et dissipat me nec possum ei resistere. Et ait ei heremita: Quis est ille? Cui dixit mons: Est mus. Et accedens heremita ad murem dixit ei sicut dixerat monti. Cui respondit mus: Veritas est sicut mons de me dixit: veruntamen quomodo erit mihi conveniens habere uxorem de genere humano, cum ego sim mus et meum habitaculum sit in cavernis terrae et saxorum foraminibus? Et rediens heremita ad puellam ait: Filia mi, visne esse uxor muris? quia non reperi fortiorem ipso, cum non reliquerim etiam unum de potentibus et dominantibus, quem non exquisiverim, et omnes indicaverunt mihi ipsum murem. Visne igitur, quod invocans Deum meum petam te muriculam esse, ut cohabites ei? Cui respondit puella: Quicquid tibi placet, pater, fac. Et oravit heremita Deum, et puella in muriculam est conversa; et tradidit ipsam muri, introducens eam in sui cavernam.

 

66. RANAE ET SERPENS SENEX

Quidam fuit serpens, qui cum valde senuisset, eius defecit potentia, ita ut venari non posset amplius et suum victum habere. Quadam vero die nisus fuit sibi tantum, quod ambulavit usque ad fontem, in quo erant multae ranae, ad quem solebant venire quotidie. Et cum ipsum ranae viderent, dixerunt ei: Quid habes, vel quid tibi deficit, quod te videmus tristem et mitem? Quibus vespondit: Quid boni post senium videtis, nisi me in tanta defectione post senium constitutum? Quare igitur quaeritis a me? Nonne scitis, quia omni die insidiabam vobis et de vobis meum victum capiebam? Nunc autem virtus et potentia mea declinaverunt, et extenuata est mea caro, ossa mea liquefacta sunt et mea pellis putrefacta, ita ut a vobis meum victum ammodo non valeam capere, ut pristinis temporibus consuevi, neque etiam vos commorari non valeo; etiam si ascenderitis super me; non possem utique me a vobis defendere. Nunc autem rogo vos ut eatis ad regem vestrum annunciantes ei. Et cum annunciassent haec regi eorum, venit ad eum rex et ait ei: Quid habes seu quid tibi est, ex quo sic misere hic te praesentas? Cui respondit serpens: Quaerens fui hac nocte ranam quandam et sectbus sum illam in multis locis, ita ut tandem deveni ad hospicium cuiusdam heremitae habentis dilectum filium sibi valde. Et dum filius ille ambularet, oppressit me suo pede, et ego ipsum momordi; et videns haec heremita me quaesivit, et cum non invenisset me, quia fugeram, oravit ad Deum suum, ut auferret mihi potentiam et vigorem; et factus sum ita tristis et miser inter omnes socios meos. Nunc autem, mi reverende domine rex, in manu tua sum: fac in me quod tibi placet, et si volueris, ero in equitaturam tibi. Et cum audiret haec rex ranarum, aestimavit in animo suo, qui magnus sibi honor esset, si super ipsum equitaret; et pluribus diebus super ipsum equitavit. Quadam vero die dixit serpens regi: Nostis bene, quam misera sum personae nec potens sumn ad venandum aliquid pro mea vita; bonum autem quod mihi confers, ad honorem Dei facies: supplico, ut mihi pro vita provideas. Et ait rex: Scio bene te non posse vivere absque aliqua provisione, qua valeas sustentari: ex quo mihi factus es equitatura, volo tibi providere in sustentamentum vitae. Et mandavit pro sua vita dari sibi omni die duas ranas; de quibus vixit serpens diebus vitae suae, et factus est serpens equitatura regi ranarum.

 

Capitulum VI

 

