| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • Whenever you search in PBworks, Dokkio Sidebar (from the makers of PBworks) will run the same search in your Drive, Dropbox, OneDrive, Gmail, and Slack. Now you can find what you're looking for wherever it lives. Try Dokkio Sidebar for free.

View
 

irenaeus014

Page history last edited by Laura Gibbs 13 years, 11 months ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 57): see Abstemius

 

Fabula 14. De Rustico.

 

Cogitavit aliquando fanaticus quidam Agricola melius esse, si triticum absque aristis, aut aristae sine barbulis nascerentur. Postulavit id a Cerere et impetravit, existimans fore ut grana inde maiora crescerent, nec metentium manus laederent. Sed illico miserum paenituit voti sui: nam ubi spicae creverunt ad messem, ardore solis inaruerunt et ab avibus impune depastae sunt, his involucris ac tegumentis antea, quasi tot telis, armatae. Quod videns Rusticus ingemuit, dicens: Heu me infortunatum et stolidum, qui opus Dei magna sapientia conditum emendare volui, et perdidi! Ex quo docemur nos committere debere arbitrio Dei, et nil ab eo petere, quam quod ipse novit et melius esse iudicavit.

 

Cogitavit aliquando

fanaticus quidam Agricola

melius esse,

si triticum absque aristis,

aut aristae sine barbulis

nascerentur.

Postulavit id a Cerere

et impetravit,

existimans fore

ut grana inde maiora crescerent,

nec metentium manus laederent.

Sed illico

miserum paenituit voti sui:

nam ubi spicae creverunt ad messem,

ardore solis inaruerunt

et ab avibus impune depastae sunt,

his involucris ac tegumentis

antea, quasi tot telis, armatae.

Quod videns

Rusticus ingemuit, dicens:

Heu me infortunatum et stolidum,

qui opus Dei

magna sapientia conditum

emendare volui,

et perdidi!

Ex quo docemur

nos committere debere

arbitrio Dei,

et nil ab eo petere,

quam

quod ipse novit

et melius esse iudicavit.

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.