| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Stop wasting time looking for files and revisions! Dokkio, a new product from the PBworks team, integrates and organizes your Drive, Dropbox, Box, Slack and Gmail files. Sign up for free.

View
 

gesta

Page history last edited by Laura Gibbs 11 years, 9 months ago

 

Gesta Romanorum

 

The Gesta Romanorum is a late medieval collection of slightly over 200 stories, and I've selected out here the appx. 60 stories which contain important animal motifs. A few of them are actual Aesop's fables, but most of them are folktales involving animals or else fall into the category of "bestiary" lore.

 

There is some background information about the Gesta at wikipedia. Here are the Google books in my library labeled Gesta, including the extraordinary edition by Oesterley (his notes on sources at the back of the book are truly masterful), as well as an English translation of the complete work. The digital version here is from the St. Louis University website.

 

Cap. 12. De sacerdote et rivulo.

Cap. 18. De illo, qui in foveam serpentum cecidit.

Cap. 19. De elephante et virginibus.

Cap. 23. De basilisco et speculo.

Cap. 25. De uxore militis et serpente.

Cap. 26. De ciconia adulterata.

Cap. 32. De duobus draconibus.

Cap. 34. De Argo et vacca cum cornibus aureis.

Cap. 37. De Amone, quem nautae volebant occidere.

Cap. 40. De bestiis.

Cap. 41. De rege et milite animalia destruente.

Cap. 55. De rege et filia et cane et tribus catenis.

Cap. 56. De adulterio.

Cap. 57. De rege serpentem solvente.

Cap. 61 . De vetula et canicula.

Cap. 73. De arbore infecta.

Cap. 75. De ciconia adulterata.

Cap. 78. De aquila et serpente.

Cap. 81. Admonitio columbae.

Cap. 83. De pisce et lapide.

Cap. 91. De puero et delfino.

Cap. 93. De ponte et feris.

Cap. 96. De serpente, qui occidit descendentes in aquam.

Cap. 104. De fure et hospite cum uxore vigilante.

Cap. 110. De corvo et cinere.

Cap. 114. De quadam philomena et sagittario.

Cap. 116. De unicornu et puteo et peccatore.

Cap. 127. De Tiberio Caesare et iacente inter muscas.

Cap. 129. De Noe et labrusca.

Cap. 133. Miraculum de Sancta Bernardo.

Cap. 136. De tribus serenibus.

Cap. 145. De Ingrato et Gidone.

Cap. 152. De dulci melodia et piscatore.

Cap. 156. De campana et iudicio et serpente.

Cap. 157. De domina solacii, milite et horto et leone.

Cap. 158. De milite et leone et uxore adultera.

Cap. 159. De milite, quem leo liberavit a morte.

Cap. 160. De Argo et Tauro et Mercurio.

Cap. 161. De leone et leaena adultera.

Cap. 163. De horto, quem aper destruxit.

Cap. 166. De domina et milite et falcone.

Cap. 173. De puero nutriendo et pastore clamante.

Cap. 175. De quattuor viis.

Cap. 176. De nigro equo, cane, falcone et cornu.

Cap. 178. De milite, dracone, leone et mare.

Cap. 180. De equo scabioso et duabus ovibus.

Cap. 181. De serpente et bufone.

Cap. 182. De ancilla, quae cantus avium intellexit.

Cap. 187. De duabus virginibus et unicornu.

Cap. 189. De abundantia et gaudio.

Cap. 190. De quadam philomena.

Cap. 192. De Placido et uxore et filiis.

Cap. 194. De duobus militibus, Gidone et Tyrio

Cap. 195. De filia imperatoris et V militibus et cane.

Cap. 199. De philomena sagittata.

Cap. 200. De pisce vertendo.

Cap. 207. De duobus canibus et lupo.

Cap. 211. De medicis exoculatis et restitutis.

Cap. 213. De milite captivo et philomena et lapide.

Cap. 217. De civitate liberata a dracone per leonem suspensum.

Cap. 218. De filia regis et tribus cophynis.

 

Cap. 12. De sacerdote et rivulo.

 

Erat quidam imperator, in cuius imperio erat quidam sacerdos lubricus, qui per hoc subditos multotiens perturbavit, et per hoc scandalizati multum erant. Erat unus parochialium suorum, qui nunquam interesse voluit missae ipsius, dum celebravit. Accidit quodam die festivo, quod tempore missae eius solus in campo deambularet et miro modo sitiebat, in tantum quod videbatur ei mori, nisi posset sitim extinguere. Accidit, dum ambulasset, venit ad quendam rivulum purissimi fontis. Quo viso incepit haurire et fortiter bibere. Sed cum plus gustasset et bibisset, tanto ardentius sitiebat. Intra se admirabatur et dixit: "Fontem huius rivuli quaerere volo!" Dum autem ambulasset, obviabat ei quidam senex pulcher valde et ait ei: "Carissime, quo tendis?" Qui ait: "Ultra quam credi potest sitio. Inveni unum rivulum aquae, de quo bibo, et quanto plus bibo, tanto amplius sitio. Ideo fontem illius rivuli quaero, ut de fonte bibam, si sitim extinguere possim." Ait senex: "Ecce hic est fons, de quo rivulus ille procedit! Sed dic mihi, quare cum aliis christianis ad audiendum divinum officium ecclesiam non intrasti!" Qui respondit: "Vere, domine, quia sacerdos noster execrabilem ducit vitam, quod ipsum non credo mundas missas et deo placitas celebrare." Ad quem senex: "Si ergo tu sitis, ut dicis, ecce fons, de quo tam dulcis aqua rivuli procedit, de qua bibisti!" Respexit ille vidensque canem fetidissimum habentem os apertum, per cuius os et dentes totius fontis scaturigo emanabat mirabiliter. Quod dum ille perspicacius agnovisset, mente confusus expavit; toto corpore pertremiscens propter foetorem non audebat gustare et miro modo sitiebat. Quem senex intuens ait illi: "Noli timere, quia potasti de rivulo huius fontis! Nullam enim molestiam tibi generabit." Ille haec audiens gustavit, sitim extinguit et ait: "O domine, tam dulcem aquam nunquam bibit homo." Qui ait: "Vide modo, quemadmodum haec dulcis aqua per os canis fetidi observato colore proprio cum sapore nec polluitur nec mutatur! Carissime, sic et missa per indignum sacerdotem celebrata. Et ideo, quamvis tibi displiceat vita talium presbyterorum, tamen devote missas debes audire." His dictis senex evanuit ab eo. Et quod viderat, aliis narravit et post haec devote missas audivit.

 

Cap. 18. De illo, qui in foveam serpentum cecidit.

 

Erat quidam imperator, in cuius imperio pauper mansit, qui singulis diebus ad quandam forestam perrexit, ut ligna colligeret et pro se et uxore ac pro liberis venderet, ut eos sustentaret. Accidit quodam die, quod ad forestam cum azino perrexit. A casu incidit in densitatem nemoris et subito cecidit in quandam profundam foveam, de qua nullo modo exire potuit. In illa fovea erat quidam draco horribilis, qui totam foveam inferius cum cauda circumvolvit. Super eum erant serpentes infiniti, et singulis diebus serpentes semel in profundum foveae descenderunt ad quendam lapidem, qui erat in medio putei; quilibet post alium lapidem lambebat, et sic ascenderunt per ordinem. Deinde draco lapidem lambebat et post haec per totum diem quiescebat. Pauper cum hoc vidisset, intra se cogitabat: "Multis diebus hic sine cibo et potu steti; filius mortis sum ego. Pergam ad illum lapidem et lambam, sicut serpentes fecerunt." Perrexit ad lapidem et cepit lambere et invenit omnem saporem, quem desiderabat. Ita est refocillatus, ac si omnem cibum gustasset. Infra paucos dies tonitruum magnum audivit, tam horribilem, quod omnes serpentes exierunt, unus post alium. Cum vero omnes exissent, draco extra foveam volabat. Pauper haec videns tenuit caudam draconis. Draco vero eum de fovea levavit et ad magnam distantiam de fovea eum proiecit. Ille vero per aliquot dies ibidem stetit, donec homines veniebant. Ille audiens strepitum euntium clamavit, ad cuius clamorem homines venerunt et eum extra nemus duxerunt.

 

Cap. 19. De elephante et virginibus.

 

Erat quidam imperator, qui habuit quandam forestam, in qua erat elephas, cui nemo audebat appropinquare. Haec audiens imperator a philosophis naturam elephantis quaesivit. Illi vero respondebant et dixerunt, quod virgines nudas multum diligeret ac in cantu earum delectaretur. Imperator statim fecerat inquiri duas puellas pulchriores, quas in imperio habebat. Inventae sunt duae virgines. Ambae forestam intrabant totaliter denudatae. Una pelvim accepit, altera gladium, et inceperunt dulciter cantare per forestam. Haec audiens elephas venit ad eas et coepit mamillas earum lambere. Ille cantum continuabant tamdiu, quousque elephas requievit in gremio eius, quae pelvim portabat. Puella alia videns elephantem dormire cum gladio illum occidit. Puella alia sanguinem in pelvi accepit, et de illo sanguine rex fecit fieri purpuram.

 

Cap. 23. De basilisco et speculo.

 

Alexander regnavit, qui dominium totius mundi obtinuit. Accidit semel, quod grandem exercitum collegit et quandam civitatem obsedit; qui in eodem loco plures milites et alios sine aliquo vulnere amisit. Cum vero de hoc admiraretur, philosophos vocavit et ait eis: "Magistri, quomodo potest hoc esse, quod subito sine vulnere milites mei moriuntur?" At illi: "Mirum non est. Est quidam basiliscus super murum, cuius aspectu milites inficiuntur et moriuntur." Ait Alexander: "Et quale remedium est contra basiliscum?" Cui dixerunt: "Optimum ponatur speculum elevatum intra exercitum et murum, ubi est basiliscus; et cum basiliscus in speculo respexerit, reflexus eius intuitus ad se ipsum redibit, et sic morietur." Et sic factum est.

 

Cap. 25. De uxore militis et serpente.

 

Fulgentius regnavit, in cuius regno erat quidam miles, nomine Studer, qui uxorem pulchram accepit, sed stultam. In cuius domo quidam serpens habitabat in quadam camera. Miles vero torneamenta et hastiludia frequentabat, in tantum quod devenit ad magnam egestatem. Unde flevit amare et quasi de ipso desperatus. Serpens vero videns eius dolorem, data est ei a deo vox et ait: "Cur fles? Fac secundum meum consilium et post factum non paenitebis! Singulis diebus mihi de lacte ministres, et te ditabo." Miles haec audiens ei fideliter hoc adimplere promisit. Statim infra tempus breve ditatus est valde et habebat prolem pulcherrimam et possessiones magnas. Accidit una die, quod uxor sua ei dicebat: "Domine, ut credo, iste serpens multa bona possidet in camera, in qua iacet. Consulo, ut occidatur, et bona omnia obtinebimus." Ille vero ad instinctionem mulieris malleum portabat, ut serpentem occideret, in una manu et lac habebat in vase in altera manu. Cum vero vas lactis serpens videret, extra "cameram caput extendit, ut lac lamberet more consueto. Miles vero grandi ictu ad serpentem percussit; sed serpens caput retraxit, et mallei ictum vas suscepit. Statim cum talis proditio fuisset facta, prolem et omnia bona miles amisit. Ait ei uxor: "Heu mihi, malum consilium tibi dedi! Sed perge modo ad foramen serpentis et humilia te sibi, et forte dabit tibi gratiam iterato bona recuperando!" Perrexit miles ad cameram serpentis et flevit amare, petens gratiam, ut per eum, sicut prius, ad divitias sit relevatus. Ait serpens: "Modo video, quod stultus sis, quia non potest esse, quin ille ictus magnus mallei, quem vas suscepit loco capitis mei, veniret ad memoriam meam; et etiam, quomodo occidi prolem tuam, occurreret tibi, et omnes divitias tibi abstuli, et sic nulla pax stare posset." Ille vero recessit contristatus et semper postea in egestate vixit.

 

Cap. 26. De ciconia adulterata.

 

Quidam miles erat, qui castrum pulcherrimum habebat, in quo cyconiae duae nidificabant. Sub castro erat fons clarus, in quo cyconiae balneari solebant. Accidit, quod femella pullos produxit, masculus vero per terram volabat, ut cibum colligeret. Illo absente femella adulterata est. Statim, antequam masculus veniret, ad fontem descendit, ut se lavaret, ne masculus foetorem adulterii sentiret. Miles cum saepius illud vidisset, admirabatur. Accidit semel, quod, cum fuisset adulterata, miles fontem clausit, ne cyconia balnearetur. Illa vero cum fontem clausum videret, ad nidum reversa est. Masculus veniens, sentiens in ea foetorem adulterii, volavit et infra diem naturalem secum multitudinem cyconiarum duxit, et in praesentia militis cyconiam adulteratam devorabant.

 

Cap. 32. De duobus draconibus.

 

Narrat Albertus, quod tempore Philippi erat via, quae ducit inter duos montes Armeniae, quae diu erat frequentata. Subito autem accidit nullum transire viam propter infectionem aeris, nisi exspiraret. Unde rex a sapientibus causam huius mali quaesivit, et nullus ex eis respondere poterat. Tandem vocatur Socrates; dixit regi, quod aedificium faceret aequalis altitudinis cum montibus. Quo facto fecit Socrates fieri speculum de calibe planae superficiei politum et mundum, ut ab omni loco montium foret reflexio ad speculum. Quo facto intravit Socrates aedificium et vidit duos dracones, unum ex parte montis, alium ex parte vallis, qui contra se mutuo ora aperiebant et aerem hauserunt. Et dum sic respiceret, quidam iuvenis in equo, qui periculum ignorabat, volens transire per viam illam subito de equo cecidit et mortuus est. Socrates statim ad regem cucurrit et omnia visa regi nuntiavit. Capti sunt dracones et per artem interfecti, et sic via salutis omnibus transeuntibus est facta.

 

Cap. 34. De Argo et vacca cum cornibus aureis.

 

Erat quidam nobilis, qui habebat vaccam candidam, quam miro modo dilexit propter duo; primo quia totaliter candida, secundo quia plus quam aliae III vaccae lac dederat. Nobilis iste prae nimio amore ordinavit pro vacca duo cornua aurea. Deinde intra se cogitabat, cui posset committere vaccam ad custodiendum. Erat ei intimatum, quod erat quidam homo, nomine Argus, qui centum oculos habebat et verax in omnibus erat. Statim nuntium ei misit, ut ad eum cito veniret. Qui cum venisset, ait ei nobilis: "Carissime, ecce vaccam meam cum cornibus aureis tuae custodiae committo. Et si eam bene custodieris cum cornibus, ad magnas divitias te promovebo; si vero cornua fient perdita aut furtive ablata, aut vacca, amen dico tibi, morte morieris." Argus vero vaccam cum cornibus recepit et secum duxit. Singulis diebus ad pascua cum ea perrexit et eam diligenter custodivit. Erat quidam homo cupidus, nomine Mercurius, subtilis valde et praecipue in arte musicali, qui miro modo vaccam cum cornibus cupiebat. Saepius ad Argum veniebat, ut cornua aurea prece vel pretio ab eo obtinere posset. Argus vero tenens in manibus suis baculum pastoralem ante se in terram figit et ait baculo in persona domini sui: "Tu es dominus meus. Nocte ista ad castrum tuum venio. Tu mihi dicis: Ubi est vacca cum cornibus? Ego respondeo: Ecce vacca sine cornibus! Me dormiente latro abstulit cornua. Tu dicis: miser, numquid centum oculos habes? Quomodo erat, quod omnes dormierunt et latro cornua abstulit? Hoc est mendacium. Et sic filius mortis sum ego, quia propter diversos oculos vacca cum cornibus erat mihi tradita, ut vigilarem. Istam viam nolo accipere. Si dicam: 'Vendidi vel dedi,' ero proditor et falsus domino meo. Viam istam capere nolo." Dixit Mercurio: "Perge viam tuam, quia nihil a me obtinebis!" Mercurius haec audiens recessit illo die. Sed die altera cum arte musicali et instrumento suo venit. Qui cum venisset, coepit cum Argo fabulas narrare, deinde cantare, cordas cythare percutere, donec Argi oculi dormire coeperunt. Duo post duos dormierunt. Quod cernens Mercurius caput Argi ipso dormiente protinus amputavit et vaccam cum cornibus rapuit et secum duxit.

 

Cap. 37. De Amone, quem nautae volebant occidere.

 

Refert Agellinus de Amone, qui cum ditissimus esset et transire vellet de uno regno ad aliud, conduxit navem. Sed nautae pro pecunia sua eum occidere volebant. Sed ipse ab eis inpetravit, ut prius canere posset. Ad cuius cantum delphinus, qui in cantu hominum delectatur, eum suscepit et ad terram portavit. Et dum nautae eum mortuum crederent, ipse apud regem eos accusavit, qui coram rege positi vincti sunt et damnati. Ipse vero de angustia liberatus est.

 

Cap. 40. De bestiis.

 

Basilius dicit in hexameron, quod quaedam bestiae sunt ordinatae ad laborandum et non valent ad comedendum, sicut equus, mulus et asinus. Aliae bestiae sunt ordinatae ad comedendum et nihil valent ad laborandum, sicut oves, porci, gallinae, aucae, pavones. Sunt etiam aliae bestiae, quae nihil valent nec ad comedendum, nec ad laborandum, sed ad domum custodiendam, purgandam, ut canes, catti: canes custodiunt, catti purgant.

