| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Whenever you search in PBworks, Dokkio Sidebar (from the makers of PBworks) will run the same search in your Drive, Dropbox, OneDrive, Gmail, and Slack. Now you can find what you're looking for wherever it lives. Try Dokkio Sidebar for free.

View
 

heidelberg

Page history last edited by Laura Gibbs 13 years, 8 months ago

 

Heidelberg

 

Here you will find some fables from a late 19th-century textbook in German for Latin students:

 

Lateinische Uebungs und Lesebuecher: Fuer die unteren Classen hoeherer Lehrenstalten

By H. Heidelberg, 1873
 
Here are the titles of the fables; you will  find the fables below:
1. Taurus et culex.

2. Musca.

3. Anseres et grues.

4. Sol et stellae.

5. Sturnus et cuculus

6. Leo et vulpes.

7. Capra et lupus.

8. Vacca, capella, ovis, leo.

9. Mures prudentes.

10. Luscinia et acanthis

11. Grus et pavo.

12. Vulpes et corvus.

13. Graculus superbus

14. Leo et musculus.

15. Pica et columba

16. Asinus

17. Ursus et apes

18. Mures et felis.

19. Agricola et anguis.

20. Puer temerarius

21. Leo, asinus, vulpes

22. Viatores et ursus.

23. Puer mendax.

24. Lucius et delphinus

25. Ficus et aves.

26. Canis cum carne

27. Servus et erus.

28. Alexander et Apelles

29. Tubicen

30. Ranae et Iuppiter

31. Lupus et grus

32. Inimici

33. Muli et latrones

 

 


1. Taurus et culex.

In cornu tauri

parvus sedebat culex.

"Si tibi

mole mea molestus sum," dixit,

"statim avolabo."

At taurus respondit:

"Te prorsus non sensi."


2. Musca.

Musca sedebat in aure equi,

qui currum gravem trahebat.

Cum autem

ab equo et curru

maximus pulvis excitaretur,

musca dicebat:

"Quantam vim pulveris excitavi!"


3. Anseres et grues.

In eodem quondam prato

pascebantur anseres et grues.

Cum dominus prati adveniret,

grues celeriter avolaverunt,

sed anseres,

quos corporis gravitas impediebat,

deprehensi et mactati sunt.


4. Sol et stellae.

Stellae certabant de principatu;

suum quaeque splendorem laudabat.

Dum certant,

apparet sol;

omnes evanescunt.


5. Sturnus et cuculus

Sturnum,

qui ex urbe aufugerat,

cuculus interrogavit:

Quid dicunt homines

de cantu nostro?

Quid de luscinia?

Sturnus respondet:

Hanc vehementer laudant omnes.

Cuculus: Quid de alauda?

Sturnus: Huius quoque cantum permulti laudant.

Cuculus: Et quid de coturnice loquuntur?

Sturnus: Nonnulli etiam huius cantu valde delectantur.

Cuculus: Quid vero de meo cantu iudicant?

Hoc, inquit sturnus, dicere non possum;

de te enim non loquuntur.

Iratus igitur cuculus:

At hanc, inquit, ego ulciscar iniuriam,

semper de me ipse loquar.


6. Leo et vulpes.

Leo, annis debilitatus,

morbum simulavit.

Ut eum viserent,

plures bestiae

ad aegrotum regem venerunt,

quas statim devoravit.

Accessit etiam vulpes,

sed cauta vulpes

procul ante speluncam stabat

atque eminus regem salutavit.

Leo interrogavit

cur non intraret.

Vulpes respondit:

Intrantium multa vestigia video,

at retro nulla vestigia ducunt.


7. Capra et lupus.

Lupus

capram vidit

in alta rupe stantem.

"Cur non (inquit) huc descendis

in viride pratum

ubi gramen tenerum in venies?"

Respondit capra:

"Faciam,

si tu hinc discesseris."


8. Vacca, capella, ovis, leo.

Societatem aliquando iunxerant

leo, vacca, capra, ovis.