67. TESTUDO ET SIMIUS

Dicitur, quod cum rex symeorum senuisset et suum vigorem ac eius virtutes amisisset, perdidit eum unus ex famulorum suorum, et ipsum expulit de suo regno, et regnavit ipse in loco eius. Et fugiens symeus, abiit ad littus maris, in quo erant multae arbores ficuum; et ascendens symeus ad ficam, comedebat de ficubus. Et cum cecidisset una ficus de mano sua in aqua, vidit illam testudo; et accipiens testudo ficum, comedit illam. Et cum placeret symeo sonus casus ficus in aquam, proiiciebat unam post aliam; testudo autem accipiens comedebat illas, nec sciebat quod symeus ipsam proiiceret. Et educens testudo caput de aqua respexit symeum, et symeus ipsam; et stupefacti ad invicem, voluerunt simul associari, et firmato foedere inter se, habitabant simul. Stans itaque diu testudo cum eo oblita est redire ad suam domum, nec apposuit curam de sua uxore, ut ad ipsam redire affectaret; et videns uxor sua quod non rediret ad eam, facta est tristis et multum doluit, annunciavitque hoc cuidam sociae suae; et ait ad eam socia sua: Nequaquam dubites de tuo viro; audivi enim quoniam est in tali littore maris in societate cuiusdam symei, et comedunt et bibunt et gaudent simul, et propter hoc ad te non rediit. Nunc vero ne cures de ipso, ex quo tui oblitus est et vilis suis oculis reputeris, quemadmodum et tu ipsum in oculis tuis: veruntamen si poteris invenire argumentum contra illum, qui ipsum a te separavit, donec illum perdas sapienter, ut vir tuus non percipiat, facias. Et ait ei: Quomodo faciam haec? Cui illa dixit: Volo nec comedas nec bibas nisi parum, et exponas te soli et ventis; postea adveniente tuo viro, indicabo tibi consilium. Illa vero curavit facere quod eius socia sibi consuluerat, comedebat et bibebat parum et stabat ad solem et ad ventos, donec exiccata est cutis eius ut lignum aridum et extenuata est facies eius. Post hoc vero recordatus vir eius familiae rediit ad domum suam et invenit eius uxorem iam consumptam et ex carne sua extenuatam; et cum quaereret ab ea de sua infirmitate, illa non respondebat ei verbum, sed ostendebat se iracundam contra ipsum. Et respondens eius socia ait ei: Scio quod ista aegritudo quae accidit ei, pessima est; suscipit tamen curationem, sed non est tibi possibilis. Et ait ei maritus: Rogo, indica mihi medicinam, forsitan eam potero invenire; ipsa enim vere novit, quoniam si quaereret animam meam, non ei vetarem. Et ait socia: Scito, quod aegritudo haec curari non potest nisi cum corde symei, ut illud comedat; et si illud nunc haberet, mox esset sana. Et audiens maritus hoc verbum cogitavit dicens: Hoc est mihi impossibile, ut potero habere cor symei, ut seducerem socium meum fidelem et proderem ipsum; quod absit mihi hoc subire peccatam. Nec possum hoc evitare ne forte moriatur uxor mea: nam bona mulier auro et argento non valet comparari nec etiam margaritis; ipsa est enim subsidium pro viro in hoc seculo et etiam in futuro. Decet ergo me ipsam de morte liberare. Et exurgens ivit ad symeum cogitans in corde suo, dicens: Quomodo faciam hoc malum, ut interficiam meum socium fidelem et delectabilem propter meam uxorem? Et ibat ambulans et cogitans in corde suo donec pervenit ad symeum; et videns ipsam symeus gavisus est, et exiens obviam sibi salutavit eam et dixit: Unde venis? et quare tantum tardasti venire ad me? et quid fuit illud quod te retinuit ad me venire? Cui respondit testudo: Non retinuit me aliquid, nisi quia verecundia opprimebat me, quia non regraciatus sum tibi de tanto bono quod mihi tribuisti; licet sis nobilis et prodigus, debes tamen fructum tuorum operum recolligere et metere semen tuae bonitati, quod quidem difficile est mihi et molestum, quia nunquam te honoravi nec tibi aliquid boni feci. Et ait ei symeus: Nequaquam debes verecundari a me, neque mihi talia dicas, quia vera non sunt; non enim ego quaero a te nisi tuam societatem et mei cordis solatium erga te, et sufficit mihi quod in te obliviscar tristiciae meae et tribulationis, quae mihi supervenerunt a die qua reliqui regnum meum a domo mearum deliciarum expulsum et filiis et consanguineis meis. Et ait ei testudo: Decet per omnia, quod amicus amico et socius socio de bonis concessis recompensam faciat, ut cognoscantur ad invicem, et ostendat ei dominium et bona et filios et consanguineos suos, et comedat de pane suo. Tu nunquam intrasti domum meam nec aliquid boni a me percepisti, quod quidem mihi verecundum est. Et ait symeus: Non debet quis quaerere de amico suo nisi quod manifestet cor suum et sibi totam revelet dilectionem et eum diligat ut seipsum: omnia autem praeter haec vana sunt. Equi enim, boves et asini coniuncti sunt ad invicem, quando comedunt eorum escas; fur vero adhaeret illis in nocte non ex sui dilectione quam habeat erga illos, sed ut furetur illos. Et ait testudo: Vere et iuste dicis, quia non debet quis de amico suo quaerere nisi amiciciam suam et conservare sibi fidem et non ad meritum quod ab eo recipiat. Dicitur autem, quod quicunque quaerit aliquid ab amico suo, non multum frequenter ipsum aggravare suis petitionibus; quia vitulus quando multum nititur sequi suam matrem, percutit eum mater, ut corruat in terram. Ego autem debeo te quaerere et remunerare tibi secundum opera tua pro posse meo. Et non locutus sum tibi haec omnia quae dixi, nisi quia novi voluntatem tuam et morum tuorum complementum. Et propter hoc volo, ut venias ad domum meam, quoniam est in loco multarum arborum et bonorum fructuum, et prope est. Nunc autem, frater mi, volo ut ascendas super dorsum meum, et portabo te ad illum locum. Et audiens symeus memorationem arborum et fructuum, superavit eum suus appetitus, et ait illi: Volo venire tecum. Et ascendens super dorsum ipsius, portabat ipsum testudo per aquam. Et cum essent in medio aquae, recordatus est sui peccati, quod proponebat agere contra symeum; et stabat cogitans et dicens in corde suo: Hoc quod facere intendo, maximum est peccatum, et ero sibi proditor, cum in manu mea exposuerit animam suam et habuerit me fidelem super ipsum, et ipse est meus frater et socius; et maxime propter mulierem, quoniam non est fides in mulieribus propter earum fragilem dilectionem et foederis inconstantiam. Et dicitur quod aurum igne examinatur, homines vero in suis negociationibus, bestiae vero in gravibus ponderibus, mulieres vero in nullo potest homo probare nec unquam eas cognoscere. Et cogitans in his omnibus stabat et natabat. Cunque videret symeus, quod sic staret et non procederet, aestimavit illum forsitan aliquod malum cogitasse adversus se, dicens: Quis scit, utrum perversum sit cor socii mei in malum super me et intendat me offendere, aut non? Nam nihil est in mundo tam cito convertibile sicut cor. Et dicitur, quod quicquid est in corde socii, inimici, fratris, patris, matris et mulieris, suis verbis et operibus manifestatur, quia omnia haec testantur quae in cordis latent. Et ait socio suo: Amice, cur non natas? Estne aliquid quod meditatus timuisti? At ille: Doleo inquam multum de eo quod non potero te honorare sicut deberem, quoniam introduxerim te in domum meam, propter infirmitatem uxoris meae et eius defectum. Et ait symeus ad eam: Scito quod dolor et tristicia nihil tuae auferunt adversitatis nec tibi prosunt: desine ergo ab huiusmodi et quaere medicinam uxori tuae, quoniam melius tibi erit quam in hac pertristatione persistere. Et ait ei testudo: Iam pro ea quaesivi medicinam, et dicitur mihi non posse curari nisi sumendo cor symei. Et cogitans symeus in corde suo dixit: Maledictus sit appetitus iste; quantas tribulationes infert hominibus! Plus et multum plus sit maledictus apotecarius ille qui eam sic docuit. Iam et sic duxit me mea magna concupiscentia incidere in laqueum, a quo nullum habeo refugium nec evasionem nisi per argumenta et sollicitudinem. Iustus quippe est sermo eius qui dixit: Quicunque fuerit contentus de eo quod datum est ei et non quaerat ultra, securus permanebit et illaesus; viri autem concupiscentiae et quibus non sufficit quod datum est eis, consumunt dies suos in malum, in tristicia et in timore persistunt. Nunc ergo mihi oportunus est intellectus, geo consilio quo valeam evadere a laqueo quem incidi. Et dixit symeus testudini: Hoc quod quaeris a me, quare non dixisti mihi dum eramus in littore? Ivissem utique ad domum meam et accepissem cor et portassem illud mecum ac ipsum uxori tuae tradidissem: tribus enim, ut dicunt sapientes, non debet petitio denegari, heremitae scilicet propter meritum quod a Deo expectatur, et regi propter potentiam, et mulieribus quia sunt vita hominis et eius subsidium. Dixit ei testudo: Et ubi est cor tuum? Cui respondit symeus: In domo mea reliqui illud. Cui dixit testudo: Quare hoc fecisti? Et ait symeus: Quoniam est nostrae consuetudinis, ut quando a domo recedimus ad occupandum aliquem sociorum nostrorum, ipsum cor in domo relinquimus, quoniam est odiosum et vindicativum, nec nobiscum ferimus, ut non valeamus odire amicos nostros; et sic amovemus corda nostra et nostra viscera mundificamus ab omni odio a sociis nostris. Nunc autem si vis, redeamus et capiamus illud, et tradam tibi. Et cum audiret testudo hoc verbum, gavisa est valde et ait ad eum: Maximum bonum mihi facis. Et rediit cum eo festinanter donec ad littus maris pervenirent. Et festinans symeus saltavit de dorso testudinis ad arborem, et relicta testudine in terra, stabat symeus in arbore. Et cum multum tardasset, vocavit ipsum testudo dicens: Amice, descende et affer cor tuum et eamus. Cui respondit symeus: Video te me reputasse sicut asinum, de quo vulpes dixit non habuisse aures et cor. Dixit testudo: Quomodo fuit? Cui dixit symeus:

 

