| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

irenaeus017

Page history last edited by Laura Gibbs 14 years, 11 months ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 64): Perry 178

 

Fabula 17. De Viatore et Mercurio

 

Quidam longam peregrinationem ingressus, ductus cupiditate, quae una ut plurimum homines ad Deorum fores pulsare compellit, voto se Mercurio Deo obstrinxit, quod si quid inter eundum inveniret, mediam illi partem offerret. Contigit autem eum paulo post peram invenire. Ratus esse nummos, spe elusus, nil nisi Amygdala et Dactilos reperit. Quid ille? Fructus comedit, offulas et testulas Deo reservavit, eaque ad aram Mercurii voti solvendi causa obtulit, dicens: Ego voti reus, hoc me munere libero. En dimidium eius quod reperi; habeto suum. Amygdala et Dactilos inveni: fructus mihi comedi, cortices et ossa tibi servavi. Ficta et deridicula religio hominis, qualis est fere mortalium omnium. Deum ore colunt, opere subsannant.

 

Quidam

longam peregrinationem ingressus,

ductus cupiditate,

quae

una ut plurimum

homines

ad Deorum fores pulsare compellit,

voto 

se Mercurio Deo obstrinxit,

quod

si quid inter eundum inveniret,

mediam illi partem offerret.

Contigit autem

eum paulo post peram invenire.

Ratus

esse nummos,

spe elusus,

nil nisi Amygdala et Dactilos reperit.

Quid ille?

Fructus comedit,

offulas et testulas Deo reservavit,

eaque

ad aram Mercurii

voti solvendi causa

obtulit, dicens:

Ego

voti reus,

hoc me munere libero.

En dimidium eius quod reperi;

habeto suum.

Amygdala et Dactilos inveni:

fructus mihi comedi,

cortices et ossa tibi servavi.

Ficta et deridicula religio hominis,

qualis est

fere mortalium omnium.

Deum

ore colunt,

opere subsannant.

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.