 

Cap. 41. De rege et milite animalia destruente.

 

Erat quidam rex potens valde, qui quandam forestam fecerat et eam muro vallavit, in qua diversa genera animalium posuit, in quibus multum delectabatur. Erat quidam miles, qui proditor inventus est. Unde propter sua scelera omnibus possessionibus ac bonis suis privatus est. Ille vero de terra sua expulsus providit sibi IV genera canum et multa retia, ut animalia regis destrueret. Nomina canum haec erant Rycher, Euvilemyn, Hanegif, Ebandyn, Tristuvel, Egloffyn, Beamys, Etenelin. Per istos canes et retia destruxit quasi omnia animalia. De qua destructione contristatus est rex valde.

 

Cap. 55. De rege et filia et cane et tribus catenis.

 

Legitur de quodam imperatore unicam filiam habente et canem cum vinculo, qui semper machinabatur in morte filiae suae; et ideo iussit canem ligari tribus catenis. Habebatque senescalcum, quem dilexit. Imperator iste peregre profectus est. Timuit de filia; illam senescalco commendavit et canem. Praecepit, ut omnia necessaria filiae suae ministraret, ut nullum defectum haberet, et canem super omnia sic ligaret ac custodiret, ne malum alicui perpetraret. Senescalcus omnia promisit fideliter adimplere, sed post exitum imperatoris omnia in contrarium egit, quia canem bene pavit, puellae autem neccessaria subtraxit nec canem cutodivit, sicut debuit. Et ideo infra paucos dies canis catenas fregit et puellam occidit.

 

Cap. 56. De adulterio.

 

Mulier quaedam duos filios in adulterio concepit et peperit. Primus filius factus est heremita et pro matre intime in orationibus suis rogavit. Deus vero preces eius exaudivit, ostendit ei matrem suam, quae ei apparuit cum duobus buffonibus et serpente.

 

Cap. 57. De rege serpentem solvente.

 

Legitur de quodam imperatore, qui a casu per quandam silvam transiit, invenit serpentem a pastoribus captum et ad arborem alligatum. Qui pietate motus eum solvit et in sinu calefacere fecit. Cum esset calefactus, incepit mordere. Ait imperator: "Quid facis? Cur malum pro bono reddis?" Ait serpens: "Quod natura dedit, nemo tollere potest. Et ideo secundum naturam facio." Qui ait: "Bonum tibi feci, et illud mihi male solvis." Illis sic contendentibus vocatus est quidam philosophus, ut esset iudex, et ei totum processum narravit. Ait philosophus: "De hac causa per auditum ignoro iudicare, sed volo, ut serpens ligetur ut prius, et tunc iudicium dabo." Et sic factum est. Tunc ait philosophus: "Serpens si potest evadere, discedat! Et tu, imperator, noli amplius laborare, ut serpentem solvas, quia semper facit quod natura dedit!"

 

Cap. 61 . De vetula et canicula.

 

Imperator quidam erat, in cuius imperio erat quidam miles, qui uxorem nobilem et castam habebat atque decoram. Contigit, quod miles vellet ad peregrinandum ire; sed alium custodem uxori suae deputare noluit nisi semetipsam, eo quod multum in ea confidit. Parato comitatu abiit. Uxor vero castae vivendo in omnibus remansit. Accidit semel, quod precibus compulsa cuiusdam vicinae suae causa epulandi domum ingrederetur. Quo peracto ad propria remeavit. Qua quidam iuvenis aspecta ardenti amore cepit illam diligere et plurimos nuntios ad eam direxit cupiens ab illa, quantum audebat, amari. Quibus contemptis eum penitus sprevit. Ille vero se omnino contemptum sentiens adeo dolens efficitur, quod infirmabatur. Saepe tamen illuc ibat, sed nihil ei valuit, eo quod domina eum in omnibus sprevit. Accidit, quod semel iuvenis versus ecclesiam pergeret dolens ac tristis. Obviam habuit ei quaedam vetula, in populo sancta reputata, quae cum iuvenem tristem vidisset, causam tantae tristitiae ab eo quaesivit. At ille: "Quid mihi prodest tibi narrare?" At illa: "O carissime, quamdiu infirmus abscondit a medico infirmitatem, non potest curari. Ideo ostende mihi causam tanti doloris, et ego cum dei adiutorio te curabo!" Iuvenis cum haec audisset, quomodo dominam illam diligeret, ei ostendit. Ait vetula: "Perge cito ad domum, quia cito te curabo!" Iuvenis finita missa domum perrexit, et vetula ad propria remeavit. Vetula ista quandam caniculam habebat, quam duobus diebus ieiunare coegit et die tertia sinapi panem confectum ieiunanti dedit. Quem dum gustasset, prae amaritudine oculi eius tota die lacrimabantur. Tunc vetula illa ad domum dominae cum canicula perrexit, quam iuvenis dilexit. Statim a domina honorifice est suscepta, eo quod reputaretur esse sancta. Dum autem simul sederent, domina parvam caniculam lacrimantem respexit. Admirabatur, quaesivit, quare lacrimaretur. Ait vetula: "O carissima amica, noli quaerere, quare lacrimetur, quia tantum dolorem habet, quod vix possum tibi intimare!" Domina vero magis eam instigabat, ut diceret. Cui vetula: "Haec canicula erat filia mea casta nimis et decora, quam iuvenis quidam adamavit vehementer. Sed adeo casta erat, ut omnino eius amorem sperneret. Unde iuvenis tantum dolens prae dolore mortuus est. Pro qua culpa, deus convertit filiam meam in caniculam, sicut vides." His dictis, vetula incepit flere et ait: "Quotiens filia mea recolit, quod tam pulchra puella erat et modo canicula, amare flet nec consolari potest, immo omnes ad fletus excitat iuxta eam prae nimio dolore." Audiens haec domina intra se cogitabat: "Heu mihi, simili modo quidam iuvenis me diligit et pro meo amore infirmatur!" Et totum processum vetulae narravit. Vetula haec audiens ait: "O carissima domina, noli amorem iuvenis spernere, ne forte et tu mutaberis in caniculam sicut filia mea, quod esset damnum intolerabile!" Ait domina vetulae: "O bona matrona, date mihi sanum consilium, ne fiam canicula!" Quae ait: "Cito pro iuvene illo mittas et voluntatem eius facias!" At illa: "Rogo sanctitatem tuam, ut vadas ad eum et adducas eum. Scandalum posset fieri, si alius eum accederet." Cui vetula: "Tibi compatior; libenter tibi eum adducam." Et sic factum est. Iuvenis venit et cum domina dormivit et sic per vetulam adulterium commisit.

 

Cap. 73. De arbore infecta.

 

Sicut dicit Plinius, quod est quaedam arbor in Iudea, cuius flores, fructus dulcem habent odorem, et iuxta arborem manebat quidam serpens qui vocabatur iaculus. Hic odorem arboris multum odivit et ideo, ut flores et fructus arboris destrueret, ad radicem arboris veniens eam intoxicavit. Quod videns hortulanus illius patriae tyriacas accepit et in quadam virga summitati illius arboris infudit, quae cito venenum expulit a radice infecta et arborem sterilem factam fructificare fecit.

 

Cap. 75. De ciconia adulterata.

 

Erat quidam imperator, qui habebat ante portam palatii fontem clarum; et iuxta fontem duae cyconiae nidificabant, sic quod femella pullos produxit, masculus illo tempore per campos volabat cibum pro femella et pullis colligendo. Ipso absente femella adulterata est, et ne fetorem masculus in adventu sentiret, femella ad fontem descendit et se lavit. Imperator haec percipiens semel, cum femella fuisset adulterata, fontem claudi fecerat. Quem cum femella clausum invenisset, ad nidum rediit. Cito masculus rediit et cum fetorem adulterii sensisset, avolavit. Deinde infra tempus breve multitudinem cyconiarum secum duxit, et ab illis femella est occisa. De quo facto admirabatur imperator.

 

Cap. 78. De aquila et serpente.

 

Refert Plinius, quod aquila in altum volat et nidificat, cuius pullis insidiatur serpens quidam, qui vocatur perias. Qui videns se non posse ad pullos appropinquare propter altitudinem trahit ad se ventum et venenum emittit, ut aer infectus per ventum ad pullos deductus illos occidat. Sed aquila instinctu naturali mirabilem adhibet cautelam. Portat enim lapidem, qui vocatur achates, et ponit in nido in illa parte, quae est contra ventum. Et iste lapis virtute sua venenum expellit, ne ad pullos accedat, et sic salvantur pulli, ne interficiantur.

 

Cap. 81. Admonitio columbae.

 

Legitur, quod tempore Heinrici imperatoris tertii cum quaedam civitas fuisset obsessa ab inimicis suis, antequam venissent inimici ad civitatem, quaedam columba in civitatem descendit, circa cuius collum inventae sunt litterae, quas columba deferebat, talis sententiae: "Audi, rex, gens canina venit, gens contentiosa, contra quos per te et per alios legem tuam defendas!"

 

Cap. 83. De pisce et lapide.

 

Refert Ambrosius, quod est quidam piscis in mari, qui vocatur ethnus et est talis naturae, quod cum procellas ventorum perspicit et calculum validum arripuerit, secum tamquam ancoram trahit, ne excuciatur a fluctibus, ita quod suis viribus se non regit, sed alieno pondere stabiliter regitur.

 

Cap. 91. De puero et delfino.

 

Refert Valerius, quod erat quidam puer V annorum, qui singulis diebus ad litus maris perrexit. Quod videns quidam delphinus incepit cum puero ludere et ipsum super dorsum portare. Puer vero singulis diebus panem ad delphinum portabat et sic delphinum per V vel IV annos sustentabat. Accidit uno die, quod puer ad litus maris perrexit portans secum panem, ut solitus erat. Delphinus non venit. Interim mare puerum circumvallabat, et puer submersus est. Cum mare se traxit, delphinus venit, et cum puerum mortuum invenisset, prae nimio dolore iuxta puerum cecidit et mortuus est. Cap. 93. De ponte et feris.

 

Erat quidam homo, qui semel debebat transire de uno regno ad aliud. Venit ad quendam pontem, per quem transire debebat. Ante eum vidit leonem ferocissimum, ex alia parte dextra vidit draconem, ex parte sinistra mare. Cum autem ista tria vidisset, non audebat ulterius procedere, incepit reverti domum. Et ecce angelus domini contra eum stabat habensque gladium et coronam in manu sua dicens: "Sperne, resiste, tere! Sertum dabo, sive ferire. Sors maris, ira ferae, dolus anguis sagiunt miserere." Statim homo cum angelum vidisset et hoc audisset, omnia pericula evasit, quia leonem et draconem occidit et coronam ab angelo obtinuit.

 

Cap. 96. De serpente, qui occidit descendentes in aquam.

 

Regulus consul bellum contra Cartaginenses sortitus iuxta quoddam flumen castra constituit, ubi serpens maximus multos ad aquam descendentes occidit. Totus igitur exercitus ad expugnandam illam crudelem bestiam profectus est. Sed horrenda squamarum crates telis et iaculis residebat; vix tandem multis occisis est victus et saxis ac telis oppressus. Cuius corium CXX pedum a Romanis ductum cunctis admirationem intulit et terrorem.

 

Cap. 104. De fure et hospite cum uxore vigilante.

 

Quidam fur ad domum cuiusdam divitis noctu venit et ascendens tectum per foramen auscultare coepit, si adhuc aliquis de familia divitis vigilaret. Quod hospes considerans suaviter uxori dixit: "Interroga me alta voce, qualiter haec bona acquisierim, quae habemus, nec a proposito desistas, donec finaliter tibi dicam!" Tunc ait mulier: "O bone domine, cum numquam mercator fueris, dic mihi, qualiter tantam pecuniam, quam nunc possides, congregasti!" Cui ille: "Noli stulte quaerere de me! Permittas me quiescere!" Illa autem magis ac magis quaerere non cessavit. Tunc vir quasi coactus suis precibus ait: Noli prodere, quae tibi dico! Fur eram et nocturnis furtis, quae nunc habeo, congregavi." Cui mulier: "Miror igitur, quod numquam fueras deprehensus." Cui ille: "Quia, magister meus quoddam verbum me docuit, quod septies dicebam, quando tecta hominum ascendebam; et tunc per aliquam fenestram in domum amplexando lunae radium descendebam et acceptis rebus mihi placitis iterum per eundem radium ascendebam." Ait mulier: "Rogo, domine, dic mihi illud verbum, cuius virtute sine periculo totiens furabaris!" At ille: "Tibi dicam, sed alteri non dicas! Ecce verba: Saxlem Saxlem." His dictis mulier protinus obdormivit. Vir autem finxit se dormire, sternutabat. Tunc vir gavisus, scilicet fur. Sumpto lunae radio et septies dicto carmine laxatis manibus et pedibus per fenestram in domum cecidit et magnum sonitum faciebat fractoque crure et bracchio iacuit semivivus. Dum autem hospes quaereret quasi nescius, qualiter cecidisset, at ille: "Me verba fallacia deceperunt." Unde versus: Fallax hunc laedit, qui verbis eius oboedit; sed qui non credit sibi, tutus ille recedit.

 

Cap. 110. De corvo et cinere.

 

Narrat philosophus in libro de animalibus, quod si volueris facere, ut corvus, postquam nidificaverit in arbore, numquam ex ovis pullos producere possit, pone cineres vitri inter arborem et corticem, et quamdiu cineres ibi fuerint, numquam pullos producet.

 

Cap. 114. De quadam philomena et sagittario.

 

Sagittarius quidam aviculam parvam capiens, nomine philomenam, et cum vellet eam occidere, vox data est philomenae, et ait: "Quid tibi proderit, o homo, si me occideris? Neque enim ventrem tuum de me implere valebis. Sed si dimittere me velles, tria mandata tibi darem, quae si diligentius observares, magnam inde utilitatem consequi posses." Ille vero ad eius loquelam stupefactus promisit, quod eam dimitteret, si haec tria mandata ac utilia proferret. Et illa: "Audi me! Numquam rem, quae apprehendi non potest, apprehendere studeas! Hoc est primum. Audi secundum! De re perdita et irrecuperabili numquam doleas! Audi tertium! Verbum incredibile numquam credas! Haec tria custodi, et bene tibi erit!" Ille autem, ut promiserat, eam volare dimisit. Philomena per aera volitans dulciter cantavit. Finito cantu dixit ei: "Vae tibi, homo, quam malum consilium habuisti et quam magnam thesaurum hodie perdidisti! Est enim in meis visceribus margarita, quae strutionis ovum sua vincit magnitudine." Ille haec audiens contristatus est valde, quod eam dimisit. Expandit rete suum et conabatur eam apprehendere dicens ei: "Veni in domum meam et omnem humanitatem tibi exhibebo et propriis manibus te pascam et ad tuam voluntatem te dimittere volare volo!" Cui philomena: "Nunc pro certo fatuum te esse cognovi. Nam ex his, quae tibi dixi, nullum profectum inde habuisti, quia et de me perdita sed irrecuperabili doles et me capere per rete temptasti, cum nequeas me capere; et insuper margaritam tam grandem in meis visceribus esse credidisti, cum ego toto ad modum ovi strutionis non valeam pertingere. Stultus es et in stultitia tua semper permanebis." His dictis avolavit. Homo dolens et tristis ad domum suam est reversus.

 

Cap. 116. De unicornu et puteo et peccatore.

 

Barlaam narrat, quod peccator est similis homini, qui, cum timeret unicornem, cecidit in baratrum. Dum autem caderet, arbustulam quandam apprehendit manibus, quae de fundo ascendebat, et aspiciens inferius vidit ad pedem arboris puteum taeterrimum et draconem horribilem arborem cingentem et eius casum ore aperto exspectantem. Duobus autem muribus, quorum unus erat albus et alter niger, arborem incessanter corrodentibus in radice sensit eam vacillare. IV quoque viperae albae a base, in qua pedem fixerat, procedentes totam foveam flatu suo mortifero toxicabant. Elevans autem oculos vidit exitum mellis de ramo arboris distillare oblitusque periculi, in quo undique positus erat, dulcedini illius se totum dedit. Quodam autem amico eius porrigenti sibi scalam, ut egrederetur, melle delectatus distulit et cadente arbore cecidit in os draconis, qui descendens in puteum ibi eum devoravit.

 

Cap. 127. De Tiberio Caesare et iacente inter muscas.

 

Refert Iosephus, quod Tiberius Caesar requisitus, cur provinciarum praesides diu teneret in officiis, respondit per exemplum: "Vidi quandoque hominem infirmum, ulceribus plenum, muscis gravatum. Cui cum flabello muscas expellerem, dixit mihi: Dupliciter me crucias, unde me consolari putas, expellendo muscas meo sanguine plenas et remittendo vacuas et famelicas. Quis enim aculeum muscae famelicae devitet duplum plus affligere quam plenae, nisi is, qui cor lapideum haberet et non carneum? Carissime, sic ego praesides diu in officiis teneo, qui ditati rebus subditis magis parcunt; novi autem et vacui deserta iustitia subditos iniquis exactionibus magis rodunt.

 

Cap. 129. De Noe et labrusca.