68. LEO, VULPES ET ASINUS

Dicitur fuisse apud quendam locum leo, cui natum erat apostema, de quo extenuatus est et in maximum pervenit defectum, ita ut venari non posset aliquid pro sua vita. Erat autem cum eo vulpes cuius victus erat residuum leonis et quod sibi erat superfluum postquam comedit; et facta est haec aegritudo leonis vulpi valdo molesta, quia amiserat escam et portionem suam. Quadam vero die dixit vulpes leoni: Domine animalium, quare video te macilentum et perditum? Cui respondit leo: Hoc quod vides in me, non est nisi ex apostemate quod accidit mihi, cui non invenio medicinam nisi cum corde et auriculis asini, ut loto meo corpore bene in aqua fluente, comederem illas et tunc reficerer. Dixit ei vulpes: Hoc mihi facile est, quoniam scio prope nos fontem, ad quem fullo venit omni die ad candidandum pannos, secum ducens asinum; quem ducam ad te, ut de eo captes quod vis. Dixit ei leo: Si mihi hoc feceris, erit apud me maxima gratia. Et festinans vulpes accessit ad locum ubi erat asinus dicens ei: Quomodo video te defectuosum et macrum? Cui respondit asinus: Hoc est ex malicia mei patroni, qui me affligit et tenuat fame. Et ait ad eum vulpes: Quare igitur vis esse secum? Et respondit asinus: Quo valeo ire? Ubicunque enim iero, simile mihi continget. Et dixit vulpes: Veni mecum ad quoddam pascuum bonum, in quo sunt multae asinae, nec est ibi mugitus leonum nec strepitus ferarum. Et audiens haec asinus, placuit sibi, et dixit: Non solum teco vado propter asinas, sed ex nimia dilectione quam habeo erga te. Et exurgens ivit cum eo. Venientibus illis ad leonem, gavisus est leo; cum autem invadere vellet asinum leo, ex debilitate corporis sui non potuit ipsum laniare, et dimisit asinum illaesum ab eo discedere. Cum hoc vidisset vulpes, ait leoni: Domine ferarum, quid est hoc quod fecisti? Iuro tibi, si illum dimisisti tua voluntate, magnum laborem et afflictionem famis mihi intulisti; si vero ex tua impotentia dimisisti, vae nobis! quia perditi sumus nec in nobis amplius erit potentia acquirendi vitulum. Et nolens leo, quod perpenderet vulpes suum defectum, cogitavit dicens: Si dixero ei, quia volui ipsum dimittere, reputabit me fatuum. Et ait ad eum: Si poteris ipsum iterum ad me ducere, indicabo tibi quare illud feci. Dixit vulpes: Iam expertus est asinus deceptionem meam: vadam ad ipsum secundario et ei parabo argumenta quae potero. Et exurgens ivit ad ipsum. Et cum videret eum asinus a longe dixit ei: Vae tibi! quid amplius quaeris in me agere? Et ait ad eum vulpes: Non intendo in te agere nisi omne bonum: veruntamen veni tecum ad asinas quas tibi dixeram, et vidisti quid tibi faciebant ex nimia earum dilectione erga te et quia tua conversatione delectabantur; tu autem expavisti aestimans tibi in malum facere; veruntamen si parum sustinuisses, vidisses gloriam quam nunquam vidisti. Et cum asinus a diebus suis non vidisset leonem nec sciret quid esset, rediit secundario cum vulpe, qui affectabat esse cum asinabus quas sibi significaverat; et cum accederet ad leonem, rapuit ipsum leo et interfecit illum. Et dixit vulpi: Conserva ipsum donec vadam et abluam corpus meum iuxta informationem medici mei. Et cum iret leo ad lavandum se, comedit vulpes aures et cor asini; et cum rediret leo, dixit vulpi: Ubi sunt eius auriculae et cor? Cui respondit vulpes: Scire debes, quoniam si habuisset auriculas et cor, quibus me audisset et intellexisset, non iterum ad te venisset, postquam de manu tua evasisset. Porro induxi tibi hanc parabolam, ut scias quod nou ego sicut ille asinus facere volo (dixit symeus ad testudinem). Tu quoque me decipere intendebas seductionibus et proditionibus, et evasi a te meo consilio et intellectu. Dicitur autem quod quicquid stultus dissipat, sapiens reparat. Et ait ad eum testudo: Iustus es in sermone tuo; et scio quidem, quoniam vir sapiens abbreviat verba et perficit opera, per quae peccata recognoscit, et emendat stulticiam suam per suum intellectum: sicut homo luctans et corruens in eadem informatur et elevatur. Sendebar philosophus inquit, quod quicunque quaerit aliquid praeciosi et invenit illud, sollicite studeat diligentiamque frequenter apponat, ne per leves et viles occasiones rem utilem inventam amittat; non enim semper alicui conceditur post damnum acceptum meliora aquirere. Et super hoc ait rex Disles philosopho Sendebar: Per fabulam tuam intellexi, quod decet viros sapientes considerare et animadvertere, ut rem sibi acquisitam conservare sciant et ad comodum seu profectum exponere; cum non solum reputatur sapiens, qui multa scit congregare, seu per scientiam laboremve multa adipisci, sed qui collecta acquisitaque reservare scit ea ac in rebus suae personae utilibus exponere. Quicunque enim hoc facit, nunquam diebus quibus vixerit poenitebit; summeque cavendum est, ne forsitan eius praecipitetur intellectus aliqua in re, ne labor sit ei invanus, cum recuperare non poterit quis quod amisit.

 

 

Capitulum VII

 

69. RELIGIOSUS ET UXOR EIUS

Dicitur fuisse in quadam civitate viri boni et recti, quorum unus erat heremita bonus et colens Deum, cui erat uxor sterilis. In processu vero dierum concepit mulier, de quo gavisus erat heremita non modicum, dicens uxori suae: Gaudere et exultare debes, nam nascetur nobis filius, qui Deo auxiliante animae nostrae erit restauratio et solacium nostri corporis et cordis; quem regam bona doctrina, ut crescet in bonis moribus et fama, et magnificabit Deus nomen meum in ipso et relinquam post me bonam memoriam de me. Et respondens mulier ait ad eum: Nequaquam loqui debes de eo quod nescis, nisi tibi phas est hoc dicere: quis enim te certificavit si pepero aut non? et si masculum pepero aut feminam? aut utrum vixerit natus? aut qualis erit ratio pueri eiusque distractio? Relinque igitur haec et spera in Domino et expecta eius voluntatem; nam vir sapiens non debet loqui de his quae nescit, nec iudicare temptet opera divina: inutiles enim cogitationes in corde hominis sunt quamplures, consilium tamen Domini confirmabitur. Quicunque enim assumit talia verba loqui, accidet ei simile quod accidit heremitae cuidam, super quem vas mellis effusum est. Et dixit maritus eius: Quomodo fuit hoc? Ait uxor:

 

70. MEL ET HEREMITA

Dicitur, olim quidam fuit heremita apud quendam regem, cui rex providebat quolibet die pro sua vita, scilicet provisionem de sua coquina et vasculum de melle; ille vero comedebat decocta et reservabat mel in quodam vase suspenso super suum caput, donec esset plenum: erat autem mel percarum in illis diebus. Quadam vero die dum iaceret in suo lecto elevato capite, respexit vas mellis quod super eius caput pendebat, et recordatus quoniam mel de die in diem vendebatur pluris solito seu carius, et dixit in corde suo: Quando fuerit vas plenum, vendam ipsum uno talento auri, de quo mihi emam decem oves, et successu temporis hae oves facient filios et filias, et erunt viginti; postea vero ipsis multiplicatis cum filiis et filiabus in quattuor annis erunt quattuor centum; tunc de quibuslibet quattuor ovibus emam vaccam et bovem et terram; et vaccae multiplicabuntur in filiis, quorum masculos accipiam mihi in culturam terrae, praeter id quod percipiam de eis de lacte et lana; donec non consummatis aliis quinque annis, multiplicabuntur in tantum, quod habeo mihi magnas substantias et divitias, et ero a cunctis reputatus dives et honestus; et aedificabo mihi tunc grandia et excellentia aedificia prae omnibus meis vicinis et consanguineis, ita quod omnes de meis divitiis loquentur: nonne erit mihi illud iocundum? cum omnes homines mihi reverentiam in omnibus locis exhibeant. Accipiam postea uxorem bonam de nobilibus terrae; cunque eam cognovero, concipiet et pariet mihi filium nobilem et delectabilem cum bona fortuna et Dei beneplacito, qui crescet in scientia et virtute, et relinquam mihi per ipsum bonam memoriam post mei obitum; et castigabo ipsum dietim, si meae recalcitraverit doctrinae ac mihi in omnibus erit inobediens; et si non, percutiam eum isto baculo. Et erecto baculo ad percutiendum, percussit vas mellis et fregit ipsum, et defluxit mel super caput eius. Hanc protuli parabolam, ut de his quae nescis non loquaris. Dicitur enim: Non exulteris de die crastino, quia nescis quid acciderit hodie. Et audiens haec heremita siluit, et correctus est.

 

71. CANIS CUSTOS

Adveniente autem tempore partus antedictae mulieris, peperit filium pulcrum et delectabilem, super quo ambo gavisi sunt. Et consummatis diebus purgationis mulieris, dixit suo marito: Sede hic cum puero, ut vadam ad balneum et mundabo me. Et patre remanente cum puero, ecce venit nuncius regis et vocavit eum ad regem. Habebat autem in domo canem, qui cum vidisset serpentem de foramine exeuntem et ad puerum accedentem, ut ipsum offenderet, rapuit ipsum, et eum in frusta detruncavit; et remansit os canis sanguine pollutum. Et factum est cum rediret heremita de domo regis, aperto ostio, exivit ad eum canis; et videns heremita os canis esse sanguine pollutum, aestimavit puerum offendisse, et percutiens ipsum fortiter interfecit illum, nec meditatus est in suo facto. Postea vero intravit domum, et invento puero vivo et serpente mortuo ante ipsum, scivit quoniam canis serpentem interfecerat, et poenituit eum valde, et doluit multum dicens: Utinam natus non esset puer iste, et non interfecissem canem meum, nec pro tanto bono tantum retribuissem malum ei! Talia enim sunt opera illius, qui ingratus est de receptis beneficiis. Et rediens mulier ad domum suam vidit canem et serpentem interfectos, et interrogavit maritum super hoc. Cui exposuit negocium; et ait ad eum mulier: Talis est fructus cuiuslibet agentis opera sua cum festinantia nec praevidens res antequam pertractet eas: quicunque enim similime facit, poenitebit et contristabit, et non non proficiet ei quicquam, neque cedet de suo corde tristicia. Post hoc dixit Sendebar regi: Viri intelligentiae et prudentiae, praevidentes diligenter in suis processibus, perveniunt ad id ad quod viri concupiscibiles et furiosi pervenire non possunt. Et propter hoc decet virum prudentem considerare huiusmodi et se ab illis praeservare, ut sua opera fiant cum diligentia et probitate, ut per haec ad suum intentum perveniat.

