| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

gibbs0004

Page history last edited by Laura Gibbs 14 years, 9 months ago

Cervus Ad Fontem

 

Gildersleeve: Cervus contemplabatur imaginem suam in rivulo. Laudabat cornua ramosa, sed crurum nimiam gracilitatem vituperabat. Subito prope canes tollunt latratum. Trepdiat cervus et cito fugit. Fugienti instant canes; sed facile eum crura gracilia auferunt. Currit in silvam. At nunc ramosa cornua cervum ubique impediunt, moxque canes dentibus eum dilacerant. Tum moribundus errorem suum intellexit. Vituperavi, inquit, crura velocia, cornua, quae me perdiderunt, laudavi.

 

Barlow: Cervus, sedandi sitim gratia, ad fontem descendit et, ibi totum corpus despectans, cornua magnopere praestantia laudavit, sed tibialium tenuitatem maxime deprecatus est. Sed mox Canum circumlatrantium ingruebat horror et ille per tibialium velocitatem confugit ad silvas et ibi miserrime a cornibus detinebatur. Qui tum moribundulus sic ultimum efflavit halitum: “Me miserum, qui tibialium damnavi tenuitatem, quae mihi salutem, et cornuum laudavi praestantiam, quae mihi ruinam pepererunt.” 

 

Ahn: Cervus, imaginem suam in aqua fontis conspiciens, laudat cornuum magnitudinem, crura autem ut nimis gracilia virtuperat. Ecce leonem! Quem cum cervus vidisset, celerrime aufugit et leoni longe praecurrit, ita ut, quamdiu in plaitie esset, nullum ei ab hoste immineret periculum. Cum vero ad nemus venisset, inter dumeta cornibus adhaerescens a leone captus et laniatus est.

 

Steinhowel: Aliquando laudamus inutilia et vituperamus bona, ut haec testatur Aesopi fabula. Cervus, bibens de fonte, sua cornua magna ut vidit, nimium laudare coepit. Crura vero tenuia vituperavit; cum haec cervus ad fontem videret, venatoris vocem audivit et canes repente latrare. Fuga cervus per campum dicitur evasisse inimicos, at ubi silva eum suscepit, magnitudo cornuum venatibus eum retinuit. Tunc mortem suam videns, ait: Quae mihi fuerunt utilia vituperavi, et deceptiosa laudavi. Laudemus ergo utilia.

 

Clarke: Cervus, conspicatus se in perspicuo fonte, probat procera et ramosa cornua sed damnat exilitatem tibiarum. Forte, dum contemplatur, dum iudicat, venator intervenit. Cervus fugit. Canes insectantur fugientem, sed cum intravisset densam silvam, cornua erant implicita ramis. Tum demum laudabat tibias et damnabat cornua, quae fecere ut esset praeda canibus.

 

Ademar: Ceruus ad fontem bibens, sua cornua magna uidens, nimium laudare coepit; crura uero tenuia uituperat. Mox audiens canum et uenatorem uoces, latratus, fuga per campum ducitur, et sic euadit. At ubi silua(s) suscepit, (et) magnitudo illum cornu(or)um uenantibus rete retinuit; tunc mortem uidens, deceptuosa uituperat.

 

Yenni: Cervus cum vehementer sitiret, ad fonem accessit, suaque in aquis imagine conspecta, cornuum magnitudinem et varietatem laudabat, crura vera ut gracilia et exilia vituperabat. Haec cogitanti supervenit leo. Quo viso in fugam se coniicit cervus et leonie longe praecurrit. Quamdiu in planitie erat, nullum ei ab hoste imminebat periculum. Ubi vero ad nemus venit opacum, inter dumeta cornibus adhaerescens, cum celeritate pedum uti non posset, captus et dilaniatus est. Tum moriturus: O me desipientem, inquit, cui ea displicerent, quae me servarunt, placerent autem, quae me perdiderunt!

 

Rom. Anglicus: Cervus, dum puro biberet flumine, vidit umbram suam in aquis, et placuit sibi forma sua pro parte, partim quoque displicuit sibi. Cornua enim ramosa et alta multum laudavit; sed tybias graciles vituperavit. Igitur, dum sic bibit et se miratur in undis, aure strepitum concipit et homines cum canibus adesse cernit. Territus ergo pedibus fugiendo insistit, donec optatum nemus eum recipit. Sed nemus spinis [h]irsutum et ramis fugam eius impedit, cornibus apprehensis et retentis, donec canes instarent et iam a spinis captum invadere[n]t. Tunc igitur, in desperacionem ductus, ait : Quod magis erat utile, hoc vituperavi, et quod penitus inutile fuit, hoc maxime laudavi.

Moralitas. Vulgo dicitur : Noli laudare, ne habeas quod vituperes.

 

Phaedrus: Laudatis utiliora quae contempseris,

saepe inveniri testis haec narratio est.

Ad fontem cervus, cum bibisset, restitit,

et in liquore vidit effigiem suam.

Ibi dum ramosa mirans laudat cornua

crurumque nimiam tenuitatem vituperat,

venantum subito vocibus conterritus,

per campum fugere coepit, et cursu levi

canes elusit. Silva tum excepit ferum;

in qua retentis impeditus cornibus

lacerari coepit morsibus saevis canum.

Tum moriens edidisse vocem hanc dicitur:

"O me infelicem, qui nunc demum intellego,

utilia mihi quam fuerint quae despexeram,

et, quae laudaram, quantum luctus habuerint".