 

Refert Iosephus libro de causis rerum naturalium, quod invenit Noe vitem silvestrem, id est labruscam a labro viarum dictam. Quae cum esset amara, tulit sanguinem IVor animalium, scilicet leonis, agni, porci, simeae; quo terrae mixto fecit fimum, quem ad radicem labrusci posuit. Sic ergo vinum eorum sanguine est dulcoratum. Quo facto Noe postea de vino inebriatus et nudatus iacens a filio iuniore Cham derisus omnibus filiis suis congregatis dixit se ideo sanguinem dictorum animalium posuisse hominibus pro doctrina.

 

Cap. 133. Miraculum de Sancta Bernardo.

 

Quidam lusor occurrens beato Bernardo equitanti dixit sibi: "Pater, ludam tecum! Animam meam pro equo tuo ponam!" Sanctus annuit, de equo descendit dicens: "Si plura puncta me proieceris, equus tuus sit! Si vero ego plura proiecero, anima tua mea erit!" Lusor concessit. Statim cum tribus traxillis proiecit XVIII puncta. Quo facto frenum equi tamquam suum tenuit. Ait Sanctus: "Fili, adhuc plura puncta sunt in tribus taxillis quam ista." Et proiecit XIX puncta, uno puncto plus quam lusor. Quo viso lusor se sub oboedientia sua dedit et sancto fine decessit.

 

Cap. 136. De tribus serenibus.

 

Legitur, quod III sirenes in insula maris fuissent et suavissimam cantilenam diversis modis cecinissent, una quippe voce, altera tibia, IIIa lira canebat. Haec habebant facies mulierum, alas et ungues volucrum. Omnes naves praetereuntes suavitate cantus sistebant: nautas somno oppressos lacerabant, naves in salo immergebant. Cumque quidam dux Ulixes necessitate haberet ibi praeternavigare, iussit se ad malum navis ligare et aures eius obdurare. Et sic periculum illaesus evasit et eas fluctibus submersit.

 

Cap. 145. De Ingrato et Gidone.

 

Leontius regnavit potens valde, qui cum semel per imperium equitasset, quidam pauper ei obviabat. Ait ei imperator: "Carissime, unde es, et quod est nomen tuum?" At ille: "Domine, licet indignus vester homo sum ego, in terra vestra nutritus et natus, educatus et Ingratus vocor." Ait imperator: "Si scirem, quod homo bonus esses, te promoverem." At ille: "Domine, hoc firmiter promitto." Imperator pietate motus eum secum duxit ac tenuit. Unde infra breve tempus tam prudenter se habebat, quod eum ad divitias et ad dignitates promovit, post hoc cito senescalcum totius imperii constituit. Ille vero cum sic exaltatus fuisset, ultra, quam credi poteat. est elevatum cor eius, in tantum quod omnes opprimebat, quia ad nutum eius omnia fiebant. Iuxta palatium imperatoris erat quaedam foresta animalibus silvestribus plena. Senescalcus ordinavit, ut in eadem foveae diversae in magno numero fierent profundae, deinde ut essent cum herbis coopertae, ut bestiae currentes in eandem subito caderent et sic caperentur. Cum autem foveae fuissent paratae ac coopertae, accidit una dierum, quod senescalcus versus forestam equitaret. Intra se cogitabat dicens: "O deus meus, estne maior me in imperio?" His cogitatis equum cum calcaribus percussit et versus forestam equitabat. Cum vero ad foveam pervenisset, subito cum equo in eam cecidit, et quia fovea erat tam profunda, nullo modo poterat exire. Accidit, quod eadem die leo per eandem viam cucurrit et subito in eandem foveam cecidit. Senescalcus autem videns leonem multum timuit. Post leonem a casu cecidit simea ad ipsos, et post simeam venit quidam serpens et in eandem foveam cecidit. Miles inter ista tria animalia circumvallatus fere spiritum emisit. Clamavit, sed nihil ei profuit, quia nullus eum audivit, eo quod longe ab hominibus distabat. Erat tunc temporis in civitate quidam pauper, nomine Gido, qui singulis diebus ad illam forestam perrexit, ut ligna colligeret et in civitate venderet, per quae victum et vestitum sibi et uxori et proli habere posset. Accidit, quod illo die, quo miles in foveam cecidit, Gido cum asino suo ad forestam perrexisset, et dum transitum per foveam fecisset, senescalcus inferius transitum audivit et ait: "O carissime, qualis es tu, qui ibi ambulas? Deduc me de ista fovea, et ad dignitatem et divitias te promovebo!" Gido cum vocem audisset hominis, admirabatur et ait: "Dic mihi, qualis es tu, qui sic clamas, et quomodo ibidem cecidisti?" At ille: "Ego sum senescalcus totius imperii. A casu cum equo meo hic cecidi; et fovea est tam profunda, quod per me exire non possum. Sed audi me! Quod peius est, quidam leo huc post me cecidit, deinde simea et post haec serpens. Nescio, quis illorum me prius devorare velit. Et ideo, si me ab isto periculo liberare velis, tibi fideliter promitto te ad divitias perpetuo promovere." Ait Gido: "Carissime, nihil vivere habeo pro me et uxore ac prole, nisi sicut colligo ligna et vendo, per quae victum et vestitum pro me et pro meis acquiro. Si laborem istius diei dimitterem et postea per te defraudatus essem, damnum incurrerem, quia panem meum manducarem." Ait senescalcus: "Audi me, carissime! Per fidem, quam teneor deo et imperatori, firmiter tibi promitto, quod, si circa meam liberationem isto die laboraveris, die crastina te ad tantas divitias promovebo, quod toto tempore vitae tuae dives eris." Gido haec audiens ad civitatem cucurrit et longam cordam secum duxit; et cum ad foveam venisset, clamabat: "Ecce, domine, cordam longam mecum portavi, ad te descendere permittam; cum eadem te succingas, et sursum te traham!" Miles haec audiens gavisus est. Cordam descendere permisit. Leo vero cum cordam vidisset, ad eam saltavit. Gido credebat se militem trahere et leonem traxit. Hoc facto leo applausum ei fecerat et ad silvam cucurrit. Deinde cordam dimisit, et ecce simea, cum haec vidisset, ad eam saltavit; quam Gido sursum traxit, quae cucurrit ad silvam. Post haec cordam dimisit; et ecce serpens ad cordam saltavit, quem Gido sursum traxit, qui applausum ei fecit et recessit. Deinde miles clamabat: "O carissime, benedictus altissimus! Iam de bestiis sum liberatus; cordam permittas descendere!" Quo facto miles succinxit se, et Gido eum superius traxit. Post haec illi duo equum extraxerunt. Statim equum ascendit et versus palatium equitabat. Gido vero domum perrexit. Uxor autem cum vidisset, quod nihil secum portasset, unde vivere deberent, contristata est valde. Ille vero totum processum ei narravit, quomodo senescalcum de fovea extraxisset, et quam mercedem die crastina recepturus esset. Uxor cum haec audisset, gavisa est. Mane vero Gido surrexit et ad palatium perrexit. Ad ianuam pulsabat. Ianitor causam pulsationis quaesivit. At ille: "Carissime, propter deum dic senescalco, quod hic sit pauper ille, qui hesterna die cum eo in foresta loquebatur, et eius gratiam exspecto." Ianitor vero satis humiliter eius negotium senescalco intimavit denuntians ei de eius adventu. At ille: "Vade et dic ei ex parte mea, quod cito recedat, quia mentitus est!" Neminem in foresta vidi. Ianitor vero omnia verba senescalci ei retulit. Gido haec audiens tristis recessit, nuntiavit uxori, quomodo ei responsum fuerit. Uxor vero eum comfortabat, quantum potuit, dixitque ei: "Patiens esto! Forte dominus erat occupatus, propter quod non intendere potuit; sed die crastina iterum temptare debes." Gido illa nocte patientiam habebat. Mane surrexit, ad palatium perrexit et ut prius ianitorem supplicabat, ut negotium eius sicut prius praeferret. Ianitor vero pietate motus ad senescalcum accessit et ait: "Domine mi, pauper ille in porta clamat, qui die hesterna hic erat, ut cum eo loquaris." At ille: "Vade ad eum et dic ei, ut cito recedat! Et si tertia vice, venerit, eum tam egregie verberabo, quod pedes eius corpus non portabunt." Ianitor haec audiens omnia Gidoni retulit. Ille vero tristis domum ibat nuntiavitque uxori, quae audivit. Uxor, in quantum potuit, eum comfortavit et ait: "Carissime, tertia vice eum temptare debes, si forte deus ei spiritum meliorem dabit; et si tunc non expedire potes, amodo non temptes eum!" Placuit Gidoni consilium uxoris, nocte illa patienter sustinuit. Mane vero surrexit et sicut prius ianitorem rogavit, ut negotium eius senescalco preferret. At ille: "Carissime, qualia verba mihi heri dixit, tibi retuli; timeo, quod si ei iam de adventu tuo dixero, quod malum tibi faciat, sicut promisit. Et ideo in periculo tuo ad eum accedam." Qui ait: "Saltem ista vice eum temptabo." Ianitor haec audiens aulam intravit et senescalco de adventu pauperis annuntiavit. Ille vero statim furia repletus foras exivit et eum tam egregie verberavit, quod eum semivivum in platea dimisit. Uxor eius haec audiens venit cum asino et eum domum duxit, quia pedibus non potuit ambulare. Et quidquid habebat, super medicos expendebat, ita quod per dimidium annum iacebat, antequam sanus factus esset. Cum autem sanitatem recuperasset, ad forestam cum asino ligna colligendo perrexit, sicut prius fecerat. Et ecce cum uno die accesisset, vidit a longe decem asinos oneratos cum fardellis et leonem a parte posteriori, qui eos duxit ad ipsum. Gido leonem intime respexit, notitiam eius habebat, quod ille leo erat, quem de fovea extraxerat. Leo cum ad eum venisset, per pedem ei signum fecerat, ut cito cum asinis domum pergeret. Gido autem asinos domum duxit; leo sequebatur, quousque ad hostium domus venit. Statim leo cum asinos intrare vidisset, applausum ei cum capite et cauda fecit et recessit. Gido per diversas ecclesias proclamari fecerat, si aliquis asinos amisisset; non est inventus aliquis, qui diceret se asinum perdidisse. Ipse haec audiens fardellos aperuit et bona quasi infinita invenit. Unde dives est factus. Verumtamen die secunda cum asino ad forestam perrexit. Cum vero instrumentum pararet ad scindendum ligna, sursum respexit, vidit simeam, quam de fovea extraxit, in summitate arboris, quae cum dentibus et unguibus ligna confregit, quod Gido sine labore asinum oneravit et domum est reversus. Tertia vero die iterato ad forestam accessit, et cum sederet ad instrumentum parandum, serpiens, quem de fovea extraxit, ad eum agili cursu pervenit portansque in ore suo parvum lapidem triplici colore coloratum, scilicet ex una parte erat albus, in alia niger, in tertia rubicundus. Os aperuit et in gremium Gidonis cadere permisit et post haec ad silvam rediit. Gido cum lapidem reperisset, admirabatur ignoransque eius virtutem civitatem intravit et ad unum peritum, qui virtutes lapidum novit, perrexit eum interrogando et petendo, ut virtutem lapidis ei intimaret. Ille cum lapidem respexisset, dixit: "Tibi dabo centum florenos pro lapide." "Non faciam, sed indica mihi virtutem, et mercedem tibi dabo." At ille: "Quicumque lapidem istum habuerit, III obtinebit: scilicet abundantiam sine defectu, gaudium sine tristitia, lumen sine tenebris; et IVm est, si lapidem vendit pro minori pretio, quam valet, lapis ad eum revertetur." Gido haec audiens ultra, quam credi potest, gavisus est et ait: "Benedicatur hora, in qua forestam intravi!" Et per virtutem lapidis terras ac bona infinita acquisivit, in tantum quod ad militiam est promotus, quia ditior eo non erat in tota terra. Imperator cum audisset, quod Gido, qui erat tam pauper, ad tantas divitias pervenisset et hoc per virtutem lapidis, misit ad eum, ut cito ad eum veniret. Ille vero imperatori se praesentavit. Ait ei imperator: "Carissime, audivi, quod lapidem pretiosum habeas; rogo, ut eum mihi vendas." At ille: "Domine, absit a me, ut hoc faciam, quia per eum dives factus sum!" At ille: "Elige unum de duobus: aut mihi vendas lapidem, aut extra imperium te expellam!" Dominus Gido cum haec audisset, ait: "Domine, ex quo sic est, vobis lapidem vendam. Sed unum vobis dico: si mihi non dederitis valorem lapidis, lapis ad me redibit." Qui ait: "Ex quo sic est, XXX milia florenorum tibi dabo." Dominus Gido pecuniam recepit et imperator anulum. Mane vero cum dominus Gido cistam suam aperuisset, anulum inter cetera invenit narravitque uxori de casu. At illa: "O domine, cito imperatori anulum representa, ne credat, quod ei sit fraus facta!" Statim Gido cum anulo ad imperatorem perrexit et ait: "Domine mi reverende, heri anulum meum pretiosum vobis vendidi, ubi est iam anulus ille?" Et ille: "In thesauro meo." At ille: "Non est ita, ecce anulus! Vobis praedixi, quod anulus ad me reverteretur, si valorem eius non obtinerem." Imperator admirabatur et ait: "Dic mihi, carissime, quomodo ad anulum istum pervenisti?" Ille vero coepit a principio usque ad finem narrare, quomodo senescalcus in foveam cecidisset cum leone, simea et serpente, et quomodo egregie verberatus fuisset a senescalco et quid a leone et simea accepisset pro mercede et lapidem a serpente. Imperator cum haec audisset, commota sunt omnia viscera eius contra senescalcum et ait: "Ecce audis, quid dominus Gido de te narrat? Quid ad hoc respondes?" Ille negare non potuit. Ait imperator: "O pessime, bene sequeris nomen tuum Ingratus: ecce maxima ingratitudo, ex quo te de periculo mortis traxit, et tu eum usque ad mortem verberasti! Miser, ecce animalia irrationabilia sicut leo, simea, serpens ei mercedem reddiderunt; tu vero rationalis homo ut ipse contra bonum malum reddidisti. Imprimis omnia mobilia et inmobilia ac officium tuum domino Gidoni do et eum senescalcum loco tui constituo et te hodie in patibulum suspendi volo." Et sic factum est. Satrapae imperii iudicium audientes, eis miro modo placuit. Dominus vero Gido satis prudenter imperium rexit et ab omnibus dilectus et vitam suam in pace finivit.

 

Cap. 152. De dulci melodia et piscatore.

 

Tiberius in civitate romana regnavit, qui miro modo melodiam dilexit. Unde accidit semel, quod ad venandum equitaret. Audivit quandam melodiam a parte dextra in tanta dulcedine, quod numquam aures eius tantam dulcedinem sonus antea audiverant. Equum vertebat et versus melodiam equitabat. Cum ad locum venisset, venit ad quandam aquam longam ac latam. Et iuxta aquam quidam pauper sedebat, qui cytharam in manu tenebat; et de ista cythara processit tota melodia. Ait ei imperator: "Dic mihi, carissime, quomodo est hoc, quod de cythara tua procedit tanta melodia?" At ille: "Domine, per XXX annos et amplius iuxta istam aquam mansi; dedit mihi dominus tantam gratiam in cythara, quod, quam cito cordas tetigero, tanta procedit melodia tamque suavis, quod pisces istius aquae ad me veniunt. Et sic me ipsum et familiam meam sustentor. Sed heu et proh dolor! Iam infra paucos dies ex alia parte aquae venit quidam sibilator, qui in tanta dulcedine sibilat, quod pisces dimittunt me et ad eum vadunt. Et ideo, domine, sicut vos potens estis, quia dominus totius imperii, contra sibilatorem adiutorium vestrum mihi praebete!" Ait imperator: "In nullo te possum adiuvare nisi in uno, et hoc tibi sufficiat. Ecce in loculo meo hamum aureum habeo. Illum accipe et in summitate virgae liga et deinde cordas cythare tange! Et sic sibilator recedet cum confusione." Piscator vero omnia adimplevit, quae dixit ei imperator. Cytharam incepit tangere, ad cuius tactum pisces moveri inceperunt. Statim piscator cum hamo eos ad terram traxit et sic bis vel ter fecit. Sibilator haec videns cum confusione recessit, et pauper ibidem per totum tempus vitae suae remansit.

 

Cap. 156. De campana et iudicio et serpente.