Cervum permagnum cum cepissent,

leo praedam divisit

in quattuor partes aequales,

tum ita locutus est:

"Prima pars mea est,

quia sum leo;

secundum mihi tribuetis,

quia sum fortissimus;

tertiam mihi sumo

propter egregium laborem meum;

quartam qui tetigerit,

iram meam excitabit."

Sic totam praedam

solus retinuit.


9. Mures prudentes.

Mures aliquando deliberabant

quo modo in posterum tuti essent

a dolosa fele.

A multis multa proponebantur,

sed nihil placebat.

Postremo unus callidissimus dixit:

"Tintinnabulum

felis caudae annectamus:

nam eius sonitus

adventum felis nobis nuntiabit."

Probant omnes hoc consilium

iamque gaudio exsultant.

Tum unus interrogat:

"At quis annectet tintinnabulum?"

Prae metu omnes obmutescunt;

nemo ausus est.


10. Luscinia et acanthis

Luscinia et acanthis

ante fenestram

in caveas inclusae pendebant.

Luscinia

incipit cantum suum iucundissimum.

Pater

aves ostendit

rogatque filium,

utra tam suaviter canat.

Filius autem statim respondet:

"Sane haec acanthis est,

quae sonos illos suavissimos edit;

pennas enim habet pulcherrimas."


11. Grus et pavo.

Pavo

coram grue

pennas suas expandens:

"Quanta est (inquit)

formositas mea et tua deformitas!"

At grus evolans:

"Quanta est (inquit)

levitas mea et tua tarditas!"


12. Vulpes et corvus.

Corvus

caseum rapuerat

et cum illo

in altam arborem subvolaverat.

Vulpes hunc vidit

et caseum illum cupiens

corvum blandis verbis sic allocutus est:

"O corve,

quam pulchra es avis,

quam speciosa!

Sane si vocem quoque haberes,

nulla avis te praestantior esset."

Tum stultus ille,

ut vocem ostendaret,

magnum clamorem edidit,

et ex aperto ore

caseus delapsus est,

quem celeriter

astuta vulpes

avidis dentibus rapuit et devoravit.


13. Graculus superbus

Graculus aliquando

pennis, quae pavoni exciderant,

se ornaverat.

Contemnit nunc suos

seque immiscet pavonum gregi.

Hi autem

impudenti avi

pennas rostris eripiunt

et fugant.

Tum graculus tristis

ad suum genus revertitur.

Sed ab hoc quoque repellitur,

atque unus ex iis,

quos prius contempserat,

dixit:

"Si contentus fuisses sedibus nostris,

illam contumeliam expertus non esses."


14. Leo et musculus.

Circa leonem dormientem

lascive discurrebant musculi,

et unus adeo audax fuit,

ut super eius dorsum curreret.

Leo e somno excitatus

musculum illum incautum et audacem

arripuit.

Tum musculus

excusare coepit imprudentiam suam

eumque oravit:

"Ignosce mihi;

gratus tibi ero."

Leo ridens

contemptam bestiolam dimisit.

Paulo post

leo

praedam quaerens

in laqueos incidit.

Mus,

cum terribilem eius rugitum audivisset,

celeriter accurrit

et acutis dentibus

laqueorum nodos rodere coepit

et laqueos solvit.

Tum musculus:

"In posterum (inquit) cave,

ne

parvorum murium auxilium contemnas."


15. Pica et columba

Pica et columba

ad pavonem iverant,

ut eum salutarent.

Dum revertuntur,

maledica pica dicit;

"Quantopere mihi displicet pavo!

Quam insuavis edit sonos!

Cur non silet?

Cur turpes pedes non tegit?"

At innocens columba:

"Vitia eius (inquit) non observavi,

corporis vero formositatem

et caudae nitorem

valde mirata sum."


16. Asinus

Asinus

reperit forte in silva

pellem leonis

eamque sibi induit.

Terrebat nunc bestias et homines,

quasi leo esset.

Ut terrorem augeret,

rugire incepit.

At nunc omnes,

quibus antea

ingentem terrorem iniecerat,

consistunt et clamant:

"Asinus nos terret."

