| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Files spread between Dropbox, Google Drive, Gmail, Slack, and more? Dokkio, a new product from the PBworks team, integrates and organizes them for you. Try it for free today.

View
 

irenaeus007

Page history last edited by Laura Gibbs 10 years, 6 months ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 28): Perry 285

 

Fabula 7. De Homine et Deo ligneo.

 

Quod vides, hominem Arae inisdentem et Deum ligneum voce, manibus, fuste impetentem, pictura est furentis Gentilis, Deo suo vim inferentis: sed maioris rei expressio. Iste colebat domi Idolum ligneum, postulans ab eo, et precibus fatigans ut daret quantum familiae sustentandae vel augendae aeris satis esset. Et quo plus rogabat, eo videbatur res domi angustior, foris parcior. Quid ille? Cum aliquando preces incassum fundere sibi visus esset, in rabiem actus, Deum non iam votis et precibus, sed ferro petit; arrepta securi secat, discerpit, comminuit. Mira res! Cum cadunt frusta et membra huc et illuc percussi Numinis, caput etiam ferro transverberatum concidit, et una cum eo magna vis auri et argenti, quam homo attonitus, furore in gaudium verso, avide rapit, congerit, accumulat; et tum demum ad simulacrum: "Qualis (inquit) Deus es, qui blande rogatus nihil dedisti; coactus, profuse donasti? Iam incipio genium Deorum agnoscere: volunt opportune importune rogari, urgeri, cogi."

 

Quod vides,

hominem Arae inisdentem

et Deum ligneum

voce, manibus, fuste impetentem,

pictura est furentis Gentilis,

Deo suo vim inferentis:

sed maioris rei expressio.

Iste colebat domi

Idolum ligneum,

postulans ab eo,

et precibus fatigans

ut daret quantum

familiae sustentandae vel augendae

aeris satis esset.

Et quo plus rogabat,

eo videbatur

res domi angustior,

foris parcior.

Quid ille?

Cum aliquando

preces incassum fundere

sibi visus esset,

in rabiem actus,

Deum

non iam votis et precibus,

sed ferro petit;

arrepta securi

secat, discerpit, comminuit.

Mira res!

Cum cadunt frusta et membra

huc et illuc

percussi Numinis,

caput etiam ferro transverberatum

concidit,

et una cum eo

magna vis auri et argenti,

quam

homo attonitus,

furore in gaudium verso,

avide rapit, congerit, accumulat;

et tum demum ad simulacrum:

"Qualis (inquit) Deus es,

qui blande rogatus

nihil dedisti;

coactus,

profuse donasti?

Iam incipio

genium Deorum agnoscere:

volunt opportune

importune rogari, urgeri, cogi."

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.