 

Theodosius in civitate romana regnavit prudens valde, qui lumen oculorum amiserat. Edidit quandam legem, quod quaedam campana in palatio esset, et quicumque aliquam causam tractare haberet, cordam campane propriis manibus traheret ac pulsaret, ad cuius pulsationem iudex ad hoc constitutus descenderet et unicuique iustitiam faceret. Erat tunc quidam serpens, qui sub corda campanae nidum fecerat et infra tempus breve proles produxit. Post haec quodam die, cum pulli ambulare poterant, perrexit cum pullis ad spatiandum extra civitatem. Cum vero absens esset, quidam bufo nidum eius intravit ac occupavit. Serpens cum hoc vidisset, posuit caudam circa cordam campane et traxit ac pulsavit, ac si diceretur ab ea: "Descende, iudex, et fac mihi iustitiam, quia iniuste bufo nidum meum occupat!" Iudex cum campanam audisset, descendit; neminem vidit, iterum ascendit. Hoc videns serpens iterato pulsavit. Haec audiens iudex iterum descendit, et cum serpentem cordam trahere vidisset et bufonem locum eius occupantem, ascendit et totum imperatori narravit. Ait ei imperator: "Cito descende et non tantum bufonem expelle, sed etiam occide, ut serpens locum suum rehabeat!" Et sic factum est; serpens vero nidum suum possedit. Post haec vero una dierum, cum imperator in stratu suo iacuisset, serpens cameram intravit portansque in ore suo lapidem parvum. Haec videntes servi imperatori de introitu serpentis narrabant. At ille: "Nolite eum impedire! Credo enim, quod nullum malum mihi faciat." Serpens vero super lectum eius ascendit et se ad faciem suam porrexit. Cum vero ad oculos eius venisset, lapidem super oculos cadere permisit et statim exivit. Cum vero lapis duos oculos eius a tetigisset, imperator clarum visum recepit. Non modicum gaudens serpentem requiri fecit, sed non est inventus. Ille vero, quamdiu vixit, lapidem secum custodivit et sic in pace vitam finivit.

 

Cap. 157. De domina solacii, milite et horto et leone.

 

Vespasianus in civitate romana regnavit, qui filiam pulcherrimam habebat, cui nomen Aglaes, quae erat oculis hominum gratiosa, ita quod pulchritudo eius omnes alias mulieres excellebat. Accidit uno die, quod, cum filia sua ante eum staret, eam intime pater respexit. Vocavit eam pater et ait ei: "Tam gratiosa es in facie, quod nomen tuum mutabo et volo, ut de cetero sit nomen tuum domina solacii, in signum huius, ut omnes, qui ad te tristes venerint, eum gaudio et solacio recedant!" Imperator vero iuxta palatium suum quendam hortum habebat pulcherrimum, in quo saepius causa solacii ambulavit. Fecit proclamari per totum imperium, quod, si quis filiam suam in uxorem habere vellet, ad palatium suum veniret et infra hortum suum circuiret et III aut IV diebus exspectaret ibidem; hoc facto exiret et filiam eius haberet. Facta proclamatione multi ad palatium venerunt, hortum intrabant et amplius numquam visi sunt; et sic, quotquot venerunt, omnes perierunt. Erat tuunc quidam miles in partibus longinquis, qui cum audisset de clamore, quod quicumque ad palatium veniret, filiam imperatoris in uxorem obtineret, venit ad palatium et pulsavit. Ianitor ianuam aperuit et eum introduxit. Ad imperatorem accessit et ait: "Domine mi, clamor factus est communis de filia tua. Ideo autem, ut eam habeam, huc veni." At ille: "Intra hortum meum sicut et ceteri, et eam, cum exieris, habebis!" At ille: "Domine mi, unum mihi concede! Peto instanter, ut, antequam hortum intrem, aliqua verba loquar cum puella." At ille: "Bene placet mihi." Accessit ad puellam et ait: "Carissima, nomen tuum est domina solacii ad hoc tibi datum, ut omnes, qui tristes ac desolati ad te venerint, cum gaudio recedant. Sed iam tristis ac nimis desolatus ad te venio; praebe ergo mihi consilium et auxilium, quomodo cum gaudio recedere debeam! Multi ante me venerunt et hortum intraverunt nec umquam amplius visi sunt. Si ergo mihi idem casus eveniet, tunc dicere possum: "Ve mihi, quod umquam te desideravi! Et ideo propter deum des mihi utile consilium!" At illa: "Tibi dicam et tristitiam tuam in gaudium convertam. In illo horto est quidam leo ferocissimus, qui omnes intrantes interficit; et per illum, qui intraverunt ratione personae meae, devorati sunt. Debes ergo armare totum corpus tuum a planta pedis usque ad caput. Deinde omnia arma tua sint linita cum gummi. Cum vero hortum intraveris, leo statim irruet in te et tecum pugnabit, et cum lassus fueris, debes ab eo saltare magno saltu. Leo vero per bracchium vel per pedem aut in aliquo alio membro te tenebit, in tantum quod arma gummata dentibus ipsius adherebunt; et sic te numquam laedere potest. Tu vero cum hoc perceperis, gladium tuum e vagina et caput eius viriliter amputabis! Sed aliud est periculum. In illo horto est tantum unus introitus, et sunt diversa diverticula, ita quod, qui semel introierit, vix exitum invenire possit. Et contra illud remedium tibi dabo. Ecce in loculo meo habeo glomicellum fili, quem tibi dabo. Cum vero ad hostium horti perveneris, liga principium fili ad ostium horti, et sic per filum semper descende in hortum, et sicut vitam tuam diligis, globum fili ne perdas!" Miles vero omnia implevit, quae dixerat ei puella. Armavit se in eadem forma. Cum autem ad portam horti venisset, statim filum in eandem portam ligavit et sic per filum descendit. Leo vero cum eum vidisset, toto conamine in eum irruit. Miles vero fortiter se defendit; cum autem lassus fuisset, a leone saltum fecit. Leo vero illum per bracchium suum tenuit, in tantum quod dentes eius impleti erant de pice et per picem obtusi. Miles vero cum hoc percepisset, gladium extraxit et caput leonis amputavit. Ille vero miro modo gaudebat, in tantum quod globum fili perdidit. Ille vero tristis ac dolens hortum circuibat et diligenter filum quaesivit et tandem invenit. Cum vero invenisset, non modicum gaudens per filum ascendit de horto, quousque ad portam pervenit. Filum solvit et ad imperatorem perrexit et filiam suam, dominam solacii, in uxorem obtinuit, de cuius matrimonio multi gaudebant.

 

Cap. 158. De milite et leone et uxore adultera.

 

Erat quidam rex, qui conscientia motus ad terram sanctam pergere volebat; quod est factum. Miles vero quidam erat, qui amore inordinato reginam dilexit et e converso. Venit ad dominam et cum ea morabatur, quamdiu rex erat absens. Cum autem rex moram traxisset, regina cum milite loquebatur, ut eum in virum acciperet, et inter se dixerunt, quod rex mortuus esset. Diem nuptiarum constituerunt. Cum rex autem fuisset in via redeundi, vidit leonem iuvenem ac leopardum simul pugnare. Leopardus vero fere leonem occidit. Rex vero leoni compatiebatur, traxit gladium et occidit leopardum. Leo vero statim regem sequebatur usque ad mare, Rex navem ascendit, leonem in terra dimisit. Sed leo hoc non obstante in mari post navem natavit. Rex hoc videns praecepit nautis, ut eum introducerent. Cum ad terram venisset, rex statim ad castrum suum equitavit; leo sequebatur. Cum vero prope castrum venissent, nuntium praemisit occulte, ut auscultaret, quomodo cum regina esset. Nuntius rediit narravitque regi, quod omnes nobiles essent in mensa, quia regina hodie uni militi desponsata et nuptias celebrarent. Rex cum hoc audisset, domum solus intravit; leo vero sequebatur. Invenitque omnes comedentes et bibentes militemque sponsum iuxta reginam sedentem. Leo vero coram omnibus illum solum invasit et occidit; quod videntes alii valde timuerunt. Ait rex: "Nolite timere! Solus inimicus meus est occisus." Uxorem vero graviter punivit; leonem vero, quamdiu vixit, secum retinuit.

 

Cap. 159. De milite, quem leo liberavit a morte.

 

Quidam miles erat, qui super omnia venari dilexit. Accidit die una, quod, cum ad venandum perrexisset, occurrit ei leo claudicans, qui pedem suum ei ostendit. Miles vero de equo descendit et spinam acutam de pede eius extraxit atque unguentum vulneri eius apposuit. Sanatus leo est et ad nemora perrexit. Post haec vero rex illius regni venatus est in eodem nemore. A casu eundem leonem cepit et nutrivit annis multis. Miles vero ille contra regem surrexit et in eandem forestam se posuit et omnes transeuntes spoliavit ac occidit. Rex vero exploratores habebat, qui eum apprehenderunt et ante regem eum duxerunt. Rex vero dedit sententiam, ut leoni daretur ad devorandum, et quod nullus cibus leoni daretur, et hoc, ut eum devoraret. Miles vero cum ad eum in foveam esset proiectus, ultra, quam credi potest, timuit exspectavitque horam, quando devoraretur. Leo cum eum vidisset, appropinquavit, et cum eius notitiam haberet, eum, in quantum potuit, protexit nec alios permisit, qui in fovea cum eo erant, ut eum attingerent. Et sic leo sine cibo VII diebus remansit, et miles illaesus. Rex cum hoc audisset, admirabatur fecitque militem de fovea extrahi et ait ei: "Dic mihi, carissime, quomodo potest esse?" Qui ait: "Domine mi, semel per silvam equitavi, leo iste mihi occurrebat claudicando; ego vero spinam de pede eius extraxi et vulnus sanavi, et ideo propter illud, ut credo, mihi pepercit." Ait rex: "Ex quo leo, animal irrationabile, tibi parcebat, amodo studeas vitam tuam corrigere! Tibi remitto, quidquid usque huc commisisti." Ille vero regi gratias egit et post haec vitam suam correxit diesque suos in pace finivit.

 

Cap. 160. De Argo et Tauro et Mercurio.

 

Quidam rex erat, qui taurum candidum habebat, quem miro modo dilexit, in tantum quod ei cornua aurea fecerat. Erat tunc quidam homo, pastor animalium, Argus nomine, qui, ut fertur, C oculos habebat, qui nullo modo mentiri volebat. Rex vero ei taurum ad custodiendum tradidit. Ille vero singulis diebus taurum illum ad pascua duxit et eduxit. Erat quidam latro, qui cupiebat taurum precipue propter cornua. Qui continue venerat ad pastorem et cum eo loquebatur, ut taurum cum cornibus ei venderet; sin autem taurum nollet vendere, saltem cornua ei daret pretio. Ille vero saepius stimulatus a latrone accepit baculum pastoralem et in terram eum coram facie sua fixit et ait: "Sis tu iam in loco regis et me arguas! Nocte ista domum venio cum tauro sine cornibus. Dicet mihi rex: Ubi est Argus, pastor meus? Et ego: Domine, ecce adsum! Et ipse: Ubi est taurus? Hic, domine. Ubi sunt cornua? Domine, somnum cepi, et latro quidam furtive cornua abstulit. Et rex: Ergo malus custos fuisti, quod in custodia tauri dormivisti. Hic sum deprehensus de imprudentia, quia dormivi, et de mendatio, quia latro me non consentiente non abstulit. Non fiet ita!" Vocavit ad se latronem et ait: "Carissime, scias, quod prece nec pretio tibi taurum nec cornua dabo!" Ille haec audiens contristatus est valde. Ab illo autem die cogitabat intime, quomodo illum vincere posset. Habebat quendam filium, nomine Mercurium, qui omnes excellebat in arte cytharizandi; quem cum cythara sua ad Argum misit. Qui cum venisset ad eum, cepit secum confabulare, deinde cantare, postea cytharizare ita dulciter, donec oculi Argi ceperunt dormire. Semper duo post duos ceperunt dormire, donec omnes dormierunt. Quod cernens Mercurius caput Argi protinus amputavit et taurum cum cornibus rapuit et ad patrem suum duxit et ei dixit, qualiter Argum per cantus blandimenta decepisset et eum dormire fecisset.

 

Cap. 161. De leone et leaena adultera.

 

Legitur, quod rex quidam habuit leonem ac leaenam cum leopardo, quos multum dilexit. Leo vero cum absens erat leaena cum leopardo adulterium commisit. Ne autem leo foetorem adulterii in ea sentiret, solebat semper balneari. Rex vero cum saepius ista vidisset, quadam vice, cum adulterata fuisset, aquam claudi iussit, ne leaena lavari posset. Statim cum leo venisset et leaenam adulteratam sensisset, coram omnibus eam occidit.

 

Cap. 163. De horto, quem aper destruxit.

 

Traianus in civitate romana regnavit, qui miro modo pomeria, hortos, vineas dilexit. Unum cum semel hortum construxisset et arbores diversi generis in eo plantasset, custodem super hortum constituit, ut fideliter custodiret. Erat quidam aper strenuus, qui hortum fregit et intravit et arbores confudit et evertit. Haec percipiens custos, nomine Ionathas, aurem eius sinistram abscidit. Aper vero amissa aure clamavit et exivit. Altera vero die aper intravit et multa mala in horto perpetravit. Haec videns Ionathas aurem eius dextram abscidit, et iterum cum valido clamore exivit aper. Hoc non obstante tertia vice intravit et multa mala in horto commisit. Quod videns Ionathas caudam eius abscidit, et sic turpiter cum clamore valido exivit. Deinde cito post haec quarta vice intravit et quasi mala infinita perpetravit. Ionathas cum hoc vidisset, cum lancea ipsum per medium cordis transfixit, et mortuus est. Coquinario eum tradidit ad praeparandum eum regi. Rex vero plus de quolibet animali cor dilexit quam aliquid aliud membrum. Cocus vero cum aprum praeparasset et cor pingue vidisset, comedit. Sed cum regi fuisset ministratum de apro, a servitoribus cor quaesivit. Servitores vero ad coquinum perrexerunt, cor apri quaesierunt. Dixit cocus: "Dicite domino meo, quod aper nullum cor habuerit! Et si illud non credat, ego ostendam illi per validas rationes." Servitores haec audientes regi omnia verba nuntiaverunt. Ait rex: "Quid est, quod dicit? Numquam erat animal sine corde; et ideo, ex quo dicit se illud per rationes velle probare, adducite ipsum, ut probet in facto, quod dicit in verbo!" Cocus fuit vocatus. Ait ei imperator: "Ostende mihi, quomodo aper cor non habuerit! Et nisi mihi hoc rationabiliter ostenderis, vitam amittes." At ille: "Domine, omnis cogitatio a corde procedit. Unde sequitur, si nulla cogitatio, ergo nec cor. Aper iste primo intravit hortum et multa mala commisit. Ego vero hoc videns aurem eius sinistram abscidi; clamavit et foras exivit. Si cor habuisset, de aure amissa cogitasset; sed hoc non fecit, qui iterato intravit. Ergo cor non habebat; et si cor habuisset, quando aurem eius dextram abscidi, hoc cogitasse debuisset. Sed non cogitavit de aure dextra amissa plus quam de sinistra, quia tertia vice iterum intravit. Ergo cor non habebat. Item si cor habuisset, numquam post amissionem dextrae auris introisset; sed hoc non obstante fecit. Ergo ego caudam eius abscidi. Et ideo cor non habebat; et si fuisset aliqua pars cordis in eo, de auribus et de cauda intime cogitasset et numquam postea redisset. Sed rediit et multa mala commisit. Ideo eum occidi. Et sic per istas rationes vobis ostendi, quod non habuerit cor." Rex vero cum hoc audisset, non potuit rationibus contradicere; et sic evasit cocus, quia prius cor comedit.

 

Cap. 166. De domina et milite et falcone.

 

Pompeius in Roma regnavit, in cuius imperio erat quaedam domina nimis pulchra ac gratiosa et omnibus amorosa, et iuxta eam manebat quidam miles generosus ac per omnia gratiosus, qui istam dominam saepius frequentavit et a domina multum dilectus amore ordinato. Miles iste erat omnibus placens, et non erat dies, quin dominam visitaret. Accidit uno die, quod, cum dominam visitasset, vidit accipitrem super manum eius. Quem cum vidisset, miro modo eum concupivit et ait: "O domina, si umquam pro te aliquod feci, da mihi illum accipitrem!" At illa: "Tibi concedo. Sed videas, ut non tantum in eo delecteris, quod a societate mea non separeris!" Qui ait: "Domina, absit hoc a me! Immo magis nunc teneor te diligere et saepius visitare." Domina vero ei falconem dedit. Ille vero ei vale fecit et tantum in falcone delectabatur et cum eo ludebat, in tantum quod dominam non visitavit nec de ea cogitavit. Domina vero saepius pro eo misit nuntium, et non venit. Tandem domina litteras ei misit, ut ad eam cito veniret sine ulteriori dilatione et secum falconem suum duceret. Quod fecit. Qui cum venisset, ait ei domina: "Trade mihi falconem!" Ille vero ei tradidit. "Carissime, inquit, numquid falconem istum diligis?" At ille: "Etiam, domina." Quae ait: "Verum est, plus quam me, et ideo, quia falco erat causa separationis nostre, quod me non visitasti, amodo non erit. Statim coram milite caput falconis traxit de corpore et ait "Non habeas pro malo, sed potius pro bono! Iam me visitabis sicut prius.

 

Cap. 173. De puero nutriendo et pastore clamante.