Arripiunt fustes

et gravibus verberibus

asinum abigunt in pistrinum.


17. Ursus et apes

Ursus

ab ape ictus

tanta ira incensus est,

ut alvaria unguibus discerperet.

Tunc autem apes universae

ursum aggressae sunt aculeis

et paene necaverunt.

Cum vix effugisset,

secum:

"Sane (inquit) melius erat,

unius apis tolerare aculeum,

quam tot in me hostes excitare

iracundia mea."


18. Mures et felis.

Multi mures

in cavo pariete commorantes

diu contemplabantur felem,

quae

capite demisso et tristi vultu

placide recubabat.

Postremo unus ex iis

ita locutus est:

"Hoc animal

admodum benignum et mite

videtur esse.

Quid si alloquerer

et familiaritatem cum eo iungerem?"

Haec cum dixisset

et propius accessisset,

statim a fele captus et dilaceratus est.


19. Agricola et anguis.

Agricola

anguem reperit

frigore rigentem.

Misericordia motus

eum fovit sinu.

Mox anguis recreatus

vires recepit

et pro beneficio

agricolam necavit.


20. Puer temerarius

Duo pueri

in horto ambulabant.

"Cavete,"

hortulanus monebat,

"ne apes turbetis;

aculeum eae habent.

"Me quidem

nulla apes unquam laesit,"

puerorum alter respondebat

magnaque audacia

ad alvarium accurrebat.

At repente

aculeos maximosque inde dolores

sentiebat.

Alterum,

qui hortulano obtemperaverat,

apes non laedebant.

Uter fuit prudentior?


21. Leo, asinus, vulpes

Leo, asinus, vulpes

societatem iunxerant,

ut inter se partirentur

quod in venatione cepissent.

Cum igitur amplam praedam fecissent,

leo

asino partiendi negotium mandavit.

Qui

cum singulis partes aequales daret,

leo

eum arripuit et dilaniavit,

tum vulpi idem dedit negotium.

Illa, astutior asino,

totam fere praedam leoni tribuit,

minimam vix sibi particulam reservans.

Tum leo subridens

laudat eius prudentiam

et quaerit

unde hoc didicerit.

Et vulpes:

"Huius (inquit) calamitas me docuit,

quid minores debeant potentioribus."


22. Viatores et ursus.

Duo amici una iter faciebant.

Occurrit iis in itinere

ursus,

cuius aspectu

valde perterriti sunt.

Alter

celeriter arborem conscendit

et periculum evitat;

alter

in terram se prosternit

spiritumque continet,

mortem simulans.

Cadavera enim

ursi non tangunt.

Accedit ursus,

contrectat iacentem,

os suum

 ad illius os auresque admovet

et,

cum nullum vitae vestigium inveniret,

pro mortuo eum reliquit.

Postea, cum socius quaereret,

quid

in aurem ei insusurrasset ursus,

respondit:

"Monuit me,

ne confiderem amicitiae eius,

cuius fidem

in periculus et rebus adversis

non essem expertus."


23. Puer mendax.

Puer,

custos ovium,

saepe per iocum magnis clamoribus

auxilium rusticorum implorabant,

quasi lupus in gregem irruisset.

Rustici accurrunt,

lupum non vident

et irrisi a puero temerario

ad opera sua revertuntur.

Cum autem saepius eos fefellisset,

tandem re vera lupus irruit.

Multis tum lacrimis et miserabili voce

vicinos orare coepit,

ut sibi et gregi subvenirent.

Frustra:

illi enim

eandem fraudem suspicantes

apud opera sua remanebant.

Ita lupus

multas oves devorat

puerumque ipsum discerpit.


24. Lucius et delphinus

Lucius

in amne quodam vivens,

pulchritudine, magnitudine, robore

ceteros eiusdem fluminis pisces

longe superabat,

unde omnes

eum admirabantur

maximumque ei tribuebant honorem.

Itaque superbire

maioremque principatum appetere

coepit.

Reliquit igitur amnem,

in quo multos annos regnaverat,

atque ingressus est mare,

ut etiam in hoc imperaret.