 

Rom. Rhythmicus:

Sitiens ad flumina     Cervus properavit.

Videns umbram cornuum,     multum se iactavit,

Et crura gracilia     nimium culpavit.

Attamen extollens multum se magnificavit.

Inter haec latrantium     voces audiebat.

Cervus mortem metuens     fugam capiebat.

Magnitudo cornuum     quem propediebat

Currere ne posset; querula tunc voce gemebat:

Miser, inquam, fatuus,     magis extollebam

Digna vituperio,     sic insolescebam.

Dum laudavi cornua,     crura contemnebam.

Amplius illa nocent mihi quae plus cara tenebam.

Moralitas.

Stultorum stultitiam     vult hic increpare,

Qui commendant uitia,     prompti reprobare

Virtutis insignia,     docti depravare

Quae laudanda manent, quae depravanda probare.

 

Walter:

Fons nitet, argento similis. Sitis arida cervum

Huc rapit; haurit aquas, se speculatur aquis.

Hunc beat; hunc mulcet ramose gloria frontis;

Hunc premit, hunc ledit tibia macra pedum.

Ecce canes, tonat ira canum; timet ille, timenti

Fit fuga: culpati cruris adorat opem.

Silve claustra subit, cornu retinente moratur:

Crure neci raptum cornua longa necant.

Spernere quod prosit et amare quod obsit ineptum est.

Prodest quod fugimus et quod amamus obest. 

 

Osius:

APPARENT Cervo vitreis ramosa sub undis,

Cornua, laudari posse sat illa negat.

At fuga per densam cum duceret anxia silvam,

Plus quam profuerint illa, nocere videt.

Devovet haec ergo, et iam crura fugacia laudat,

Quae robusta parum dixerat ante sibi.

Non, quae pulchra tibi sint, esse potissima credas,

Sed quibus utilitas maior inesse solet.

 

Rom. Metricus:

Nemo bonum increpat aut quod nullus inutile laudet.

Ast nobis memorat pollens nunc copia fandi,

Nauigeras linquens ardor phaetontius undas,

Ignifero totum spargens iam lumine cosmum,

Ardua cum calidis implet seu torribus ima,

Quod sitiens ceruus currebat corniger altus,

Dulcia limphatici neptuni ad flumina tendens,

Spumigeras biberet calido ut post gutore limphas.

Ramea set cernens umbris sua cornua magnis,

Illa nimis compto laudauit famine fandi;

Alternis uicibus spreuit sua tenuia crura.

Cum ceruus uaria cogitabat talia mente,

Currentis iuxta altisonas stans fluminis undas,

Velocem strepitum tenuit tunc aure sagaci,

Venator clamans cum garriat ore retruso,

Turma canum latrans ac tendit rictibus audax.

Cornigeri tremor ast currit per uiscera cerui,

Atque auidis canibus ceruus sua dorsa retorcet,

Quadrupedisque fugax cerui tunc ungula campum

Gramineum quatit, ac, currens iam plana per arua,

Venator sequitur timidum clamore sonante,

Latrantesque canes gressu uestigia lustrant,

Atque ether summus tonat omnis inorme tumultu.

Ocier aligeris celique uolucribus alti,

Frondea sic silue conscendit tegmina dense,

Saltibus arboreis cupiens se condere furuis.

Ardua tunc illum cohibent ac cornua lata.

Venator properat cursu turmisque caninis.

Longius ast ceruus cernens non currere posset,

Turbida tunc dictis ac uerbis ora resoluat (sic) :

En stolidus fueram, laudans hec cornua magna,

Que mortis ualuas mihi iam nunc ampla retrudunt,

Tenuia iam cursu spernens ac crura referta,

Per tantos currens campos ac rura peralta,

Veloci lesum que me non calce ferebant.

Tunc canibus silue [est] captus per tegmina densa.

En sic babigeri laudant non optima queque,

Quodque sit, aut merito semper laudabile dampnunt.

 

Nequam.

Miratus liquidam sua cornua vidit in undam

Cervus; non modica laude probabat ea;

Sed sua culpabat nimium subtilia crura,

Esse putans oneri non satis apta suo.

Dum facit haec, venator adest, acresque molossos

Evasit cervus perloca plana fuga.

Ut nemus intravit, mox ramis cornibus haesit;

Sicque miser captus, dum moreretur ait:

Qui me iuverunt, mihi crura nocere putabam;

Cornua laudabam quae nocuere mihi.

Sic quae nos perdunt vitiorum monstra probamus,

Et bona virtutum maxima despicimus.

JF Christ.

In fonte cervus cornua adspexit bibens

Magna, ac timendum vertice arduo decus.

Laudare coepit: crura tenuia temnere.

Mox hausit auribus vigil venantium

Voces virorum, et cornuum mixtos sono

Gravi minantium saeva latratus canum:

Praecipiteque abiit culta per et agros fuga.

Et hactenus beneficio tutus pedum

Silvas petivit. Quas, ubi intrat, ilico

Properantem in arctis usque ramis arborum

Morantur alta ac prodidere cornua.

Hic imminens a morsibus fatum ut videt,

Pedum salubrem gratus effert sero opem,

Decus exsecratur capite pestiferum suo.

Habet omnis illam vita nostra fabulam:

Solemus, acti turbine erroris gravi,

Humanitati qualis infirmae nocet,

Ancipitibus gaudere, vera spernere.

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.