 

Lucius regnavit, qui statuit pro lege, quod, quicumque puerum alicuius ad nutriendum acciperet, et in eius custodia puer fuisset laesus, in defectu suo vitam amitteret. Accidit, quod imperatrix concepit et filium pulcherrimum peperit. Haec audiens quidam miles prece ac pretio imperatorem rogavit, ut ei filium suum ad nutriendum concederet. Ait imperator: "Tibi concedo; sed tibi caveas! Si filius meus in societate tua laesus fuerit, vitam tuam habebo." At ille: "Domine, mihi bene placet. Accepit et parvulum secum duxit et uxori suae ad nutriendum dedit. Illa vero satis tenere eum nutrivit. Crevit puer et ab omnibus dilectus. Accidit, quod tempore nundinarum miles ad nundinas cum domina sua perrexisset, puerum in cunabulo reliquit cum familia. Postquam dominus exiverat, omnes de familia exierunt et puerum solum sine custodia reliquerunt ac ostium apertum dimiserunt. Erat tunc quidam lupus extra civitatem, qui infinita mala civitati perpetravit. Cum vidisset portas civitatis apertas, intravit et ostium militis apertum vidit, quia omnes ad nundinas perrexerunt. Cum autem intrasset, puerum de cunabulo rapuit et ad silvam cum puero cucurrit. Erat tunc in campis quidam pastor ovium; qui cum vidisset lupum fugientem cum puero, arborent altam ascendit et cum cornu trinam sufflationem fecit. Haec audientes cives, aliqui in equis, aliqui in pedibus, post lupum currebant. Lupus vero cum audisset strepitum et clamorem canum post se, puerum permisit cadere et ad silvam cucurrit. Cives cum puerum invenerunt, miro modo gaudebant, et precipue eius nutricius. Sed laesus in fronte erat, et sanguis effluebat; tamen post haec optime curatus. Imperator vero infra paucos dies pro milite misit, ut veniret et filium suum secum duceret. Ille vero ad mandatum imperatoris venit, tamen tremens. Cum autem imperator puerum vidisset, signum vulneris in fronte vidit et ait: "Carissime, quid est hoc, quod hic video?" Respondit miles: "Domine, a casu ad nundinas perrexi et puerum cum familia reliqui. Omnes vero exibant et puerum solum dimiserunt. Lupus vero illum rapuit, sed per clamorem unius pastoris inpeditus. Unde a lupo vulnus istud recepit, de quo vulnere signum istud manet." Ait imperator: "Tibi et non familiae puerum ad nutriendum tradidi, et ideo contra legem deliquisti." Qui ait: "Fateor me deliquisse et ideo gratiam peto." Ait imperator: "Tibi remitto. Studeas, quod deliquisti, corrigere de cetero!" Ille vero fideliter promisit. Imperator vero eum ad divitias et honores promovit.

 

Cap. 175. De quattuor viis.

 

Helius in civitate romana regnavit, qui, cum semel de una civitate in aliam transitum fecisset, venit ad quandam crucem, in qua erat ex omni parte scriptura talis. Ex una parte erat scriptum: "O rex, si per viam istam equitas, pro corpore tuo bonum hospitium habebis, sed male equo tuo ministrabitur." Ex alia parte erat scriptum: "Si per viam istam equitas, hospitium invenies, in quo equus tuus satis laute habebit, sed tu pessime eris ministratus." Ex tertia parte erat scriptum "Si tu per viam istam pergis, tu et equus tuus satis habebitis; sed antequam recedas, egregie eris verberatus." Ex quarta parte erat scriptum: "Si transieris istam viam, ambo satis habebitis, sed equum tuum ibidem dimittes, et tunc te oportet pedibus ambulare." Rex cum haec omnia vidisset et legisset, admirabatur et intime cogitabat, quam viam equitare deberet. Ait intra se: "Primam viam volo equitare, quia bene erit mihi et male equo meo. Nox una cito transiit." Equitavit et venit ad quoddam castrum, in quo erat miles, qui eum benigne recepit ac laute ei ministravit, sed equus parum aut nihil habebat. Mane vero surrexit et ad palatium suum equitavit et narravit omnibus, quod viderat.

 

Cap. 176. De nigro equo, cane, falcone et cornu.

 

Symmachus regnavit prudens valde quantum ad temporalia, sed stultus quantum ad spiritualia. Erat tunc temporis quidam miles, nomine Leontius, qui quandam terram annexam terrae imperatoris habebat, quam multum imperator desideravit, sed minime obtinere potuit. Imperator uno die intime cogitabat, quomodo terram militis occupare posset. Vocavit eum et ait "Vade et quaere mihi unum nigrum equum, canem nigrum, falconem nigrum, cornu nigrum, ita quod omnia ista habeam hodie ad octo dies! Et nisi feceris, terram tuam amittes." Miles cum hoc audisset, contristatus est valde, quia, unde ista haberet, penitus ignorabat. Venit ad uxorem et omnia ei dixit. Quae respondit: "Spera in deum, et ipse te de manibus suis liberabit! Vadas primo ad confessionem! Facta confessione et satisfactione deus tibi auxilium praestabit." Miles vero erat pure confessus. Quo facto recessit et quandam viam pulcherrimam invenit, per quam tristis ambulabat, quousque ad quandam foveam pervenit. Supra foveam quendam senem sedentem invenit habentem baculum in manu sua. Ait ei senex: "Carissime, unde venis et quo vadis?" Et ille: "Domine, de ecclesia venio, et quo vadam, penitus ignoro." Ait senex: "Accipe baculum istum et sequaris viam istam, nec declines nec a dextris nec a sinistris et videbis a longe quoddam castrum nigerrimum. Cum ibi veneris, praecipe illis ex parte mea, qui ibi manent, ut tibi dent, quod petis, in haec verba: Ille, qui est baculi istius dominus, vobis praecipit, ut mihi tradatis equum nigrum, canem nigrum, falconem nigrum, cornu nigrum. Cum autem ista omnia habueris, nullomodo, licet tibi dixerint: Equum ascende! non ascendas nec cum cornu suffles nec canem currere permittas! Et omnia ista domino tuo praesentabis, baculum tecum reportabis, quia hic te exspectabo!" Miles vero baculum recepit et viam trium dierum ivit. Tertia die castrum nigerrimum a longe invenit. Cum autem appropiasset, ecce III vel IV armigeri bene induti ei obviabant et dixerunt: "Domine, bene sit tibi! Rex noster adventum tuum desiderat. Intra castrum et cibum sume!" At ille: "Nullomodo introeo. Sed ille, qui est dominus istius baculi, vobis praecipit, ut habeam equum nigrum, falconem nigrum, canem nigrum, et cornu nigrum a vobis." Responderunt: "Oportet nos illi seni oboedire." Statim tradiderunt ei, quod petivit, et dixerunt: "Bonum est equum ascendere et cum cornu sufflare." Respondit miles: "Nec illud nec aliud perpetrabo." Equum et canem in manu duxit, falconem in sinistra manu, cornu circa collum et sic ad senem pervenit et ei baculum tradidit et gratias egit. Senex ex oculis eius evanuit. Miles vero ad palatium imperatoris perrexit et eum in balneo invenit. Rex cum audisset, quod miles venerat et secum omnia portaret, gavisus est valde. Infra tempus breve dum sic sederet, audivit canes latrantes. Quaesivit a circumstantibus, quod hoc esset. Dixeruntque servi, quod cervus esset et canes in foresta post illum currerent nec attingere possunt. Dixit rex: "Numquam meliori tempore poterat miles iste mihi omnia ista praesentare quam nunc." Surrexit et vestimentis suis se induit, equum nigrum ascendit, falconem in manum recepit, cornu circa collum eius, et canis sequebatur. Cum autem cervum vidisset, cum cornu sufflavit, equum cum calcaribus percussit. Cervus vero recto tramite ad infernum cucurrit. Rex sequebatur cum falcone et cane. Portae inferni apertae sunt; cervus intravit, rex post illum cum equo, falconi cornu, cane nec umquam amplius visus est. Et sic miles ab omni periculo est liberatus.

 

Cap. 178. De milite, dracone, leone et mare.

 

Antonius regnavit, in cuius imperio erat quidam miles, qui semel ad quendam civitatem pergere volebat. Accidit, quod per quoddam desertum iter habebat, et ecce draco quidam horribilis ex una parte iacuit, leo ex alia parte viae. Volebat viam dimittere et reverti. Vidit mare post tergum, et angelus stans a parte ante gladio evaginato in una manu tenensque coronam in alia manu dixit versus: "Sperne, resiste, tere! Sertum dabo, sive ferire. Sors maris, ira ferae, dolus anguis agunt miserere."

 

Cap. 180. De equo scabioso et duabus ovibus.

 

Alexander in civitate romana regnavit, qui habebat filium, nomine Celestinum, quem multum dilexit. Cogitavit in animo suo: "Bonum est, filium meum ad doctrinandum dare. Vocavit quendam philosophum et ait: "Carissime magister, accipe filium meum ad doctrinandum et nutriendum, et tibi dabo mercedem condignam!" At ille: "Domine, praesto sum per omnia voluntati tuae oboedire. Magister vero diligens circa puerum erat. Accidit una die, quod spatiatum ad quoddam pratum cum discipulo suo Celestino perrexit. Ambo in prato viderunt unum equum scabiosum iacentem. Iuxta equum erant duae oves ad invicem ligatae, quae pascebantur iuxta equum, una a parte dextra et alia a parte sinistra, sic quod equo appropinquabant et funem, cum qua erant ligatae, semper super dorsum equi paulatim traxerunt, quousque super scabiem equi pervenit. Equus autem cum cordam in vulnere dorsi sensisset, magis ac magis gravabatur et prae dolore cum impetu surrexit et duas oves secum portavit, et quanto plus oves ponderabant, tanto magis funis vulnus equi vulneravit ac dolorem augmentavit. Erat tunc prope pratum quoddam molendinum; equus autem prae dolore illud intravit cum ovibus, in quo nemo erat nisi ignis. Equus vero hinc inde ignem dispersit, in tantum quod tota domus coepit ardere, domum et se ipsum cum duabus ovibus combussit. Tunc ait magister discipulo suo Celestino "Fili, iam vidisti principium, medium et finem istius rei. Fac mihi de ista materia versus sine falsitate et etiam versus, quia debeat solvere combustionem domus! Et nisi hoc feceris, amen dico tibi, poenam sustinebis. Celestinus vero absente magistro suo per se perrexit et multum studebat, sed versus componere minime sciebat. Obviabat ei diabolus in specie hominis et ait: "O fili, cur tantum tristaris?" Qui ait: "Non expedit tibi dicere." Et ille: "Dic mihi secure, et tuum negocium perficiam, ita tamen, quod velis mihi consentire." Ait Celestinus: "Ego deberem versus componere sub poena de equo scabioso et duabus ovibus et penitus ignoro." At ille: "Domine, ego sum diabolus in specie hominis. Noli timere! Si mihi promittis, quod fidelis servus meus sis, et versus tibi componam." Celestinus vero consensit fide data, quod fideliter ei servire vellet, si promissum impleret. At ille: "Ecce, versus sunt isti: Nexus ovem binam per spinam traxit equinam; Laesus surgit equus, pendet utraque pecus; Ad molendinum pondus portabat equinum, Dispergendo focum se cremat atque focum. Custodes aberant; singula damna ferant!" Puer vero cum istos versus habuisset, domum perrexit. Ait ei magister: "Numquid, flli, versus fecisti?" At ille: "Etiam, magister." Et versus recitavit. Magister cum eos audisset, admirabatur et ait: "Dic mihi, carissime, quis docuit te?" At ille: "Nemo." Qui ait: "Nisi mihi veritatem dixeris, usque ad sanguinis effusionem flagellatus eris." Puer vero timens a principio usque ad finem ei narravit, quomodo diabolo obligatus esset. Magister vero contristatus est valde; fecit puerum reverti et pure confiteri ac diabolo abrenuntiare, et post hoc factus est homo sanctus et animam deo reddidit.

 

Cap. 181. De serpente et bufone.

 

Caesar regnavit in civitate romana, in cuius regno erat quidam miles generosus ac fortis. Accidit semel, quod per quandam forestam transire deberet, et ecce vidit bufonem et serpentem simul pugnare, sed bufo praevaluit et serpentem devicit. Haec videns miles de equo descendit et serpentem iuvit et bufonem vulneravit, tamen per bufonem graviter vulneratus evasit et fugam accepit; sed venenum bufonis in vulnere militis remansit. Miles domum perrexit et diu in infirmitate corporis remansit, in tantum quod totaliter erat exinanitus. Testamentum suum condidit et ad mortem se paravit. Cum vero iuxta ignem a uno die iacuisset quasi de vita sua desperatus, intravit serpens, quem a morte te salvavit. Dixerunt servi: "Domine, quidam serpens intravit." Miles cum illum respexisset, notitiam eius habebat, quod serpens ille erat, pro quo pugnavit et omnia mala habebat. Dixit: "Nolite ei prohibere! Credo enim, quod nullum malum faciat mihi." Serpens vero coram omnibus ad vulnus perrexit et venenum cum lingua lambit, quousque os plenum habuisset. Deinde extra ianuam aulae venenum proiecit rediitque bis vel ter, quousque totum venenum hauserat, et semper illud proiecit. Hoc facto miles lac ad bibendum ei dedit. Cum vero sic bibisset, bufo, quem miles vulneravit et a quo vulnus recepit, intravit et cum serpente pugnavit, ac si esset in vindictam, quod serpens militem sanasset. Miles vero cum hoc vidisset, dixit servis suis: "Carissimi, sine dubio ille est bufo, quem vulneravi in defensione serpentis, et a quo omnia mala recepi. Si serpentem superaverit, statim me invadet et sicut vitam meam diligitis, illum occidatis!" Servi haec audientes cum baculis et fustibus illum occiderunt. Serpens vero quasi applaudendo et regratiando hinc inde circa pedes militis se vertit et exivit. Miles vero sanitatem perfectam recuperavit.

 

Cap. 182. De ancilla, quae cantus avium intellexit.

 

Gordianus regnavit potens valde, in cuius regno erat quidam miles generosus, qui pulchram uxorem habebat, quae sub eo adulterata est. Accidit semel, quod maritus eius ad peregrinandum perrexit. Illa vero statim amasium vocavit. Habebatque domina illa unam ancillam, quae miro modo cantus avium intellexit. Cum vero amasius intraret, erant tunc in curia III galli. Circa mediam autem noctem cum domina cum amasio iaceret, primus gallus cantare cepit. Domina cum haec audisset, ait ancillae: "Dic mihi, carissima, quid dicit gallus in cantu suo?" Illa respondit: "Gallus dicit in cantu suo, quod tu facis iniuriam domino tuo. Anglicis verbis: Ye koc seyt in yr sang, Yat you s doyst yi usban wrang." Domina haec audiens dixit ancillae suae: "Occidatur gallus ille!" Et sic factum est. Tempore debito post haec secundus gallus cantavit. Ait domina ancillae: "Quid dicit gallus in cantu suo?" Ait ancilla: "Sic dicit: Socius meus occisus est pro veritate, et ego paratus sum mori pro eius amore. Anglicis verbis: My fallau for ys soz-sau Hayt ylor is lyf an lyt ful lau." Ait domina: "Occidatur et gallus ille!" Et sic factum est. Cito post haec tertius gallus cantavit. Domina cum hoc audisset, dixit ancillae: "Et quid dicit gallus ille?" Respondit "Audi, vide, tace, ei tu vis vivere in pace! Anglicis verbis: Yr an se an dolye stylle, Chyff you woylt af yi pese an al yi wyl!" Ait domina: "Non occidatur gallus ille!" Et sic gallus iste salvatus est.

 

Cap. 187. De duabus virginibus et unicornu.

 

Erat quidam imperator potens valde, in cuius imperio erant duae virgines pulchrae, quae miro modo dulciter cantabant, in tantum quod ad earum cantum multi venerunt, ut eas cantare audirent. Imperator iste quandam forestam habebat, in qua erat unicornis tam strenuus, quod nullus eum attingere audebat, immo, quotquot intrabant, occidit. Istae duae virgines haec audientes totaliter nudae intrabant; una gladium portabat, alia pelvim. Et cum forestam intrassent, inceperunt cantare tam dulciter, quod unicornis ad eas venit et mamillas earum cepit lambere. Deinde intime eas respexit. Hoc facto caput suum in gremium illius virginis, quae pelvim habebat, ponebat et incepit dormire. Altera virgo haec videns, quae gladium habebat, illum in cor percussit, et mortuus est. Altera virgo sanguinem eius in pelvim suscepit et ad civitatem portavit; de cuius sanguine fiebat purpura et byssus. Et omnes eam laudabant, eo quod sanguinem eius collegisset, nec non quod unicornis occisus esset.

 

Cap. 189. De abundantia et gaudio.