 

Capitulum VIII

 

72. (frame: murilegus captus - online here)

 

Capitulum IX

 

73. (frame: rex et avis nomine Pinza)

 

Capitulum X

 

74. (frame: rex et filii eius)

 

75. COLUMBAE DUAE

Dicitur, quod fuerunt duae columbae, masculus et femina, et cum sibi grana tritici congregassent ex areis, donec nidus suus plenus esset, dixit masculus feminae: Volo, ut nihil nunc de hac quantitate tritici comedamus usque tempus hyemis, quando non inveniemus per campos et areas. Cui dixit femina: Intellexi verbum tuum; observabo illud. Erant autem grana quae ibi posuerant humida ex pluvia illa madefaciente, et cum [M1v] calor aestivus advenisset, exicavit triticum ibidem, ut eius quantitas deficeret. Post multos vero dies rediens maritus ad nidum et videns quantitatem tritici diminutam, dixit uxori suae: Nonne tibi praecepi de hoc frumento non recipere usque ad tempus hyemis, quando non inveniemus per montes et campos? Cui respondit uxor: Nihil de eo gustavi; defecit tamen ab aestivo calore et ventorum exicatione. At ille cum non crederet suo verbo, percussit eam rostro in suo capite, donec eam interficeret. Et factum est cum venisset hyems, madefactum est frumentum ex humiditate pluviae et austri, tumuit ita ut plenus esset nidus; et videns hoc columbus cognovit, quoniam dixerat sibi verum uxor sua et quia innocens ipsa fuerat, et coepit dolere et contristari super eo quod interfecerat illam, et sedebat tota die vacans tristiciis et extenuans se fame et siti, donec mortuus est. Et propter hoc decet unumquemque virum prudentem et sapientem, non esse celerem in suis processibus nec oblivisci futurorum.

 

76. LENTES ET SIMIA

Fertur fuisse quidam; cum ferret quoddam vas plenum lenticulis de uno loco in alium, et esset in via inter arbores excelsas, dimisso vase in terra, coepit ibi dormire. Cum autem vidisset symea quaedam, quae erat in arbore, vas lentium, descendit de arbore et cepit plenum suum pugillum de lenticulis illis. Et cum ascendit ad arborem, cecidit unum granuum de illis in terra, et nolens illud amittere descendit de arbore ad quaerendum illud. Qui cum teneret se suis manibus per ramos arboris, aperta est manus eius, et omnes lentes eius cecideruut. Sic propter unam lenticulam dimisit et perdidit totum quod abstulit.

 

Capitulum XI

 

77. LEAENA ET LUPUS

Dicitur, quod cum quaedam leaena peperisset duos catulos et eos in suo habitaculo dimisisset, donec quaereret aliquod venationis pro esca, transivit inde quidam venator, et cum vidisset illos, interfecit eos et excoriavit pelles eorum et abiit in viam suam. Cum rediret leaena ad suum habitaculum et suos catulus mortuos invenit et excoriatos, factum est hoc ei valde molestum, et contristabatur et flebat amare, iactans se super lumbos et faciem eius in terra prae sui cordis amaricatione. Et cum sentiret quidam lupus vicinus eius strepitum clamoris et lamentationem cordis ipsius, ivit ad eam quaerens ab ea, quare hoc faceret. Cui leaena suum casum exposuit. Ait ei lupus: Nequaquam debes ob hoc flere et contristari nec te in huiusmodi strepitu suspiratuum fatigare, sed vindicare debes te ipsam iusto iudicio et considerare quia non intulerit venator tibi hanc tribulationem, nisi propter tribulationem quam et tu simili modo et aliis intulisti. Habe igitur patientiam operis venatoris, ut alii tui operis patientiam habuerunt; nam scriptum est: Mensura qua quis mensus fuerit, eadem remecietur ei; et sic vobis contigit nunc. Dixit ad eum leaena: Expone mihi hoc quod intendis. Cui lupus dixit: Quot sunt anni vitae tuae? Et respondens leaena dixit: Circa centum annos habeo. Cui dixit lupus: De quo sustentata est vita tua ex tunc usque nunc? At illa: Vivebam de carnibus bestiarum et ferarum terrae. Cui dixit lupus: Scisne huiusmodi animalia quae devorabas, patres et matres habuisse? At illa, Scio, inquit. Et ait lupus: Scire debes quoniam sic illi tristati et amaricati sunt ex amissione suorum filiorum sicuti et tu de amissione tuorum. Et scire debes quod non invasit te haec tribulatio a venatione, nisi propter tui cordis pravitatem, et quia non curasti meditari tua opera noc ultima considerare, nec cogitasti illa super tuum verticem redundare. Et audiens leaena a lupo, scivit verum esse, et recognovit in se non advenisse hanc tribulationem, nisi propter adversitates quas ipsa intulit aliis animalibus, et quia inique egit et iniuste, cepit inde Deus suam ultionem super hoc. Et abstinens se offendere animalia rediit ad usum fructuum et victualium terrae. Et videns lupus processus leaenae, quia non nutriebat se nisi de fructibus terrae, dixit ei: Aestimabam quippe penuriam fructuum et victualium terrae esse ex temporis peste et anni sterilitate venisse, donec vidi te illis fruentem. Tu quoque comedis carnes, et relicto illo cibo quem tibi Deus constituit, rediisti ad fruendum cibo alterius, ad rapiendum escam alienam; et ideo facta est penuria fructuum causa tui. Vae igitur animalibus de fructu terrae viventibus! Propter te visitavit ea Dominus inducens te super illis escam illorum rapientem. Cunque audiret haec leaena, subtraxit manum suam a victualibus et fructibus terrae, et restrinxit se solo feno terrae sustentari. Post haec vero dixit philosophus regi: Adduxi hanc parabolam, quia quandoque malignus desinit malignari hominibus propter adversitatem sibi ab aliis adventam, ut leaena fecit. Et propter hoc debent homines huius mundi hanc causam considerare; nam scriptum est: Quod tibi fieri non vis, aliis ne feceris; et cum hoc adimplebis iusticiam et iudicium et placitum hominum facies.

 

Capitulum XII

 

78. PEREGRINUS ET HEREMITA

Dicitur quod erat in quadam terra heremita. Quadam vero die cum apud eum esset quidam peregrinus hospitatus, apposuit heremita ei de bonis dactilis, de quibus ambo comederunt. Dixit peregrinus: Quam dulcis est hic fructus! Utinam in terra nostra essent de huiusmodi arboribus et fructibus! quamvis habeamus in ea alios bonos fructus, et quicunque haberet ficus et uvas et alios fructus, esset de illis contentus. Ait ad eum heremita: Non est vir prudens, qui quaerit quod non invenit et cuius animus cupit quod habere non potest; redundat enim sibi in dolorem et suspirium et dissipat cor suum. Tu quoque vir prudens et intelligens es; debet tibi sufficere quod datum est tibi, abhorrere quod nequis invenire. Et cum heremita lingua hebraica loqueretur, placuit peregrino loquela illius, et petiit ab heremita doceri ipsam illam linguam; et permanens cum heremita pluribus diebus nitebatur addiscere linguam istam, et asuefacere loqui in illo sermone. Et ait ad eum heremita: Dignum est tibi in eo quod relicta propria lingua tuae terrae vis loqui lingua aliena, accidere quod accidit corvo. Dixit peregrinus: Quomodo fuit? Inquit heremita:

 

79. GRESSUS CORVI

Dicitur quod corvus habeat transitum superbum et erectum; qui cum videret columbam ambulantem mansuete, placuit ei modus suae ambulationis; et displicuit ei modus suus proprius, qui tamen pulcer erat; et nisus est addiscere modum columbae, et affligebat personam suam, ut ambularet ad modum columbae; et non potuit. Voluit iterum redire ad suum primum modum, et hoc non potuit; remansit confusus. Adduxi tibi hanc parabolam, quoniam dignum est te oblivisci propriae linguae, cum ipsam relinquis et quaeris scire aliam. Et dicitur quod stultus est quicunque quaerit scientiam, de qua non est dignus, et qua praedecessores sui usi non fuerunt.

