| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Work with all your cloud files (Drive, Dropbox, and Slack and Gmail attachments) and documents (Google Docs, Sheets, and Notion) in one place. Try Dokkio (from the makers of PBworks) for free. Now available on the web, Mac, Windows, and as a Chrome extension!

View
 

gibbs0005

Page history last edited by Laura Gibbs 12 years, 6 months ago

 

Barlow: Gallus gallinaceus, dum armato pede sterquilinium dissipando disiicit, invenit gemmam: “Quid (inquiens) rem tam fulgurantem reperio? Si Gemmarius invenisset, laetabundus exultaret, quippe qui scivit pretium. Mihi quidem nulli est usui, nec magni aestimo. Unum etenim hordei granum est mihi longe pretiosius quam omnes gemmae, quamvis ad invidiam micent diei opprobriumque solis.”

 

Steinhowel: In sterquilinio quidam pullus gallinatius, dum quaereret escam, invenit margaritam in loco indigno iacentem, quam cum videret iacentem sic ait, O bona res, in stercore hic iaces! si te cupidus invenisset, cum quo gaudio rapuisset ac in pristinum decoris tui statum redisses! ego frustra te in hoc loco invenio iacentem, ubi potius mihi escam quaero, et nec ego tibi prosum, nec tu mihi. haec aesopus illis narrat, qui ipsum legunt et non intellegunt.

 

Ademar: Gallus escam in sterquilinio quaerens inuenit margaritam. Ait : Optima res, in sterquilinio iaces. Si te cupidus inuenisset, eum gaudio rapuisset, et in decorum tuum redires. Ego quaero escam; nec tu mihi [prodes], nec ego tibi.

 

Romulus Anglicus: Gallus, dum escas suas quereret, invenit margaritam in minus digno loco latentam. Quam ut vidit, sic ait : Quare in sterquilin[i]o iaces? Si homo gemmarum cupidus te invenisset, per eum ad splendorem tuum redires, et decores vultus tui reciperes. Ego vero qui te inveni, pocius escam quam te quesivi, nec tibi honorem faciam, quia te michi non video necessariam.

 

Clarke: Gallus, dum vertit stercorarium, offendit gemmam, inquiens; "Quid reperio rem tam nitidam? Si gemmarius reperisset te, nihil esset laetius eo, ut qui sciret pretium. Est quidem nulli usui mihi, nec aestimo magni; imo equidem mallem granum hordei omnibus gemmis."

 

LaFontaine: LaFontaine: Gallus quondam margaritam radendo inventam gemmario quam primum dedit. Maximi, inquit, pretii istam quidem credo, sed mihi maioris erit minimum frumenti granum. Item homo rudis indoctusque codicem  manu scriptum,  qui sibi hereditate venerat, ad vicinum bibliopolam tulit. Optimum, inquit, istum quidem credo, mihi autem pluris  est nummulus quilibet.

Phaedrus:

In sterculino pullus gallinacius

dum quaerit escam margaritam repperit.

"Iaces indigno quanta res" inquit "loco!

Hoc si quis pretii cupidus vidisset tui,

olim redisses ad splendorem pristinum.

Ego quod te inveni, potior cui multo est cibus,

nec tibi prodesse nec mihi quicquam potest."

Hoc illis narro qui me non intellegunt.

 

Rom Metricus

Fabvla quam scripsit dictis hec prima decoris

Esopus est sapiens sophum uel mente sagacem

Illis qui spernunt, aliud uel munere dignum.

Ecce ferunt quondam nobis nunc dicta uetesta

Quod, querens auidis escam per stercora rostris,

Alliger auifere conspexit munera gemme.

Ast gallus patulo uilem cum gutture predam

Sorbebat; gemme commotus dixerat alme :

Quam cupidus quidam, si te flens corde uideret,

Inde citisque fimo digitis te tolleret imo!

Te limphis purgans reddet priscumque colorem;

Fuluida te ducet letus ceu gaza per euum;

Sed cenis linguam sistas ceu gloria fusca,

Quod ego nil tibi tuque mihi nil utile prestas.

Penniger insipiens ut spreuit regia dona,

Sic stolidi bruti contempnunt optima queque.

 

Rom Rhythmicus

Quidam Gallinacius   

victum quaeritavit.

Pretiosus interim    

lapis latitavit

In luto, quem proferens,    

maerens suspiravit,

Quod victu caruit, quem sic reperire putavit:

"Escam mihi petii,  

sed cum te iacere

In luto perspiciam,   

nil mihi praebere

Potes; si te cupido   

velles exhibere,

Tunc poteris fieri praeclarus eique placere."

 

Walter:

Dum rigido fodit ore fimu, dum queritat escam,

Dum stupet inventa iaspide, gallus ait:

"Res utili pretiosa loco natique nitoris,

Hac in sorde iacens nil mihi messis habes.

Si tibi nunc esset qui debuit esse repertor,

Quem limus sepelit viveret arte nitor.

Nec tibi convenio, nec tu mihi; nec tibi prosum,

Nec mihi tu prodes, plus amo cara minus."

Tu gallo stolidum, tu iaspide pulcra sophie

Dona notes: stolido nil sapit ista seges. 

 

Osius:

More fimeta suo cristatus ut eruit ales,

Invento cupiens se satiare cibo:

Repperit everso radiantem stercore gemmam,

Nulla tamen spes hinc utilitatis erat.

Cur ait hanc rem nos erat invenisse necesse,

Nil mihi quae prodest sit pretiosa licet.

Triticeo potiens grano quin laetior essem,

Gemma potest oculos pascere, nilque gulam.

Tollere quam nolim, quia nec decus addere novi

Huic ego, quique mihi quaeritur, usus abest.

Quae petit, in neutro sic commoda percipit alter,

Nil ut ego huic prosim, me iuvat illa nihil.

Splendorem multis fortuna benignius offert,

Sed quo sustineant non didicere modo

 

JFChrist

Dum gallus escam forte gallinaceus

Sibi, farra, quaerit, unguibus limum petens,

E sterculino margaritam proruit.

Miratus addi sordibus cum stercore

Decus id, capillo virginali debitum,

Bona res, in isto quid iaces, ait, loco.

Non dignus hic te splendida: frustra nites.

Si te inveniret cupidus, auferret lubens,

Tua forma honori redderetur pristino.

Ego nactus escam scilicet, non te, peto.

Nihil repertae prodero: nil tu mihi.

Valet in superbum vatis illa fabula,

Concessa quisquis dona non intellegit.

 

Pantaleon:

E Sterquilinio cibos, ut assolet,

Gallus petebat ipse gallinaceus,

Fimumque verrens pedibus, ecce splendidum,

Ingentis et precii unionem repperit.

Illo reperto, Gallus: ad quid unio

Mihi, inquit, iste tam preciosusiaridi

Ut cui petius granum fuisset hordei,

Quo ventrem aliqua satiare quivissem meum,

Neque ille mî prodest, neque illum ego tollere,

Vel ulli honorem conciliare vel decus

Scio. alter in neutro auxilii sic quicquam habet.

Fortuna opes et dign taetem pluribus

Saepe exhibet, quae sustinere non queunt.

Frequenter ir famare denique et solent,

Incommode contingit eruditio

Eis, caerecie utier qui nesciunt.

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.