 

Narratur de quodam homine, qui vocatur Gauterus, qui optabat locum gaudendi. Quodam die mane surrexit et solus per quandam viam trium dierum ambulavit, quousque ad quoddam regnum pervenit, in quo rex in modico tempore erat mortuus. Satrapae illius regni videntes eum esse strenuum hominem ac formosum illum in regem elegerunt. Ille vero sic electus, multum placuit ei. Cum autem nox adesset, ipsum ad cameram introduxerunt. Cum autem intrasset, vidit lectum pulcherrimum, ad caput autem lecti leonem ferocissimum, ad pedes draconem, a latere dextro ursum, ex alio latere vermes. Ait Gauterus: "Quid est hoc? Numquid oportet me in lecto isto gaudere cum istis bestiis?" Aiunt servi: "Immo, domine. Nam alii reges in isto lecto iacuerunt et per istas bestiae sunt devorati." At ille: "Omnia mihi bene placerent; sed tantum a lecto isto et a bestiis abhorreo, quod rex vester esse nolo." Mox ab eis recessit et ad aliud regnum pervenit, ubi etiam rex illius regni mortuus erat. Nobiles vero istius regni cum ipsum strenuum vidissent, ipsum in regem sicut prius elegerunt. Cum vero omnia vidisset, placuit ei multum. Cum autem nox adesset, vidit quendam lectum, in quo iacere debebat, plenum novaculis acutis, et inter novacula serpentes hinc inde currere. Ait Gauterus: "Numquid oportet me in lecto isto dormire ?" Dixeruntque servi: "Etiam, domine, nam reges ante te hic iacuerunt et in isto lecto mortui sunt." At ille: "Omnia sunt bona excepto illo lecto maledicto, et ideo rex vester esse nolo." Perrexit mane solus viam trium dierum invenitque in via quendam senem super quandam foveam sedentem, habentem baculum in manu sua. Qui ait Gautero: "Carissime, unde venis?" At ille: "Nescio." Qui dixit: "Quo autem vadis?" Qui dixit: "Tria quaero et non possum invenire. Primum est abundantiam sine defectu. Secundum est gaudium sine tristitia. Tertium est lumen sine tenebris." Ait senex: "Accipe baculum istum et per viam istam perge et ante te montem altum invenies! Ad pedem montis stat una scala habens VI tantum gradus; quam ascende! Cum vero ad VIum gradum perveneris, in summitate montis palatium pulcherrimum invenies. In ianua tres percute ictus! Statim ianitor respondebit tibi. Ostende ei baculum istum et dic ei: 'Qui est dominus istius baculi, tibi praecipit, ut me intrare permittas.' Cum vero introitum habueris, ibidem invenies ista tria et multo plura." Ille vero omnia implevit, quae dixerat ei senex. Cum vero ianitor baculum vidisset, ei introitum dedit, ubi illa III invenit et multo plura. Et toto tempore vitae suae ibidem mansit.

 

Cap. 190. De quadam philomena.

 

Sagittarius quidam parvam aviculam, nomine philomenam, cepit. Cum autem vellet eam occidere, data est ei vox, et ait: Carissime, quid proderit, si me occideris, quia ventrem tuum per me implere non poteris? Sed si dimittere me velles, tria mandata tibi darem, quae si diligenter servares, magnam inde utilitatem consequi posses." Sagittarius vero ad eius loquelam est stupefactus; promisit, quod eam dimitteret, si haec tria mandata proferret. At illa: "Iam audi me! Primum est: Numquam rem, quae apprehendi non potest, apprehendere studeas! Secundum est: De re perdita et irrecuperabili numquam doleas! IIIm: Verbum incredibile numquam credas! Haec tria custodi, et bene tibi erit!" Ille autem, ut promiserat, eam volare permisit. Philomena a captivitate volavit per aera et incepit dulciter cantare. Finito cantu dixit sagittario: "Vae tibi, homo, quam malum consilium habuisti, quando me volare de manibus tuis permisisti, et quam magnum thesaurum hodie perdidisti!" Ait sagittarius: "O soror carissima, dic mihi quomodo!" Quae ait: "Quia est in meis visceribus margarita, quae strucionis ovum sua vincit magnitudine." Quod ille audiens contristatus est valde, quod eam dimisit. Statim conabatur eam apprehendere, expandit rete et dixit: "Carissima, veni in domum meam, et omnem humanitatem tibi exhibebo et omnem voluntatem tuam tibi dimittam!" Cui philomena: "Nunc pro certo fatuum te esse cognovi. Nam ex his, quae tibi dixi, nullum profectum habuisti, quia de me perdita et irrecuperabili doles et me capere per rete tuum temptasti, cum nequeas me capere. Insuper margaritam tam grandem in meis visceribus esse credidisti; cum ego tota ad magnitudinem ovi strutionis non valeam pertingere. Stultus es et in stultitia tua permanebis, et ideo amplius tecum non exspectabo." His dictis avolavit. Homo vero ad domum suam reversus est et in stultitia sua permansit.

 

Cap. 192. De Placido et uxore et filiis.

 

Erat quidam miles, nomine Placidus, qui uxorem habebat pulchram et duos parvulos. Miles iste miro modo dilexit venari. Accidit semel, quod, cum ad venandum pergeret, vidit a longe cervum magnum pergere. Sequebatur istum cervum viditque inter cornua eius imaginem crucifixi. Cervus agili cursu ante eum cucurrit, et ille satis velociter sequebatur. Sed cum cervus non posset evadere, conversus ad eum ait: "Cur me tantum persequeris? Ecce pro te sum in cruce crucifixus!" Ille haec audiens statim de equo descendit ac in terra genuflexit et veniam petiit. Ait cervus: "Eligas unum e duobus! Aut in iuventute tua te oportet multa pro nomine meo pati, aut in senectute." Qui ait: "Domine, in iuventute fiat voluntas tua!" His dictis cervus ab oculis eius evanuit. Placidus vero domum equitavit et statim ipse cum uxore et duobus parvulis baptizatus est. Hoc facto venit ignis subito et omnia, quae habuit, combussit, et factus est egenus. Ambo amare flebant et navem conduxerunt, ut mare transirent. Cum vero de navi in terram descendere deberent, magister navis pretium ab eo quaesivit. Ille vero, unde solveret, nihil habebat. Dixit nauta: "Amen dico tibi, pretium habebo, antequam recedas." Ille vero coepit eum rogare, ut patientiam haberet, quousque deus ei concederet; sed minime eum audire voluit. Respondit Eustachius, qui ante baptizmum Placidus vocabatur: "Ex quo ita est, ecce duo parvuli mei; unum ex his accipe, quousque deus mercedem tibi retribuat!" Magister uxorem respexit, et cum eam pulchram videret esse, captus est in oculis suis et ait: "Nullum puerum habere volo, sed uxorem, quam magis diligis." Eustachius, licet invitus, uxorem ibidem dimisit, pueros secum accepit, unum in bracchis, alium super dorsum, et sic tristis ac dolens recessit, quousque ad magnam aquam pervenit, quam transire debebat. Vidensque aquae profunditatem, unum puerum in terra dimisit, quousque alteram transportaret. Cum vero reverteretur, ut alium acciperet, et cum esset in medio fluminis, leo quidam illum rapuit, antequam ad eum pervenire posset. Ille vero miro modo tristis de amissione pueri ad alium puerum rediit; sed antequam illum attingere potuisset, ursus illum rapuit et ad silvam et ait: "Heu mihi, domine, heu! Pereat dies, in qua natus fui! Uxorem meam perdidi et iam duos parvulos meos." Surrexit et perrexit solus, viam trium dierum, quousque ad quoddam regnum pervenit, cuius rex continuam guerram contra alium regem habebat. Vidensque rex Eustachium esse strenuum militem ipsum conduxit, ut secum maneret. Ille vero bella exercebat et ad omnia paratus erat, in tantum quod fama eius ubique volabat. Rex vero videns eius probitatem ipsum magistrum ac principem exercitus constituit, qui in omnibus satis prudenter se habebat. Accidit, quod semel quandam civitatem cum exercitu intraret, in qua moram fecerat. Et ecce quaedam mulier de partibus longinquis in eadem civitate in quadam domo hospitata fuit. Et post eam a casu duo iuvenes supervenerunt, unus post alium, et in eadem domo hospitium receperunt; nec unus alterius notitiam habebat. Cum autem in solacio sederent, isti duo iuvenes inter se conferebant de multis, ita quod unus ab alio quaesivit, unde esset, vel de qua terra productus fuisset. Respondit: "De terra longinqua sum, sicut credo. Parvulus eram, quando istam terram intravi. Sed unum recolo, quod pater meus erat miles, qui navem conduxit, in qua pater meus et mater mea cum fratre meo et ego eramus. Sed tam pauper erat, quod matrem meam pro naulo magistro navis tradidit in pignus, quia non habebat, unde solveret. Deinde pater meus me et fratrem meam secum recepit; et cum ad quandam aquam venisset, me in terra dimisit, ut iuniorem fratrem meum transportaret. Et cum eum in terram posuisset et rediret ut me ultra aquam portaret, antequam veniret ad me, leo me rapuit et ad silvam cucurrit. Pastores haec videntes cum canibus insequebantur et me de faucibus leonis eripuerunt, et in civitate illa ab hoc tempore nutritus sum. Amplius tibi dicere nescio de mea progenie." Mulier vero, quae venerat et ibidem hospitata erat, fuit mater illorum, scilicet uxor Eustachii. Quae cum audisset hos sermones a iuvene, diligenter auscultavit, quousque alium iuvenem audiret loqui. Deinde coepit alius iuvenis dicere socio suo: "Carissime, iam mihi retulisti de parentibus tuis et casu, quo modo tibi acciderit. Nunc tibi refero, quod eodem modo per omnia mihi accidit de patre meo et matre ac unico fratre meo. Mater mea erat relicta in navi; pater meus fratrem meum et me ultra quandam aquam duxit. Cum vero me super terram posuisset, ursus me rapuit et ad silvam cucurrit. Et pastores insequebantur, ursus me cadere permisit; et in ista civitate tali vico, tali domo sum nutritus. Quid autem actum sit de patre et matre, penitus ignoro." Mater cum omnia haec audisset, vocavit eos et ait: "Carissimi, ego sum mulier illa in custodia nautae relicta, et vos estis filii mei." Statim cecidit super colla eorum et osculata est eos et ait: "O filii carissimi, ecce me miseram deus visitavit, quia vos video! Si deus esset tam propitius, quod patrem vestrum invenire possemus, et hoc pro miraculo reputarem. Venite et sequimini me summo mane, si nobis faciat deus misericordiam!" Summo mane surrexerunt et matrem per civitatem secuti sunt. Et ecce Eustachius, princeps militiae, obviabat eis. Illa cum eum vidisset, in frontem eius respexit vidensque signum, quod ante semper portabat, ait intra se: "Credo, quod iste sit dominus meus Eustachius." Statim cucurrit ad eum et ait: "O domine, audi me, si placeat dignitati tuae! Quod est nomen tuum?" At ille: "Eustachius vocor. Ad illud verbum ad terram ipsa cecidit prae gaudio. Miles eam elevavit et ait: "Dic, domina, quid est tibi?" Respondit: "O domine, ego sum uxor tna; respice in me!" Cum vero respexisset eam, coram toto populo osculatus est eam et ait: "O domina carissima, dimidium animae meae, dic mihi, quomodo de manibus nautae evasisti?" Respondit: "Postquam de me recessisti cum duobus parvulis nostris, surrexit tempestas tam gravis, quod navis periclitabatur, et ego sola evasi; et ab illo tempore deus abundanter tribuit in victu et vestitu." Eustachius amplexatus est eam ac osculatus est eam et ait: "O domine, deus meus, qui facis mirabilia, si iam possem filios meos habere, tibi servirem sine fine." Quae ait: "Dic mihi, domine, quid actum fuit de filiis nostris?" Ille vero coepit narrare, quod leo accepisset unum et ursus alium. Respondit mulier: "Domine, laudetur deus, ecce duo filii nostri!" Ostendit ei duos iuvenes, qui secum in hospitio erant, et quilibet coepit narrare per se de patre et matre et quomodo raptus fuisset. Pater cum hoc audisset, osculatus est eos et deo gratias referebat. Post haec perrexit ad regem et totum processum vitae suae ei narravit et licentiam accepit et mercedem condignam ab eo obtinuit et ad patriam suam cum uxore et filiis perrexit, ubi per quaedam tempora vixit et in pace vitam finivit.

 

Cap. 194. De duobus militibus, Gidone et Tyrio

 