 

Capitulum XIII

 

 

80. (frame: vulpes pia et leo - online here)

 

Capitulum XIV

 

81. AURIFEX ET HEREMITA

Fertur, quod cum ambularet quidam heremita per viam vidit foveam, quam foderant venatores ad capiendum animalia, ut sua coria decoriarent. Et inspiciens ad fundum foveae, vidit ibi hominem qui erat aurifaber, et cum eo erant symeus, serpens, et vipera, nec illum hominem offenderant. Et videns haec heremita cogitavit dicens: Advenit tunc tempus, quo magnam misericordiam exhibeas, eruens hunc hominem de dentibus adversariorum suorum. Et accipiens funem iniecit eam in foveam; quam symeus apprehendens sua levitate ascendit per eam: et iniiciens funem secundario, ascendit vipera; et iniiciens tercio, ascendit serpens: qui omnes recognoscentes, gratiam eius regraciati sunt illi, et dicunt ei: Nequaquam velis ducere hunc hominem inde, quia non est in terra aliquod negans beneficium sibi collatum sicut homo, et praecipue sicut hic homo. Et dixit ei symeus: Scias meum habitaculum esse in tali loco. Et dixit ei vipera: Et ego in lacu, qui prope est illic, moror. Ait serpens: Et ego in flumine ibi prope moror; quod si habueris inde transitum, remunerabimus tibi super bono quod nobis contulisti. Et abiit unusquisque in viam suam. Postea vero iniecit funem, ut educeret aurificem, non curans de eo quod dixerunt ei illa animalia; et eduxit eum de fovea; et cum ipsum eduxisset, regraciatus est ei, et ait illi: Tu maximam gratiam mihi contulisti, pro qua teneor tibi remunerare; quod si placeret Deo te transire per terram, quam tibi haec animalia indicarunt, cum ibidem sit meum habitaculum, remunerabo te de gratia quam fecisti mihi. Et abiit unusquisque in viam suam. In processu vero temporum accidit heremitae transire per illam terram, et occurrit ei symeus, et videns salutavit eum, et ait ad eum: Nihil nunc habeo apud me, sed praestolare paulisper. Qui abiens rediit ad eum cum multis fructibus et delectabilibus et sibi donavit; et sumptis de illis quot voluit, discessit inde. Et occurrit ei vipera, quae et videns salutavit eum, et ait: Magna fuit gratia quam recepi a te; sed rogo ne discedas, donec redibo ad te. Et ivit vipera ad domum regis, et interfecit filiam suam, et acceptis corona et iocalibus eius, tulit et donavit heremitae; et nihil de morte filiae regis manifestavit. Et cogitavit heremita in corde suo dicens: Iam haec animalia de beneficio, quod eis egi, mihi remuneraveruut; aestimo quod si ad aurificem pervenero, melius ipse remunerabit, et saltem mihi de huiusmodi iocalibus consulet. Postea vero heremita accessit ad domum aurificis; et videns eum aurifer duxit eum ad suam domum et honorem ei contulit. Cunque videret aurifex coronam auream, cognovit eam quod fuit filiae regis: annunciavit ei, quoniam invenerat coronam filiae suae in manu cuiusdam qui erat in domo sua; et ipsum retinuit, donec mandaret rex super hoc. Et audiens hoc rex misit pro eo; qui cum veniret et ostenderet coronam regi, cognovit rex illam, et mandavit rex ipsum flagellari et duci per civitatem, deinde suspendi. Et factum est ita. Et cum ducerent per civitatem, ibat plorans amare clamans et dicens: Si consilio ferarum attendissem, de quo mihi consuluerunt, non utique hoc malum mihi evenisset. Et audiens serpens vocem eius, exivit ad eum de caverna, et videns quod acciderat ei, doluit et obstupuit et meditatus est argumenta pro sui liberatione; et cito serpens ad domum regis ivit et momordit filium eius. Misitque rex pro astrologis et magis, ut sibi facerent incantationes et portarent ad ipsum de tyriaca; et nihil ei profuit. Et in astris contemplati sunt arte sua, donec puer incepit loqui; privatus enim erat sermone; et ait filius regis: Scitote me sanari non posse, donec veniens heremita, qui sine culpa est ad mortem condamnatus, et ducat manum suam per carnem meam. Et audiens hoc rex mandavit duci heremitam ad se, qui a rege interrogatus exposuit ei omnia quae fecerat feris et aurifici, et verbum quo ferae ipsum promoverant homini non benefacere, et quare venerat ad illam civitatem. Et elevatis oculis ad coelum, oravit heremita ad Deum dicens: Domine Deus, ego sum innocens de hoc negocio; sana, obsecro, filium regis. Et puer sanatus est, et recessit dolor eius. Et videns hoc rex honoravit heremitam dans ei munera et mittens ipsum in pace; et mandavit suspendi aurificem. Et hoc est de eo, qui benefacit ingratis.

 

Capitulum XV

 

82. REGIS FILIUS ET SOCII EIUS

Dicitur quod quattuor homines pariter in itinere associati fuerunt; quorum unus erat filius regis, secundus filius mercatoris, tercius filius generosi et erat speciosus valde, quartus vero erat viator et cursor; qui omnes simul in itinere convenerunt. Erant autem pauperes nihil habentes nisi vestimenta; et cum ambularent per viam, dixit filius regis: A divina voluntate omnia praedestinata sunt. Dixit filius negociatoris: Intellectus melior est omni re. Dixit nobilis et speciosus: Pulchritudo est melior aliis rebus. Dixit viator: Sollicitudo et promptitudo in ipsis negociis melior est omni re. Et cum accederent prope quandam civitatem, sederunt in uno loco et dixerunt viatori: Vade tu, qui sollicitus es in tuis negociis, et procura nobis hodierum cibum. Qui ait: Libenter. Et ingressus civitatem, et investigavit diligenter qualem laborem deberet exercere, quo haberet salarium quod sufficeret ad diem pro victu quattuor hominum. Cui responsum est, nihil melius esse quam apportare ligna. Et accedens ad silvam fecit ibi sarcinam magnam necessaria pro se et sociis suis, scribens in portam civitatis, quoniam VIR PROBVS ET SOLLICITVS IN ARTE SVA LVCRATVS EST VNA DIE DENARIVM ARGENTEVM; et rediit ad socios suos, qui cibo et potu refecti sunt illa die. Altera vero die dixerunt filio nobilis: Vade, et tua pulcritudine procura nobis hodie necessaria. Et cogitans in corde suo dicens: En ego nescio exercere artem, nec est conveniens me vacuum ad socios meos redire. Et posuit se ad quandam arborem tristis et dolens, et voluit separari a sociis. Et cum transiret quaedam matrona iuxta eum, et suam videns pulcritudinem, capta est in amore eius; quae veniens ad domum suam misit pro eo. Quo veniente ad eam, fecit convivium et stetit cum ea tota die. In sero autem domina dans ei quingentos denarios argenteos licentiavit eum; et rediit ad socios suos, fovens ipsos per totam diem. Tercia vero die dixerunt filio mercatoris. Vade, et tuo intellectu procura nobis hodie victum. Qui ingrediens civitatem, venit ad portum maris, ubi conventicula mercatorum erat et multarum navium. Et vidit ibidem negociatores loquentes cum patrono et dicentes, an vellet pro tanta dare pecunia; quod renuit patronus. Tunc dixerunt inter se mercatores: Differamus in crastinum, quia nemo est qui ab eo emat. Quod audiens filius mercatoris, et illis abeuntibus, accessit ad patronum, qui patrem eius bene noverat; et conveniebat cum eo pro mercantia, quam emit pro quinque milibus florenis. Altera vero die veniebant mercatores: videntes se esse praeventos, emerunt a iuvene pro decem milibus aureis. Et sic recessit iste iuvenis et venit ad socios suos; scripsitque: CVM CIRCVMSPECTA PRVDENTIA LVCRATVS EST VNVS VNA DIE QVINQVE MILIA FLORENORVM ET DE HOC SE ET SOCIOS SVOS EDVCAVIT. Quarta vero die dixerunt filio regis: Vade et tu, procura nobis hodie necessaria, qui de praedestinatione divina locutus es et tu in eam confidis. Qui cum iret, et sedebat tristis et dolens iuxta portam civitatis. Et factum est a Deo, ut mortuus esset rex illius provinciae in illa die, non relictis filiis vel aliquo consanguineo. Et cum exiret universus populus ad sepeliendum corpus regis, transierunt iuxta istum iuvenem qui sedebat ibi, non surgens de loco nec compatiens morti regis; de quo mirabatur populus, et cum ab eo interrogassent causam, quare ille obticuit et non respondit quicquam; propter quod expulsus est de illo loco. Et cum redirent de sepultura regis, vidit ipsum ille qui eum expulsit, et dixit ei: Nonne tibi praecepi, ut non amplius hic sederes? Et accepit eum et inclusit eum in carcere. Congregato vero universo populo, ut sibi regem constituerent, surrexit hic qui filium regis in carcere detinebat, et ipsis totum processum declaravit; et miserunt pro eo, et ipsi interrogaverunt ab eo, quis et unde esset, et quare ad terram venisset. Qui dixit: Scitote, quoniam sum filius talis regis magnifici, quo mortuo, frater mihi regnum usurpans motus est me perdere et expellere de regno, et timens fugi et veni ad terram vestram. Et audientes hoc quidam qui cognoverunt patrem suum, elevaverunt vocem suam dicentes: Vivat rex! Vivat rex! Quod placuit omnibus, et ipsum in regem constituerunt, et duxerunt ipsum per civitatem, ut moris erat. Et cum pervenissent ad portam civitatis, vidit ea quae scripserant socii: mandavit scribi, quod PRVDENTIA PVLCRITVDO INTELLECTVS ET QVICQUID BONI HOMINI ADVENIT, A DEO PRAEDESTINATVM EST. Et factum est cum veniret ad domum, misit pro sociis suis enarrans ipsis quid sibi acciderat a divina praedestinatione, glorificans et laudans Deum de sua gratia.