Sed cum offenderet delphinum

mirae magnitudinis,

qui in illo regnabat,

adeo perterritus est,

ut celeriter in amnem suum refugeret,

quem

nunquam denuo relinquere ausus est.


25. Ficus et aves.

Ficus diu

multis avibus

adversus solis calorem

hospitium umbrosum

et adversus famem

praeclaros fructus large praebuerat.

Tandem fulmen

ficum ferit,

folia adurit,

fructus perdit.

Protinus

aves procul avolaverunt,

neque ulla

postea ramos revisit aridos.

Quem fortuna deseruit,

eum adulatores quoque derserunt.


26. Canis cum carne

Canis

per flumen natans

frustum carnis ore ferebat.

Cum carnis imago in undis apparet,

canis avidus illam appetit,

quasi alterum frustum esset.

Sed dum aperit os,

ut illud quoque arriperet,

id quod tenebat,

amittit.


27. Servus et erus.

Vir quidam

verberibus castigabat servum maxime

ob pigritiam.

Hic clamare coepit:

"Cur me verberas?

Nihil enim feci."

"At propter id ipsum,"

respondit erus,

"te verbero,

quod nihil fecisti."


28. Alexander et Apelles

Alexander

contemplatus imaginem suam,

quam

Apelles, celeberrimus pictor,

pinxerat,

minus laudavit picturam,

quam ille expectaverat.

Cum autem introductus equus

adhinniret equo picto,

quasi etiam hic verus esset equus,

tum Apelles:

 "O rex (inquit),

equus tuus

artis pingendi

peritior esse videtur quam tu."


29. Tubicen

Tubicen ab hostibus captus:

"Oro vos (inquit)

ne me interficiatis;

nam inermis sum

neque quicquam habeo

praeter hanc tubam."

At hostes:

"Propter hoc ipsum (inquiunt)

te interficiemus,

quod,

 cum ipse pugnandi sis imperitus,

alios ad pugnam incitare soles."


30. Ranae et Iuppiter

Ranae aliquando

regem sibi a Iove petierant.

Precibus  earum commotus

deus

trabem ingentem in lacum deiecit.

Ranae

sonitu perterritae

primum refugerunt;

deinde vero

trabem in aqua natantem conspicatae

magno  cum contemptu

in ea consederunt

aliumque  sibi regem

novis clamoribus expetierunt. 

Tum Iuppiter,

ut earum stultitiam puniret,

hydrum illis misit,

a quo

plurimae captae et devoratae  sunt.


31. Lupus et grus

In faucibus lupi

os inhaeserat.

Mercede igitur

conducit gruem,

ut illud extrahat.

Hoc

grus longitudine colli facile effecit.

Cum autem mercedem postularet,

lupus ei subridens respondit:

"Num tibi parva merces videtur,

quod  caput incolume

ex lupi faucibus extraxisti?"


32. Inimici

In eadem navi

vehebantur duo,

qui capitali odio se invicem persequebantur.

Unus  eorum in prora,

alter in puppi consederat.

Cum ingens orta esset tempestas

omnesque de vita desperarent,

interrogat is, qui in puppi sedebat,

gubernatorem:

"Utra pars navis prius submergetur?"

Respondit gubernator: "Prora."

Tum ille:

"Iam mors mihi non est molesta,

cum inimici mei mortem

aspecturus sim."


33. Muli et latrones

Ibant muli duo

sarcinis onusti.

Alter fiscos cum pecunia,

alter saccos hordei ferebat.

Ille cum onere superbiret,

celsam cervicem iactat

et clarum tintinnabulum in collo gerit.

Comes placido gradu sequitur.

Subito latrones

ex insidiis advolant

et mulum, qui argentum ferebat,

ferro vulnerant,

homines fugant

nummosque diripiunt. 

Alterius muli hordeum neglectum est.

Cum igitur ille spoliatus et vulneratus

casum suum defleret:

"Equidem," inquit alter, "gaudeo,

quod contemptus sum.

Ego nihil amisi 

neque vulnere laesus sum."

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.