irenaeus002


 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next  ... (p. 1): Perry 66

 

Fabula 2. De duobus Adolescentibus et Coquo.

 

Duo Iuvenes Coqui officinam intraverant specie emendi aliquid carnium; re vera autem furandi, quod ederent. Ergo cum de pretio eduliorum agunt, et Coquus aliis supervenientibus intenderet, alter eorum caute surripit carnes et dat socio occultandas. Redit coquus ad eos, et advertens furtum, Iuvenes incusat, arguit, urget restitui. Sed qui abstulerat, iurat se non habere; qui habebat, non abstulisse. Ille nihil proficiens in malam sortem abire iussis ait, "Etsi quis vestrum sit fur: et periurus me latet; Deum tamen, cui omnia patent, non latet."

 

Duo Iuvenes

Coqui officinam intraverant

specie emendi aliquid carnium;

re vera autem furandi,

quod ederent.

Ergo cum de pretio eduliorum agunt,

et Coquus aliis supervenientibus intenderet,

alter eorum caute surripit carnes

et dat socio occultandas.

Redit coquus ad eos,

et advertens furtum,

Iuvenes incusat, arguit, urget restitui.

Sed qui abstulerat,

iurat se non habere;

qui habebat,

non abstulisse.

Ille nihil proficiens

in malam sortem abire iussis ait,

"Etsi quis vestrum sit fur:

et periurus me latet;

Deum tamen, cui omnia patent,

non latet."