 

Capitulum XVI

 

83. AVIS QUAE DICITUR HOLGOS

Dicitur quod erat in quodam loco iuxta mare, in quo flumina conveniebat, et erat locus ille procul a venatoribus et hominum circuito: aves vero degentes circa mare procul erant inde nec ibi pro aliquo accedebant. In processu vero temporum accessit ad hunc locum avis, quae hebraice dicitur Holgos; et considerans bonitatem huius loci et quomodo solus esset a conversatione hominum et animalium, deliberavit in sua mente reducere ibidem suam familiam dicens: Affluenter vivam ego cum familia mea de venatione huius loci, et erit mihi in haereditatem et filiis meis. Erat autem eius uxor recumbens in nido super ova, quae prope erant partui; habebat autem haec quandam aliam avem sibi unicam et solatiosam, quae dicebatur Mosan. Erat autem avis illa valde dilecta, quam multum adamabat, nec cibus nec potus nec ulla delectatio sapiebat ei absque illa ave. Cum audisset haec uxor avis, quod eius maritus intendebat facere id factum, fuit ei valde molestum et voluit annunciare illi Mosan secretum mariti sui; et quaerens argumenta quomodo posset de licentia sui mariti eius ire ad illam avem suam amicam, et secum de hoc tractare negocio, dixit marito suo: Iam pervenit tempus quo debent nostri pulli oriri, et mihi quidem indicata est quaedem medicina utilis pullis nostris, qua valebunt valde plumare et crescere et ab accidentibus et infortuniis illaesi permanere; et volo quaerere illud et portare nobiscum in locum, in quo esse intendimus. Et ait ad eam maritus: Quid est illud? Dixit uxor: Est piscis quidam existens in insula in tali loco, quem nullus scit praeter me et ille qui me docuit. Volo igitur, ut tu recumbas loco mei super ova, donec ibo; et capiens unum aut duos de illis piscibus, redibo ad te, deinde feramus illos ad locum, ubi intendimus habitare. Et respondens maritus dixit ei: Non decet discretum virum cogitare de singulis quae medici asserunt; plerumque enim imponunt procurare quae non recipiuntur nec sunt possibilia, sed inducitur quis pro illis in pericula et angustias, donec praecipitabitur. Etiam quidem audivi de loco isto, ad quem ire intendimus, quia locus est periculorum: et dicitur in libris medicinae, quod ex sepo leonis et veneno serpentum ardentium fiunt certae et optimae medicinae; nec pro tanto debet vir prudens moveri ad investigandum huiusmodi ad loca periculosa, quaerens leones per loca deserta et valles, et serpentes in cavernis eorum. Et propter hoc desine ab hoc quod facere intendis, et tecum defer hunc nidum cum ovis ad locum quem tibi dixi, quoniam ibi est affluentia piscium, et est locus quem nullus novit nisi nos. Et scire debes, quod quicunque credit medicis, ut quaerat medicinalia per loca periculosa et se mori exponit, accidit ei quod accidit cuidam symeo. Dixit ei uxor: Quomodo fuit?

 

84. DRACO ET SIMIUS

Fertur, quod in quodam bono loco et fertili, ubi multae arbores erant et fructus et aqua, fuit quidam symeus et ibi longo tempore habitaverat. In processu vero temporis orta est huic scabies, quae ipsum molestavit valde, ut non posset procurare suam escam. Et cum prope eum transiret alius symeus, videns eum dixit ei: Quare video te externuatum corpore et in tanta debilitate constitutum? Cui respondens haec dixit: Nescio causam huius infirmitatis, nisi quia sic divinae placuit voluntati, quam nullus valet effugere. Dixit ei alter symeus: Ego, inquam, scivi quendam symeum, cui haec eadem accidit aegritudo, nec curari potuit, donec habito capite colubri nigri, et ipso ab illo symeo comesto sanatus est. Symeus ait: Unde possem illud habere, cum non possum venari victum meum et mea virtus declinavit, ita ut non possum invenire escam meam? sed aliae ferae et animalia mihi conferunt dietim quid cibi; alias morerer mea infirmitate depressus. Dixit ei alter: Vidi in quodam loco iuxta cavernam cuiusdam nigri draconis multos viros, et aestimo eos interfecisse draconem: nunc ibo ad illum locum, et si ipsum invenero mortuum, auferam suum caput et apportabo tibi illud. Ait symeus infirmus: Si mihi poteris hoc facere, erit mihi maximum beneficium, ut per te vivat anima mea, et a Deo super hoc magnam habebis mercedem. Et ivit symeus donec pervenit ad foramen cavernae draconis; et cum videret vestigia gressus hominum, aestimavit draconem esse interfectum ab aliquo homine. Et accedens usque ad eius cavernam, invenit draconem vivum; quem draco rapuit et devoravit. Porro adduxi tibi hanc parabolam, quia non decet virum sapientem exponere se periculis et terribilibus negociis, etiam si sibi illud multum expediat. Et respondens uxor ait: Intellexi verba tua; sed omnino expedit quod vadam illuc, quoniam nihil est ibi quod timendum sit, et erit hoc salus et fiducia bona pullis nostris, ut ab infortuniis et malis accidentibus fiant exempti. Et ait ad eam maritus: Ex quo casu deliberasti consilium omnino illuc ire, cave ne hoc nostrum secretum alicui reveles; dicunt enim sapientes, quod cuiuscunque boni intellectus est laudabilis, sed caput intellectus est secreti sepultio. Post hoc vero exurgens haec ivit ad locum, ubi erat avis illa amica sua; et retulit ei secretum mariti sui, et quomodo ad illum locum transferre se intendebant, in quo erat aquarum piscium et herbarum affluentia, et quod non esset ibi strepitus animalium nec timor hominum; et dixit ei: Si poteris ingeminare, ut venires illuc cum beneplacito mei mariti, facias; licet enim bonorum multorum ibi sit abundantia, sine te tamen sunt mihi nulla: bonum enim quod confert nobis Deus, vobiscum comunicabimus. Volens itaque avis illa esse in societate illius mulieris ait ad eam: Astringar ibi esse cum voluntate tui mariti. Nunquid habet ipse auctoritatem [tui] singularem in loco illo magis quam ego vel quicunque alius? Nonne locus iste licitus est omnibus? Et ecce ego vadam illuc, et probabo ibi nidum meum, quia utilis locus est, ut dixisti. Et si veniens maritus tuus voluerit me inde expellere, resistam ei, cum non sit ei locus proprius, nec illum possidebit a suis parentibus, nec in ipso habeat maioris iuris quam ego. Dixit ei mulier: Et iam ego scio, quia verum dicis; veruntamen elegi te ad locum illum, ut semper inter nos maneat pax et dilectio; et si venires absque beneplacito mariti mei, oriretur scandalum inter nos, cum promisi viro meo nemini illud dicere. Ait avis: Vere dicis, amice, et in vobis confido bene; sed indica mihi qualem modum accipiam, ut sit hoc cum consensu mariti tui. Ait ed eam mulier: Consulo tibi, vade ad eum quasi ignorans negocium hoc, et dic ei: Scito, carissime, quod contigit mihi nuper ire per quendam locum, quem exploravi esse bonum et utilem, et nullus est ibi habitans; et propono ibi meum habitaculum: visne mecum illic transferri, cum ibi sint multa piscamina? Et scio bene, quod ipse tunc dicet tibi, quoniam ipse providerit locum illum priusquam tu; et cum dixerit hoc, tunc dic ei: Ergo dignius est te esse ibi quam me; sed rogo ut tibi placeat me ibi esse tecum, quia nunquam aliquod importunum a me percipies, sed utilis ero tibi socius et amicus. Fecit itaque avis illa, et ivit ad maritum huius; mulier vero ivit ad quendam locum et cepit duos pisces de quibus tibi dixi; et invenit avem illam cum marito suo. Quae cum revelasset et de loco dixisset, placuit marito, ut cum eo habitaret; et interrogavit maritus mulierem, an ei placeret. Respondit mulier, volens se simulare, quasi non vellet ut avis illa cum eis habitaret, ut non perciperet maritus eius, quod revelasset illi secretum; et ait: Nos solae elegimus nobis locum illum, quia non est ibi strepitus avium atque animalium; et si permiseritis hanc avem ibi esse, timeo ne alia turba avium veniat cum ea, et sic nobis locum exinde expediat dimittere. Dixit maritus: Verum dicitis; tamen confide in hac ave et dilige ipsam, quia spero nos ab ea in futuro accipere auxilium et vigorem contra adversarios nostros, ne supervenientes nobis alienae vexent et molestent nos iniuriasque multas inferendo nostris pullis. Quapropter nobis bonum est ac perutile habere nobiscum sive in nostra societate admittere hanc avem, et forsan nobis praestabit auxilium tempore necessitatis, et non debemus confidere in nostra potentia; nam licet quod ceteris avibus potentiores sumus, tamen saepe debilior cum ceterorum adiutorio fortiorem superat, ut patet de lupo quodam, quem superaverunt murilegi et ipsum necaverunt, quia eis adversabatur. Dixit mulier: Quomodo fuit? Inquit maritus eius:

 

85. CATTI ET LUPUS

Dicitur quod pristinis temporibus fuit magna congregatio luporum, et haec erat circa littus maris in quodam deserto et inepto loco hominibus, inter quos lupos erat unus magis annosus quam alii et exinde magis praesumptuosus in omnibus rebus quam socii sui, et prae aliis voluit honorari et vereri. Quadam vero die contigit, ut famam sibi acquireret inter socios, ivit venatum ad capiendum quid delicati in quodam monte, ubi erat multitudo ferarum et animalium. Erat autem mons ille reclusus undique, ut non possent inde animalia egressum habere. Et cum manerent illae ferae pacificae et quietae in monte illo, in quo erat etiam magna turba cattorum inter aliqua animalia degentes, qui regem habebant; supervenit illis iste lupus, et cum ibi videret multitudinem ferarum et animalium pro sui venatione, et quia nullum inde haberent egressum et fugam, traxit ibi moram pluribus diebus. Capiebat autem singulis diebus de illis animalibus, quando volebat, et devorabat. Et factum est hoc valde molestum cattis, qui omnes ad suum regem congregati inierunt consilium, ut valerent se a lupo reddere tranquillos. Erant autem tres catti ingeniosi et sensati, quibus vocatis a suo rege, egit cum eis consilium. Et interrogans rex primum dixit ei: Quod est tuum consilium super processu huius lupi, qui tanta iam nobis molesta egit, et dissipavit et laesit plures de populo nostro? Dixit cattus: Nullum habemus consilium, nisi sperare in Domino semper, quia non possumus ei resistere. Et interrogatus secundus dixit: Meum consilium est, quod de loco isto recedamus et quaeramus nobis alium locum; forte enim ibi inveniemus locum bonum et utilem cum bonis pascuis, quia in maxima peste sumus hic. Quid ergo sumus hic expectantes, quousque moriemur? Et interrogatus tercius dixit: Meum consilium est ut hic permaneamus neque nostra habitacula relinquamus propter ista; sed consulo unum, quod si fecerimus, spero illum a nobis superari et nos ad primum statum nostrae pacis redituros. Ait rex: Quod est? Ait ille: Apponamus curam erga lupum, quando venatus fuerit aliquod pro suo cibo et illud in aliquod locum portaverit ad comedendum, et exurgentes rex et plures alii potentes de nostro exercitu, eamus adversus eum, quasi quaerentes eius escae residua. Et cum securum se reddiderit de nobis, exurgam super ipsum et fodam oculos eius; deinde quilibet nostrum, cum non poterit se defendere, exurgat adversus eum, et quod potest agat; mori autem unum vel duos ex nobis, non debet illud gravare; liberabimus enim omnes amicos nostros ab omni tribulatione. Feceruntque ita. Et factum est quadam vice, cum venatus fuisset lupus aliquod pro suo cibo et ipsum in quoddam excelsum saxum portasset, congregavit rex ad se cattorum sui exercitus bellicosos, et iverunt post eum. Et cum pervenissent ad ipsum, exurgens super ipsum cattus consiliarius regis, fodit eius oculos; et accedens rex detruncavit eius caudam dentibus; deinde vero singuli eorum superexurgentes ipsum ad mortem vulneraverunt. Porro induxi tibi hanc parabolam, mi uxor, ut consideres, quoniam non est nobis nostra potentia sufficiens sine aliquo potenti socio et legali; quare quaerimus hanc avem nobis in socium. Et audiens hoc uxor in animo suo gavisa est, et placuit sibi quod de marito suo audiverat. Surrexerunt itaque vir et mulier et altera avis socia ipsarum, et venientes ad illum locum aptaverunt sibi nidum suum; altera quoque avis edidit sibi nidum circa nidum eorum. Vivebant autem ibi affluenter ex abundantia aquarum herbarum et piscium, diligentes se invicem, et sibi foedus fidelitatis contraxerunt. Erat autem dilectio, quae versabatur inter avem et mulierem ad avem extraneam fidelior quam extraneae avis ad socium et sociam. In processu vero temporis exicato uno illorum rivorum defecit piscamen. Et videns hoc avis Mosan socia mulieris, meditata est in suo corde dicens: Quamvis foedus amicorum et sociorum sit grande et quilibet teneatur observare, magis tamen tenetur suam personam conservare. Dicitur: Qui sibi foedus rumpit, minime alteri observabit; et qui futura non praevidet, incidet in foveam, quam non aestimavit, volens evadere et non potest. Societas vero harum ambarum avium mearum sociarum mihi nocebit, cum deficiat esca, et adhuc forte de loco me expellent. Et ego quidem iam adhaesi huic loco, de quo segregari non potero: non ergo viam habeo aliam, nisi ut occidam eas, et remanebo salva in loco solo absque molestia sociorum et stimulatione participum. Et prius quidem expedit mihi virum occidere; deinde inveniam modum necandi eius uxorem, quia fatui est cordis et confidit in me. Aut forsitan instigabo mulierem ut maritum interficiat; postea facilius interficiam uxorem. Post hoc vero accessit ad mulierem quasi tristis et moesta; dixit ad eam mulier: Quare video te sic tristem? Cui respondens ait: Non tristor nisi ex diffortuniis temporum et aeris perversione. Sed Mosan avis non cessavit tristari; et ait ad eam mulier: Video tibi aliquod subvenisse de quo tristaris. Ait illa: Ita est, sed non est nisi pro te; veruntamen si meo consilio consenseris, aestimo te de hac tribulatione evadere. Dixit mulier: Quid est illud? Inquit Mosan: Licet in nostra creatione simus extranei, tamen fratres in societate nostra sumus, quae melior est nobis quam infinitae parentelae: plerumque sunt fratres inimicantes sibi invicem et contra se invicem agentes, quod durius est ferro et peius veneno. Et dicitur, quod qui caret fratre, caret inimico, et qui caret consanguineo, caret invidente. Ego autem dirigo te ad unum quod erit tibi utile; et quamvis sit difficile uti illud valeas attemptare cum tibi dixero, est tamen valde facile in oculis meis cum considero periculum adversus te. Et propterea exaudi consilium meum, et inclina aurem tuam ut facias quod tibi dico, nec quaeras a me quare, donec illud perfeceris. Ait mulier ad eam: Dixisti mihi iam verbum de cuius timui auditu et obstupui, nec scio quid est; aestimo tamen illud esse pro mei nece; sed facilis erit mihi mors pro tui amore: dic ergo petitionem tuam. Dicitur enim, quod quicunque suam animam non tradit morti pro eius socio, qui melior est prole et fratribus, est in oculis Dei peior duris sceleratis et praevaricatoribus. Dixit avis: Meum consilium est, ut occidas maritum tuum et te reddas tranquillam ab eo, ac per hoc tibi salus erit et pax et mihi tecum; nec a me quaeras, donec illud feceris: nisi enim res esset valde bona, non tibi consulerem. Et si hoc fecisses, mox diu dicerem, nec doleas nec tristeris super marito tuo; dabo enim tibi meliorem ipso, qui est nobis in hoc loco socius, et custodiet et diliget te, et semper amor inter te et me permanebit. Scias quoque, nisi meum adimpleveris consilium, accidet tibi ultimo quod accidit muri nolenti consentire utili sibi praestito consilio. Dixit mulier: Quomodo fuit? Inquit avis:

 

86. MURES ET MUSTELA

Dicitur fuisse in quodam loco solitario promptuarium, in quo cum multi essent mures, dissipantes et molestantes bona patrisfamilias, qui accepit quoddam animal quod assimilabatur cani et inimicabatur muribus, ut eos de domo exterminaret. Inter quos quidem erat unus mus maior aliis et fortior; et videns hic mus quod fecerat paterfamilias, scivit quoniam non posset permanere in domo propter illud animal, et accedens ad illud ait ei: Scio, inquam, patronus domus non introduxit te huc, nisi ad interficiendum me; sed ego veni ut tuam habeam societatem, quia novi tua ingenia et volo tibi cohabitare. Dixit ei animal: Intellexi quippe verba tua, et volo te securum reddere et tibi promitto pacem observare; nosti vero quoniam meus patronus posuit me custodem suae domus, ut nihil sibi adveniat nocumenti a te et a tuis sociis, nec me decet in hoc eius intentionem defraudare. Et propter hoc non offendas patronum meum, sed potius procura tibi mansionem aliam utilem et egredere de ista, quia si hoc non feceris, non est mihi culpa si te offendam; non enim mihi licet contravenire mandato patroni mei. Dixit ei mus: Et ego prius te rogare inchoavi super hoc et humiliavi me tibi propter hanc petitionem; non igitur decet te meam petitionem denegare. Ait illud animal: Verum me decet tuam sequi pacem et dilectionem; sed quomodo potero tibi hoc observare, cum tui socii dissipant bona mei patronis? Si fuero sibi rebellis non defendens sua bona de manibus vestris, interficiet me. Protestor ergo tibi, ut praeserves personam tuam a me, et recede de hac domo usque ad tres dies, quibus poteris aliam tibi providere mansionem: postea vero tui persequar societatem. Dixit ad eum mus: Est mihi grave meum relinquere habitaculum et nullo modo propono recedere, sed me a te toto posse praeservabo. Altera vero die exivit mus da caverna, ut quaereret aliquod pro sui esca, et videns ipsum hoc animal, nec curavit de eo nec motum est contra ipsum murem, donec terminus dierum compleretur. Et cum videret mus, quia non apponeret curam, quomodo ipsum offenderet et molestaret, seductum est cor suum, et nullatenus ipsum amplius timebat, et coepit cum eo conversari, nec se ab eo praeservavit. Consummatis igitur tribus diebus exivit mus more solito ambulans per locum; animal vero latebat in quodam loco domus, et sentiens strepitum pedum muris insurrexit adversus eum, et ipsum devoravit. Induxi vero tibi hanc parabolam, ut scias quoniam non decet virum intelligentem consilium sui amici infringere nec illius correctionem refutare. Dicitur enim, quod verbum consulentis et si difficile sit, simulatur medicinae, quae quamvis sit amara, tamen liberat a languore. Quapropter meum nequaquam refutes consilium nec decipiaris tuo corde permittens vivere tuum maritum, quia maximum exemplum percipies nocumentum. Nam si ipsum occideris, dabo tibi maritum meliorem ipso. Et audiens hoc mulier perterrita est a verbo eius, et non minus desideravit habere maritum novum, et ait ad eam: Adverti quippe verba tua, et credo tuum consilium esse fidele et signum tuae dilectionis erga me, quia sentio meum cor erga tui dilectionem completum. Et nosco, quod consilium utile mihi contulisti; et etiam si non esset bonum pro me sed periculosum, utique vellem adimplere amore tui. Veruntamen quomodo potero meum maritum occidere, cum non sit mihi possibile? Ait ad eam Mosan: Indicabo tibi modum quo valebis hoc facere. At illa: Dic ergo. Respondit ei: Scio quendam rivum in quodam loco, ubi est multitudo piscium ubi piscari solent piscatores; qui cum piscantur magnum piscem, habent lignum acutum ex utraque parte, introducentes illud a capite usque ad caudam piscis; et scio te melius posse apportare de huiusmodi piscibus quam ego. Accipe ergo unum de illis et proiice illum in locum ubi comedit maritus tuus, ut illum transglutiens gutture suo et morietur. Fecit itaque mulier sicut illa sibi consuluerat; et accipiens unum de illis piscibus cum ligno proiecit ante maritum; qui cum illum transglutisset, mortuus est. Remansit itaque Mosam cum muliere pluribus diebus conferens ei honorem et dilectionem; postea vero recordata mulier quod sibi promiserat Mosam dare novellum et iuvenem maritum, petiit ei ut sibi procuraret. Et perambulans avis illa iuxta flumen obviavit cuidam vulpi; cui ait: Habeo unam avem pinguem, quam intendo seducere, ut veniat ad te; tu quoque latens sub saxo devorabis eam. Et fecit ita vulpes, et stabat retro saxum expectans avem. Et rediens avis ad mulierem dixit: Inveni quendam socium, cui relatum est a me de tuo decore et intellectu: placet sibi te ducere in uxorem. Surge et eamus. Et placuit uxori, et ivit cum ea usque ad saxum; et insurgens subito vulpes rapuit eam et devoravit; et rediit avis ad suum locum.

 

Capitulum XVII

 

87. COLUMBA, PASSER ET VULPES

Erat quaedam columba habens nidum in excelsa arbore, ita quod magno labore escam ad arborem portabat. Et cum produceret suos pullos, aggrediebatur eam vulpes stans iuxta arborem et perterrens eam minationibus, donec ei suos pullos eiicebat propter conservationem suae vitae. Quod videns quidam passer stans contra eam in vano arboris, accessit ad columbam dicens: Consulo tibi, quod quando revenit ille et infert tibi talia, responde: Et fac posse tuum; et si laboraveris ascendere ad me, statim eos devorans volabo. Et abiit passer in viam suam. Post hoc rediit vulpes clamans contra columbam more solito. Cui respondebat sibi columba verbum quod sibi passer consuluerat. Ait ad eam vulpes: Si annunciaveris mihi illum qui tibi hoc consuluit, dimittam pullos tuos. Dixit columba: Scias quod passer qui stat contra littus fluminis, mihi hoc consuluit. Et relicta columba, ivit vulpes ad passerem, et ait: Quando te ventus invadit, ubi reponis caput tuum? Et ait passer: Sub sinistro latere. Et quando percutit te in facie tua, ubi ponis tunc caput tuum? At ille: Ad mea posteriora. Ait vulpes: Quando venti te ex omni parte invadunt, ubi tunc ponis caput tuum? Ait passer: Sub alis meis. Ait vulpes: Quomodo potes hoc facere? Aestimo te non verum dicere; et si hoc scis facere, similem tibi non vidi. Et tunc passer volens ei hoc ostendere, reclinavit caput suum sub alis; quem vulpes rapuit dicens: Scivisti columbae praestare consilium et non tibi ipsi. Et devoravit eum.

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.