Quidam rex erat in Anglia, in cuius regno erant duo milites; unus Gido vocabatur et alter Tyrius. Gido vero plurima bella commisit et semper in omni loco victoriam obtinuit. Qui dilexit quandam puellam generosam et tamen non poterat in uxorem eam obtinere, quousque multa bella pro eius amore commisisset. Cum vero eam in quodam bello obtinuisset, cum maximo honore illam desponsavit. Illa nocte simul iacuerunt. Circa tertium gallicantum surrexit et intime firmamentum respexit, in quo clare vidit inter stellas dominum nostrum Ihesum Christum crucifixum ei dicentem: "Gido, Gido! Sicut pro amore unius puellae terrenae saepius bella commisisti, tempus est, ut pro amore mei amodo studeas contra inimicos meos pugnare." His dictis disparuit Ihesus Christus. Miles Gido intellexit, quod dei voluntas esset, quod ad terram sanctam pergeret et Christum de infidelibus vindicaret. Ait uxori suae: "Carissima, ut credo, de me ista nocte concepisti filium. Illum nutrias ac custodias, quousque venero, quia ad terram sanctam pergere volo!" Illa haec audiens de lecto surrexit, pugionem ad caput suum accepit et acumen ad ventrem proprium posuit et dixit: "O domine mi, semper te dilexi plus quam me ipsam et tantum exspectabam, quousque tibi fui copulata, ut committeres multa bella, per quae per totum mundum fama tua esset provulgata. Toto tempore vitae meae nullum solacium de te corporale habui usque modo et per te iam concepi; si modo me vis dimittere, me ipsam et illum, quem concepi, cum isto pugione volo interficere." Ille surrexit, pugionem de manibus eius accepit et ait: "Carissima mea, audi pauca verba! Votum deo caeli feci, quod terram sanctam visitare velim. Non est mihi tempus melius votum implere quam modo in principio coniunctionis nostrae. Et tunc deus nobis dabit suam graciam, ut possimus in suo ministerio ducere beatam vitam. Et ideo patienter sustineas, quia cito redibo!" Illa de verbis eius consolata firmiter promisit in pace stare usque ad reditum suum sine omni haesitatione. Miles vale ei fecit et accepit secum Tyrium militem. Illa vero multis diebus planxit nec consolari poterat. Cum tempus advenit, peperit filium pulcherrimum et tenerrime eum nutrivit. Gido et Tyrius multa regna transierunt et in multis locis pro Christi amore plurima bella commiserunt. Tandem erat regnum Daciae per infideles totaliter destructum. Ait Gido socio suo Tyrio: "Illud regnum debes intrare et regem in eo totis viribus iuvare, quia Christianus est et per infideles depressus. Ego vero terram sanctam intrabo et ibidem contra Christi inimicos pugnabo et per te redibo, et sic ambo Angliam intrabimus cum dei adiutorio." Ait Tyrius: "Carissime, semel fecimus iuramentum, ut nullus alium derelinqueret; quod iuramentum usque ad mortem tenebo. Paratus sum regnum Daciae intrare; sed rogo, si vivus fueris, per me transitum habeas, ut simul ad patriam nostram redire possimus!" At ille: "Hoc fideliter tibi promitto." Ambo invicem osculati sunt et in separatione amare flebant. Gido terram sanctam intravit et Tyrius Daciam. Gido plurima bella contra Saracenos commisit et ubique victoriam obtinuit. Tyrius vero simili modo omnes infideles de regno Daciae effugavit et multa bella commisit et ubique victoriam tenuit. Unde fama eius per totum mundum laborabat. Rex vero ipsius regni eum super omnes suos dilexit ac honoravit, et ab omni populo miro modo dilectus est. Rex vero eum ditavit et ad honores promovit. Erat tunc in regno quidam tyrannus, nomine Plebeius, qui Tyrio invidebat, quod tam subito ad divitias et honores esset promotus, et quod fama eius in populo tantum volabat. Hic eum de proditione apud regem accusavit, scilicet quod regem de regno privare vellet. Rex vero dictis eius credens, eo quod potens ac famosus esset, qui Tyrium de honore et divitiis privavit, ita quod Tyrius ad magnam egestatem pervenit, in tantum quod vix sustentationem habuit. Tyrius vero multum dolebat, quod solus esset in paupertate positus. Cum autem semel sic flendo spatiaret per viam et super quandam foveam sederet, venit Gido de terra sancta in forma peregrini. Quem cum Tyrius vidisset, in nullo notitiam eius habebat; sed Gido eum peroptime cognovit, sed ei, quis esset, revelare nolebat, sed ei dixit: "Carissime, unde es?" Qui ait: "De partibus longinquis sum ego, sed moram in isto regno traxi." Ait Gido: "Carissime, propter dei amorem modicum permittas me requiescere in gremio tuo, quia ex itinere lassus sum!" Ille vero annuit. Cum autem Gido coepisset dormire in gremio, Tyrius vidit unam mustelam candidam ex eius ore exire et ad quendam montem iuxta eum intrare; cum vero ibidem per aliquot spatium fuisset, rediit et in os eius intravit. Hoc facto Gido est expergefactus a somno et ait: "Carissime, mirabile somnium vidi. Mihi videbatur, quod una mustela de ore meos exiret et in illum montem intraret et iterato in os meum rediit." Respondit Tyrius: "Carissime, sicut in visione vidisti, ita ego oculis meis vigilando perspexi. Sed quid mustela in illo monte fecerit, penitus ignoro." Qui respondit: "Eamus in montem, quia ibi forte inveniemus aliquid utile, quod erit nobis salubre!" Ambo montem intrabant et ecce draconem mortuum invenerunt et ventrem eius auro plenum cum gladio polito. Supra gladio vero erat superscriptio talis: "Per gladium istum miles Gido devincet Tyrii adversarium." Gido cum istum draconem invenisset, gavisus est valde et ait Tyrio: "Carissime, istum thesaurum totum tibi do, sed gladium habere volo. Ait Tyrius: "O domine, apud te non promerui, ut mihi tale donum dares." At ille: "Eleva oculos tuos et vide! Ego sum Gido, socius tuus." Ille vero haec audiens ipsum intime respexit et statim notitiam eius habebat, ad terram prae gaudio cecidit et flevit ac dixit: "Mihi sufficit de cetero vivere, ex quo semel ante mortem meam vidi te." Dixit Gido: "Surge uelociter, potius de meo adventu gaudere debes quam flere. Pro te pugnabo contra tuum adversarium, et tunc ambo in Angliam cum honore ibimus. Sed vide super omnia, ut nemini dicas, quis ego sim!" Surrexit Tyrius et super collum eius cecidit et osculatus est eum. Tyrius vero cum auro ad domum suam perrexit, Gido vero ad palatium regis. Erat tunc tempus prandendi. Ad ianuam pulsabat; ianitor vero causam pulsationis quaesivit. At ille: "Ego sum peregrinus, qui de terra sancta venio." Ianitor cum audisset, regi denuntiavit. Rex vero ait: "Introducatur, ut rumores ab eo audiamus!" Cum autem introductus fuisset, regem et omnes sedentes in mensa salutavit. Iuxta latus regis sedebat Plebeius, tyrannus ille, qui Tyrium honore ac diviciis privavit. Ait ei rex: "Carissime, qualis est pax in terra sancta?" "Domine, aliquo tempore erat guerra, sed pax iam est reformata. Multi ad christianitatem conversi sunt." Qui ait: "Vidistine illum militem de regno Angliae, nomine Gidonem, qui tot bella et victorias super Sarracenos fecit?" Respondit: "Domine, saepius vidi et cum eo comedi et bibi." Qui ait: "Rogo te, dic, estne ibi aliqua mentio de regibus Christianorum?" Qui ait: "Etiam, domine, et precipue de persona tua, quomodo Saraceni et alii infideles regnum tuum per multa tempora occupaverint et per quendam nobilem militem, Tyrium nomine, sint expulsi ac devicti et propter probitatem suam illum ad divitias et honores exaltasti, sed per quendam tyrannum, nomine Plebeium, iniuste eum divitiis ac honoribus privasti. Haec de te ibidem dicuntur." Plebeius cum hoc audisset, ait: "Tu false peregrine, utinam eum defenderes, de quo tantum loqueris, scilicet de illo Tyrio proditores, qui dominum nostrum regem de regno suo privasse volebat!" Ait Gido: "Domine mi rex, ex quo dicit, quod ego falsus peregrinus sim et ille Tyrius miles sit proditor, de tuo beneplacito cum eo pugnabo et eum falsum dixisse super corpus suum probabo." Ait rex: "Mihi bene placet; immo te rogo, ut a proposito non desistas." Qui ait: "Domine, votum deo voveo, quod cum eo pugnabo; tantum arma pro corpore meo mihi para!" Ait rex: "Quidquid tu indiges, mecum invenies." Ait rex etiam: "Diem crastinam assigno vobis, ut simul pugnetis." Interim rex timens, ne peregrinus per insidias occideretur, vocavit filiam suam unicam virginem et ait "Carissima, sicut tu vitam tuam diligis, nocte ista istum peregrinum custodias et omnia necessaria ei tribuas!" At illa: "Domine, praesto sum voluntati tuae per omnia oboedire." Illa peregrinum ad cameram suam duxit, balneam fecit, cena facta in lectum posuit, qui tota nocte dormivit. Mane facto tyrannus Plebeius armatus in porta stabat clamando et dicendo: "Ubi est falsus peregrinus? Quare tantum tardat?" Rex haec audiens misit ad puellam, ut eum excitaret et ad bellum se pararet. Illa vero eum excitavit ac armavit. Hoc facto ambo ad campum perrexerunt, diros ictus invicem dederunt, in tantum quod Plebeius fere spiritum emisit, nisi haustum alicuius liquoris habere posset. Aitque peregrino: "O bone peregrine, semel permittas aquam haurire!" At ille: "Si mihi promittis hanc curialitatem mecum agere, si necessitas requirit, tibi concedo." Qui ait: "Et ego hoc tibi fideliter promitto." Ille vero ad aquam accessit et bibit, quousque satiatus fuisset. Statim cum toto conamine in Gidonem inruit. Ambo invicem diros ictus dederunt, in tantum quod Gido miro modo sitiebat. Qui ait: "Carissime, eandem curialitatem, quam tibi ostendi, iam mihi concede, quia usque ad mortem sitio!" At ille: "Deo voveo, quod non gustabis nisi manu forti." Gido haec audiens se defendebat, in quantum potuit, et ad aquam appropinquavit; et cum venisset prope aquam, in ipsam saltavit et bibit, quantum volebat. Mox de aqua ascendit et sicut leo rugiens in socium irruit. Alius coepit a fugere. Rex haec videns fecit eos ab invicem separari et illa nocte quiescere, ut die crastina ad bellum parati essent. Rex puellae sicut prius peregrinum tradidit, quem gratanter accepit et omne solacium ei praebuit, sicut ei placuit. Vulnera eius ligavit et caena facta eum in lectum de lignis factum posuit. Ille vero ex bello fatigatus coepit dormire. Plebeius autem VII filios habebat. Vocavit eos et ait: "Carissimi, vos estis filii mei. Dico vobis, nisi iste peregrinus nocte ista extinctus fuerit, die crastina per eum ero mortuus, quia fortiorem ego numquam vidi." Responderunt: "Pater, nocte ista eris expeditus." Circa mediam noctem omnibus dormientibus cameram puellae intrabant, quia eadem camera erat constructa ita, quod mare sub camera fluxit ac refluxit. Inter se dixerunt: "Si eum in lecto occidemus, filii mortis sumus omnes. Proiciamus ergo eum cum lecto in mare, et tunc penitus ignorabitur, quomodo ablatus sit, vel quo evenisset. Immo a populo dicetur, quod fugam receperit". Statim totum lectum et eum dormientem receperunt et in mare proiecerunt. Ille vero dormiebat et nihil sensit. Nocte illa erat quidam piscator in mari. Qui cum sonitum audisset, per lumen lunae respexit et vidit lectum et admirabatur clamavitque alta voce: "Dic mihi propter deum, quid es tu, ut possim te iuvare, ante quam submersus fueris!" Gido audiens clamorem statim a somno expergefactus est vidensque stellas in firmamento admirabatur, ubi esset, et cum sensisset se in aqua esse, clamavit ad piscatorem et ait: "O carissime, adiuva me, antequam submergar!" Piscator vero ad eum navigabat et ait: "Quis es tu?" At ille: "Ego sum peregrinus, qui die hesterna pugnavit; sed quomodo huc venerim, penitus ignoro." Piscator vero cum ante de ipso audisset, eum in navim recepit et ad domum suam duxit ac eum in lecto requiescere fecit. Venerunt filii Plebei ad patrem suum et dixerunt, quod submersus fuisset et ideo amplius timere non deberet. Plebeius non modicum gaudens mane surrexit et armavit se et ad ianuam palatii accessit et alta voce clamavit: "Educ illum peregrinum, ut possim de eo vindicari!" Rex cum audisset, misit ad filiam suam, ut eum excitaret ac armaret. Quae cum audisset praeceptum patris, accessit ad lectum et nec lectum nec ipsum iuvenit. Puella vero amare flevit et ait: "Heu mihi! thesaurus, quem mihi pater meus ad custodiendum tradidit, a me est ablatus." Rex cum hoc audisset, contristatus est valde. Omnes autem admirabantur. Aliqui dixerunt, quod fugam petisset; aliqui dixerunt, quod suffocatus atque iugulatus esset. Sed quo lectus pervenisset, de hoc multi mirabantur. Plebeius autem in porta clamavit: "Educ foras peregrinum falsum, ut caput suum regi hodie praesentare possim!" Cum autem in palatio quaestio de peregrino esset, quo venisset, venit piscator ad regem et ait: "Domine mi rex, noli contristari! Piscator tuus ego sum. Accidit, quod ista nocte, sicut deus voluit, essem in mari ad piscandum et percepi et vidi vestrum peregrinum cum lecto toto in mare proiectum. Ego vero cum sonitum audissem, clamavi. Ille vero ex clamore meo a somno expergefactus est, et eum in navim meam recepi et ipsum mecum domum duxi et in lecto eum dormientem dimisi." Rex vero cum hoc audisset, gavisus est valde misitque ad eum, ut cito se armaret et ad bellum procederet. Plebeius cum audisset, quod mortuus non esset, timuit valde et petiit a rege indutias belli. Ait ei rex: "Amen dico tibi, indutias unius horae non dabo tibi!" Statim ambo ad campum perrexerunt et diros ictus invicem dederunt, sed in tertio ictu Gido dextrum bracchium eius amputavit. Post haec etiam caput regi praesentavit. Rex vero gavisus est valde. Omnes vero laudabant peregrinum, qui tam gloriose triumphavit. Cum autem rex audisset, quod VII filii sui peregrinum in mare proiecissent, omnes in patibulum suspendit. Peregrinus vero licentiam a rege petiit. Ille vero ei multa obtulit, ut secum maneret, sed in nullo ei oboedire volebat. Rex vero haec videns aurum et argentum ei dedit. Ille vero Tyrio totaliter dedit. Ambo ei vale fecerunt et Angliam pervenerunt. Gido vero cum ad proprium castrum venisset, ante portam pauperes in magna multitudine sedentes vidit et inter eos in forma peregrini sedebat. Cum vero domina, uxor sua, comedisset, personaliter pauperis ministrabat, et cum cuilibet pauperi denarium dedit, dixit: "Ora pro domino meo Gidone, qui est in terra sancta, ut deus, antequam moriar, mihi gaudium habere concedat!" Filius autem eius erat VII annorum, satis splendide indutus et oculis hominum gratiosus, qui matrem inter pauperes sequebatur. Filius cum audisset matrem cuilibet pauperi dominum Gidonem commendare, ait: "O mater, estne ille pater meus, quem pauperibus commendas?" Respondit: "Etiam, fili mi, eadem nocte, qua recessit, te ex me generavit, et amodo eum non vidi. Cum vero domina per ordinem inter pauperes ambularet, ut eis ministraret, venit ad dominum suum Gidonem et ei elemosinam dedit; qualis autem esset, ignorabat. Ille vero caput suum inclinabat, ut non agnosceretur. Domina autem cum eum transisset versus ceteros pauperos, filius sequebatur. Gido elevans oculos suos vidit filiam suum, quem antea numquam vidit, et non poterat se continere, accepit filium suum inter bracchia et osculatus est eum et ait: "O fili carissime, deus det gratiam tibi!" Et iterato osculabatur eum. Domicellae autem videntes eum a peregrino osculari, vocatus est ad matrem, ut amplius ibi non staret. Respondit puer: "O mater, nonne debeo stare cum patre meo, qui me genuit ex te? Venite omnes mecum et videte patrem meum, dominum Gidonem, pro quo omni die elemosyna datur!" Domina stupefacta ex verbis pueri ait intra se: "Quomodo est hoc, et quid est hoc, quod filius meus loquitur mihi?" Ivit cum puero, et puer duxit eam ad eundem locum, ubi Gido sedebat. Gido cum intellexisset, quod eum vellent videre, coepit fugere. Sed domina fecit eum apprehendi. Quem cum clare vidisset, alta voce clamabat: "O domine mi, dimidium animae meae! Cur te abscondisti a me?" Cecidit super collum eius et osculata est eum. Gido cum videret, quod dei voluntas esset, ut manifestaretur, in castrum suum intravit. Et ambo vitam beatam finierunt.

 

Cap. 195. De filia imperatoris et V militibus et cane.

 

Valerianus regnavit potens valde, qui tantum unicam filiam habebat, quam miro modo dilexit, in tantum quod quinque milites ordinavit, qui eam die noctuque custodirent. Et super illos milites quendam custodem constituit, ut, si aliquis miles delinqueret, ita quod puella non esset bene custodita, per custodem graviter puniretur. Deinde post puellam quendam canem habebat semper in aula ligatum, quem ordinavit, ut de nocte solutus esset et curiam custodiret. Cum autem semel imperator in stratu suo iacuisset, terram sanctam visitare cogitabat. Mane vero paravit se ad iter, vocavit ad se senescalcum domus suae et ait: "Carissime, terram sanctam visitare volo. In tua custodia filiam meam relinquo, ut ei omnia necessaria provideas, et ut nullum defectum habeat. Item V milites sint cum ea in expensis meis; et si indigent aliquo, eis provideas laute, ita quod in adventu meo querimoniam non audiam! Item illum canem custodias, ne hinc inde discurrat! Et quidquid de omnibus istis feceris, de custodia vel de consilio custodis militum fiat! Si vero ista omnia bene ac fideliter perfeceris, in adventu meo mercedem condignam tibi retribuam." His dictis vale omnibus fecit et ad terram sanctam perrexit. Senescalcus vero omnia illa fideliter adimplevit ad tempus et precipue canem delectabiliter nutrivit, in tantum quod ligaturam fregit et multa mala perpetravit. Post haec cito necessaria omnia quantum ad puellam et milites subtraxit, unde a custode saepius argutus et numquam correctus tandem nihil militibus nec puellae dedit. Unde propter mimium defectum puella panem suum mendicavit et a multis cognita. Milites vero propter suum defectum facti sunt latrones, spoliatores ac multa mala perpetrati sunt. Sed canem sine ligatura tenerrime pavit et custodivit. Accidit, quod rumores venerunt, quod imperator veniret. Senescalcus haec audiens cogitavit: "Non potest esse, quin accusatus ero de filia ac militibus ac de multis transgressionibus. Melius est mihi alios praevenire ac me ipsum accusare et misericordiam petere, quam ut ipsi transgressorem me esse proclamaverint." Spoliavit autem se ipsum omnibus vestimentis excepta sola camisia et femoralibus et in manum dextram III laqueos accepit et obviam imperatori perrexit. Imperator cum eum a longe vidisset, mirabatur, quare in tali forma veniret. Cum autem appropinquaret, flexis genibus imperatorem salutavit. Ait ei rex: "Carissime, quare in tali forma mihi obviasti?" At ille: "Domine, quia aliter non merui. Respondit: "Dic mihi, quid est?" At ille: "Domine, non possum vobis dicere, nisi mihi, prius constet de vestra voluntate; sed ante omnia misericordiam peto, quia propter misericordiam huc laboravi in forma ista." Et ille: "Ad quid portas illas III cordas?" Qui respondit: "Domine, prima corda ad me ligandum est manibus et pedibus, quousque sanguis exeat. Secunda corda me ad trahendum ad caudam equi quousque carnes ab ossibus separentur. Tertia corda ad suspendendum me in patibulum tamdiu, quousque aves caeli descendant et de cerebro capitis mei sint refocillatae." Ait imperator: "Tam humiliter loqueris et te tam vilem ostendis; tibi remitto, quidquid contra me deliquisti. Dic ergo secure, quae sunt dicenda!" At ille: "Domine, filia tua unica, quam mihi in custodiant dedisti, ex defectu meo panem suum ostiatim mendicat. Item milites, qui per me ministrari deberent de bonis vestris, necessaria ab eis subtraxi; unde facti sunt latrones, spoliatores. Sed canem custodivi, qui saepius ligaturam fregit ac mala infinita perpetravit." Imperator cum hos sermones audisset, commota sunt omnia viscera eius, et ait: "O pessime, si illa prius scivissem, morte turpissima te condemnassem; sed quia prius remisi, non morieris. Sed celeriter perge et filiam meam cum militibus reduc!" Senescalcus perrexit et filiam reduxit et eam vestimentis pretiosis induit; pacem cum militibus fecerat et, quidquid damni per eum passi sunt, usque ad novissimum quadrantem eis restituit. Imperator cum venisset, invenit filiam ac milites. Filiam senescalco in uxorem dedit, milites ad divitias et honores promovit. Et sic in pace senescalcus post transgressionem cum uxore vixit, et ambo vitam in pace finierunt.

 

Cap. 199. De philomena sagittata.

 

Quidam rex erat nobilis, in cuius regno erant duo milites, unus senex, alter iuvenis. Senex miles habuit iuvenculam in uxorem, quam miro modo dilexit. Iuvenis vero unam vetulam desponsabat. Miles iste iuvenis saepius in animo suo cogitabat: "Magis decens esset ac conveniens, ut ego uxorem socii mei in uxorem haberem et ipse uxorem meam." Perrexit saepius ad domum militis senis et cum ea contulit, sic quod privatum inter eos erat ignorante sene milite. Mulier ista miro modo dulciter cantavit; propter cuius dulcedinem ,ulti domum militis senis frequentabant. Miles senex ante ostium domus suae habebat arborem ficus, super quam singulis noctibus quaedam philomena residebat et tam dulciter cantavit, quod domina, uxor militis senis, omni nocte surrexit, ut philomenam audiret cantare, quia totaliter in cantu delectabatur. Accidit una nocte. quod, cum philomenam audiret, surrexit. Interim maritus evigilabat, uxorem iuxta se non invenit; contristatus est valde, tamen iacuit in pace. Philomena cum cantum suum finiret, domina ad lectum suum rediit. Ait ei maritus "Carissima, ubi fuisti?" Quae ait: "Vere, domine, est quaedam philomena, quae singulis noctibus super arborem ficus cantat. Ego vero cum cantum eius audio, de lecto surgo et in fenestra solarii sedeo, donec cantus sit finitus." Ait ei maritus "Numquid omni nocte sic facis?" Quae ait: "Etiam, domine, quotiens ipsam cantantem audiero." Miles vero nihil ad hoc respondit, sed de mane surrexit et accepit arcum cum sagitta et invenit arborem et philomenam desuper cantantem, quam sagittavit et occidit. Et cor eius extraxit et uxori suae praesentavit dicens ei: "Amodo in lecto tuo quiescas! Ecce cor eius, quae tam dulciter cantavit, propter cuius cantum saepius de lecto surrexisti!" Illa vero flevit amare, quia philomenae compatiebatur. Audiens autem iuvenis miles, quod senex philomenam occidisset, propter quam domina de lecto surrexit, cogitabat: "Si sciret, quantus est amor inter me et uxorem suam, sic mihi ministraret, sicut philomenae." Armavit se a planta pedis usque ad verticem capitis et domum eius intravit et militem senem occidit. Cito post haec uxor sua vetula moritur, et iuvenculam uxorem militis senis in uxorem duxit.

