| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

irenaeus019

Page history last edited by Laura Gibbs 14 years, 11 months ago

 

HOME | Irenaeus Home | Previous - Next ... (p. 73): As far as I know, this is not in the Perry corpus. Does anybody know of another source for this story?

 

Fabula 19. Piscatores.

Quos vides convivantes e mensa assurgere ad adventum Dei, piscatores sunt, qui, haud secundo mari ac sidere piscatoriam experti, nil prendiderunt, nisi cochleas paucas et macras, fami depellendae impares. Unde isti male pransi, Mercurio Deo forte illac transeunti obviam eunt, rogant, invitant secum accumbere. Non Religionis utique aut hospitalitatis est ista invitatio, sed propriae indigentiae et sordidae emendicationis ergo. Non invitant Deum, ut de appositis gaudeat, sed ut egentibus et famelicis eroget et apponat. Unde eos mensamque fastidiens, iussos suas escas esse, nil moratus, praeteriit. Tales Invitatores et Mensae parum Deo sapiunt, qui se suaque, non Deum, quaerunt aut curant.

 

Quos vides convivantes

e mensa assurgere

ad adventum Dei,

piscatores sunt,

qui,

haud secundo mari ac sidere piscatoriam experti,

nil prendiderunt,

nisi cochleas paucas et macras,

fami depellendae impares.

Unde isti

male pransi,

Mercurio Deo

forte illac transeunti

obviam eunt,

rogant, invitant

secum accumbere.

Non Religionis utique

aut hospitalitatis

est ista invitatio,

sed propriae indigentiae

et sordidae emendicationis ergo.

Non invitant Deum,

ut de appositis gaudeat,

sed

ut egentibus et famelicis

eroget et apponat.

Unde

eos mensamque fastidiens,

iussos suas escas esse,

nil moratus,

praeteriit.

Tales Invitatores et Mensae

parum Deo sapiunt,

qui

se suaque,

non Deum,

quaerunt aut curant.

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.