| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

irenaeus015

Page history last edited by Laura Gibbs 14 years, 11 months ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 57): Perry 117

 

Fabula 15. De Camelo.

 

Camelus non ursis, non leonibus, non equis mole corporis et viribus inferior, sed solo animo, ab aliis animalibus impetitus, a Iove petiit cornua, quibus contra hostes armaretur proeliareturque. Irrisit cameli postulationem Iupiter, non ad arma natum sed ad onera servitiamque, petere cornua nec solum negavit, sed etiam aures mutilavit laceravitque, prohibuitque ne deinceps supra se conditionemque se erigeret et indebita postularet.

 

Camelus

non ursis, non leonibus, non equis

mole corporis et viribus inferior,

sed solo animo,

ab aliis animalibus impetitus,

a Iove petiit cornua,

quibus

contra hostes

armaretur proeliareturque.

Irrisit cameli postulationem

Iupiter,

non ad arma natum

sed ad onera servitiamque,

petere cornua

nec solum negavit,

sed etiam aures

mutilavit laceravitque,

prohibuitque

ne deinceps

supra se conditionemque

se erigeret

et indebita postularet.

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.