 

Cap. 200. De pisce vertendo.

 

Gallicus in civitate romana regnavit prudens valde et super omnia iustus, qui statuit pro lege, quod, quicumque pectinem piscis in scutella sua verteret, morte moreretur sine aliqua misericordia, sed ante mortem quaereret III petitiones a rege et obtineret, ita tamen, quod nulla illarum petitionum esset pro vita habenda. Ratio erat haec, quare legem constituit, quia erat tam largus, quod nullo modo volebat, ut in aula sua ossa cuiuscumque viderentur, sed quam cito homo partem albedinis de pectine comederet, nullo modo partem nigredinis verteret, sed ad coquinam mitteret, et etiam ei laute ministraretur. Accidit, quod quidam comes ad curiam imperatoris venerat ducensque filium suum secum. Ambo in mensam erant positi et de pectinibus ministrati. Comes cum esset famelicus, postquam partem albedinis commederet, vertit pectinem et partem nigredinis invenit et commedit. Haec videntes multi existentes aput regem eum accusabant, quod mortem promeruisset, quia contra legem editam deliquerit. Statim super tali transgressione apud imperatorem erat accusatus. Ille vero, quid diceret, penitus ignorabat. Filius vero eius audiens, quod pater nesciret se iuvare, flexis genibus coram imperatore dixit: "Domine mi reverende, numquid tibi placet, quod pro patre meo moriar? Et hoc peto instanter." Ait imperator: "Mihi bene placet, ita tamen, quod unus ex vobis moriatur." At ille: "Domine, multum tibi regratior, quod mihi concessisti, quod debeam mori pro patre meo. Iam peto ante mortem meam III petitiones secundum legem." Ait rex: "Non possum tibi negare." Qui ait: "Tantum unicam filiam habes; peto, ut una nocte mecum dormiat." Ille vero concessit quamvis invitus. Tamen eam non defloravit. In hoc placuit ipse multum imperatori. Deinde: "Secunda mea petitio est: peto totum thesaurum tuum." Rex vero stupefactus; tamen, quod petivit, obtinuit. Accepit thesaurum et totum inter divites et pauperes dividebat, ita quod voluntatem totius populi obtinuit. Tunc ait: "Domine mi, rex, IIIa petitio mea est ista: peto, ut omnes oculi de capitibus eruantur, qui viderunt patrem meum pectinem in scutella vertentem." Haec audiens imperator fecit inquiri, quis vel qui viderint comitem vertere pectinem in scutella. Facta est inquisitio. Cogitavit unus: "Si ego dicam, amittam oculos meos." Et sic IIuss, IIIus et IVus. Unde omnes timuerunt veritatem dicere, ita quod non fatebatur unus se vidisse illum vertere pectinem in scutella. Imperator haec audiens dedit pro iudicio, ut comes sine laesione transiret, et quod filius eius filiam ipsius unicam in uxorem duceret. Et sic factum est. Post decessum imperatoris filius comitis factus est rex istius regni, qui satis prudenter regnum regebat.

 

Cap. 207. De duobus canibus et lupo.

 

Miles quidam erat, qui habebat duos canes, quos multum dilexit propter bonitatem illorum. Isti duo continue ad invicem ligati erant; et quamdiu ligati erant, pacifice se ad invicem habebant. Sed quam cito soluti erant, ut ad praedam currerent, quilibet alium invasit ac vulneravit, et sic saepius cervus vel lepus ex defectu vel pugna eorum evasit. Miles cum saepe de hoc expertus fuisset, contristatus est valde et intime cogitavit, quomodo dilectionem inter eos faceret. Tandem dictum est ei, quod provideret de lupo antiquo ac forti et unum ex canibus ad invadendum eum permitteret; cum vero canis multum per lupum esset infestatus ac fere devictus, alium canem in eius auxilium dimitteret lupum invadere; et post victoriam ambo se mutuo diligerent. Miles vero intravit quandam forestam cum duobus canibus. Statim lupus magnus ei obviam habuit. Unum canem tantum contra eum currere permisit. Qui cum fere devictus fuisset, alium canem in auxilium eius contra lupum currere dimisit, unde iste lupum tam viriliter invasit, quod ambo lupum occiderunt. Ab illo tempore sive ligati sive soluti mutuo se semper dilexerunt.

 

Cap. 211. De medicis exoculatis et restitutis.

 

Quidam rex erat potens valde, qui multas virtutes habebat, inter quas nolebat in regno suo invidos pati, quantum percipere poterat. Erant tunc in regno duo physici optimi, speculativi ac practici, ita quod, quidquid unus fecit, faciebat et alter. Omnis infirmus ad eos veniens a quacumque infirmitate detentus, si possibile esset via medicinae sanari, sanus factus est. Accidit, quod unus alteri invidebat, tamen propter bonum pacis dixit socio suo: "A multo tempore socii eramus. Non sit scisma inter nos aut invidia, sed per unum factum probabimus, quis nostrum sit maior in arte phisicali! Et quicumque ex nobis defecerit, sit ille alterius discipulus!" Ait alter: "Mihi bene placet. Sed dic mihi, quomodo debemus probare, quis nostrum sit subtilior?" At ille: "Haec est probatio. Ego duos oculos tuos sine dolore eruam de capite tuo et in mensa aliqua ponam coram multis. Deinde eos in capite tuo firmabo, ita quod post tam clarum visum habebis sicut ego, vel sicut umquam habuisti. Et omnia ista sine dolore oculorum ac periculo perpetrabo. Deinde si tu poteris cum oculis meis hoc idem per omnia perpetrare, nullus nostrum discipulus alterius erit, sed simul quasi cor unum et anima una erimus. Si vero in isto aliquis ex nobis defecerit, alteri semper sit subiectus!" Respondit alter: "Ista probatio est bona; ad istam probationem consentio. Vocetur multitudo populi, ut videatur, quis nostrum subcumbet!" Et sic factum est. Statim unus pixidem extraxit et cum quodam instrumento circa oculos incepit corrodere cum subtili unguento, quod duos oculos socii sui extraxit sine laesione et coram omnibus super unam tabulam posuit et ait: "Carissime, numquid dolorem sensisti?" Qui ait: "Unum scio, quod oculos amisi, unde nihil penitus videre potero. Sed nullum dolorem sensi." Ait alter: Mihi bene placet." Statim cum calido ungento loca oculorum linivit et quemlibet oculum in loco suo posuit et ait: "Carissime, da gloriam deo! Quomodo iam de oculis tuis sentis?" Qui ait: "Sentio in rei veritate, quod nec percepi, quando oculos traxisti, nec quando oculos in locis suis posuisti. Et tam clare iam video sicut ante." Ait ille: "Carissime, iam incumbit, ut mihi eodem modo ministres; aliter discipulus meus eris." Ille vero cum unguento ac instrumentis oculos suos sine aliquo dolore extraxit et coram omnibus in tabula posuit et ait: "Carissime, numquid laesionem sensisti?" At ille: "Penitus nullam." Cum sic ad invicem conferrent, quaedam fenestra camerae erat aperta. Intravit quidam corvus et unum ex oculis secum portavit et comedit. Medicus cum hoc vidisset, totaliter erat confusus et ait intra se: "Nisi oculos eius ei restituam, sicut ipse mihi oculos meos, servus et discipulus eius sum, quamdiu vixero." Respexit iuxta se, vidit quandam capram ambulantem. Unum oculum de capite eius extraxit et in loco oculi ablati posuit. Cum autem duos oculos in locis suis posuisset, ait: "Carissime, da gloriam deo! Quomodo actum tibi est?" Qui ait: "Amen dico tibi, optime mihi ministrasti; nullum dolorem sensi nec in extrahendo nec intus ponendo. Sed unum est, quod admiror. Unus ex oculis meis semper respicit sursum ad arbores." Omnes audientes istud factum inter istos duos medicos approbabant utrumque. Ab illo die facti sunt socii ad invicem et in una domo, quamdiu vixerunt, manserunt.

 

Cap. 213. De milite captivo et philomena et lapide.

 

Hainricus in civitate romana regnavit, qui statuit pro lege, quod, si quis esset captus pro aliqui transgressione et in carcere positus, si carcerem evadere posset et ad palatium currere ac intrare, antequam detentus esset, quantocumque malus, refugium haberet; sed custos carceris graviter puniretur. Accidit casus, quod quidam miles contra dominum regem aliquid deliquit et propter hoc incarceratus et in eodem carcere multipliciter afflictus. Singulis diebus dabatur ei panis et aqua, unde totaliter est annihilatus. Accidit, quod omni die per quandam fenestram intravit quaedam philomena, quae miro modo dulciter captavit. Miles iste per cantum eius multum est consolatus; de pane suo omni die ei dedit et sic philomenam per multos dies sustentabat. Cum vero semel esset multum desolatus, intravit philomena et in gremio eius stetit et dulciter cepit cantare. Ait ei miles: "O bona philomena, quid mihi valet cantus tuus in hac miseria? Si cantus tuus me a carcero liberaret, optime tibi ministrarem, si cum vita possem evadere." His dictis philomena evolavit. Tertia die rediit portans in ore suo lapidem parvum, quem in gremium eius cadere permisit. Miles cum lapidem vidisset, admirabatur. Statim accepit lapidem et manicas ferreas tetigit, et dissolutae sunt. Miles cum hoc vidisset, gavisus est valde; statim perrexit ad ostium carceris et tetigit cum lapide. Ostium est apertum et compedes eius. Ille haec videns ad palatium cucurrit. Custos vero carceris post eum cucurrit et alta voce clamabat. Miles reversus ad eum cum lancea illum perforabat et palatium intravit et evasit.

 

Cap. 217. De civitate liberata a dracone per leonem suspensum.

 

Quaedam civitas erat a bestiis venenosis obsessa. Et inter alias bestias erat draco ferocissimus, qui omni die ad civitatem venerat; et cives ei unum animal dederunt, aliter homines devorasset. Inter se consilium acceperunt, quomodo possent civitatem a bestiis venenosis et precipue a dracone liberare. Tandem dictum est eis, quod quendam leonem acciperent et in alto ligno suspenderent; quod cum alia animalia viderent, fugerent, et precipue draco. Cives leonem a casu receperunt et in lignum cum clavis fixerunt, quod eum ultra civitatem clare videre poterant. Draco vero cum venisset et leonem suspensum vidisset, statim civitatem dimisit nec amplius visus est, et omnes aliae bestiae secutae sunt. Et sic civitas est liberata.

 

Cap. 218. De filia regis et tribus cophynis.

 

Honorius regnavit dives valde, qui unicum filium habebat, quem multum dilexit. Fama istius imperatoris per mundum volabat, quod in omnibus probus erat et iustus. Tamen contra unum regem guerram habebat et eum devastavit. Rex ille eum multas persecutiones ac damna infinita ab eo sustinebat, tandem intra se cogitabat: "Tantum unicam filiam habeo et adversarius meus, imperator, unicum filium. Si per aliquam viam filiam meam possem filio suo in matrimonium copulare, pacem perpetuam obtinerem." Misit solemnes nuntios ad imperatorem, ut saltem ei treugam ad tempus concederet, quod cum eo personaliter loqui posset. Imperator habito consilio treugam unius anni concessit. Rex vero personaliter ad eum accessit et filiam suam filio eius obtulit. At ille: "Non faciam, nisi duo habeam: Primo, quod filia tua sit virgo; secundo, quod post decessum tuum totum regnum tuum filio meo ac filiae tuae devolvetur." At ille: "Mihi bene placet per omnia." Statim de conventione carta sigillata est. Rex vale imperatori fecit. Cum autem ad regnum suum venerat, navem parari fecit, quia oporteret, ut filia sua per mare ad imperatorem transiret. Facta nave et omnibus necessariis paratis puella intravit habens secum thesaurum in copia ac milites V cum dominabus et ancillis. Cum autem per mare navigarent, cete grande eis occurrebant in mari et navem deglutire volebant. Nautae haec percipientes timuerunt valde et precipue puella. Nautae vero ignem copiosum fecerunt et die ac nocte vigilabant. Sed accidit post triduum, quod fessi erant propter magnas vigilias, dormierunt. Cete subito navem cum omnibus contentis deglutivit. Puella cum intellexit, quod in ventre ceti esset, fortiter clamabat; ad cuius clamorem omnes excitati sunt. Nautae vero dixerunt puellae ac militibus: Carissimi, estote confortati! Deus nos salvabit. Habeamus bonum consilium, quia sumas in ventre ceti!" Ait puella: "Audite consilium meum, et erimus salvati!" Qui dixerunt: "Dic tuum consilium!" Quae ait: "Accendamus ignem in magna copia, et cete quilibet vulneret tam profunde, sicut possit! Et per ista duo mortem recipiet et statim ad terram natabit, et sic per gratiam dei evadere poterimus." Illi vero consilium puellae per omnia impleverunt. Cete cum mortem sensit, ad terram perrexit. Iuxta quam terram erat quidam miles manens, qui cena facta versus litus maris ambulavit. Cum vero cete hinc inde natare vidisset et terrae appropinquare, servos vocat et cete ad terram traxit, qui inceperunt cum instrumentis percutere. Puella cum sonitum audisset, loquebatur pro omnibus et ait: "Carissimi, suaviter percutite et latus ceti aperite. Hic sumus in eius ventre, filii bonorum virorum de generoso sanguine." Miles cum vocem puelle audisset, ait servis suis: "Carissimi, latus ceti aperite, et videamus, qui lateant interias!" Cum vero apertum fuisset, puella primo exivit fere mortua, deinde milites et ceteri alii. Puella coepit narrare, cuius filia esset et uxor filii imperatoris esse deberet. Haec audiens miles eam per aliquot dies cum tota familia secum retinuit, donec perfecte statum suum recuperabant. Post haec puellam cum muneribus ad imperatorem misit cum tota familia. Imperator cum eam vidisset, ait "Carissima filia, bene tibi sit nunc et in perpetuum! In multi periculis te pro filio meo posuisti, quando per cete deglutita fuisti. Sed tibi dico, filia, antequam illum habueris in maritum, te probabo per unum actum." Statim fecit fieri III cophynos. Primus cophynus erat de auro purissimo et lapidibus pretiosis, et erat talis superscriptio super cophynum exterius litteris aureis: "Qui me aperuerit, in me inveniet, quod meruit. Et totus cophynus interius erat plenus ossibus mortuorum. Secundus cophynus erat de argento purissimo, plenus gemmis ex omni parte, qui talem superscriptionem habebat: "Qui me elegerit, in me inveniet, quod natura dedit." Cophynus iste terra plenus erat. Tertius cophynus erat de plumbo habens super scriptionem talem: "Potius eligo hic requiescere quam in thesauris regis permanere." In cophyno isto erant III anuli pretiosi. Tunc ait imperator puellae: "Carissima, hic sunt III cophini. Eligas, quemcumque volueris, et si bene elegeris, filium meum in maritum obtinebis!" Illa vero III cophynos intime respexit et ait in corde suo: "Deus, qui omnia videt, det mihi gratiam sic eligendo, ut pro illo, pro quo multum laboravi, non deficiam!" Primum cophynum tetigit et scripturam legit: "Qui me aperuit, inveniet, quod meruit." Illa cogitabat: "Cophynus exterius est satis pretiosus. Si istum aperuero, inveniam, quod merui. Quid ibi interius latet, penitus ignoro. Istum eligere nolo." Deinde secundum cophynum argenteum levavit et superscriptionem legit: "Qui me elegerit, inveniet, quod natura dedit." Quae ait: "Numquam natura mihi dedit, quod filia patris mei filio imperatoris deberet copulari, et istum nullo modo eligere volo." Accessit ad cophynum plumbeum et legit superscriptionem: "Potius hic eligo requiescere quam in thesauris regis permanere." Cogitavit illa: "Superscriptio debet sic intelligi: Melius est mihi, cum filio imperatoris requiescere quam in thesauro patris mei permanere." Et alta voce clamabat: "Istum cophynum tertium eligo." Imperator cum hoc audisset, ait: "O bona puella, satis prudenter elegisti. In isto cophyno sunt III annuli mei pretiosi; unum pro me, unum pro filio, tertium pro te in signum desponsationis." Statim fecit nuptias celebrare, in quibus nuptiis filium suum ei in maritum tradidit. Et ambo diu vixerunt et in bona pace vitam finierunt.

 

This text is taken from Die Gesta Romanorum Nach der Innsbrucker Handschrift vom Jahre 1342, edited by Wilhelm Dick (Erlangen and Leipzig: A Deichert'sche Verlagsbucch. Nachf. [Georg Boehme]), 1890). Digitized by Claude Pavur, Saint Louis University.

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.